Articulus 1
Quæstiones Fratris circa prologum præinductum, et responsio ad easdem.
FRATER. — Hanc sponsionem tuam jam tactam, qua polliceris te inquisitionibus meis responsurum pro viribus, cum ingenti gratiarum actione accepto, o præcarissime Frater. Verumtamen præconiis quæ tetigisti de me, indignum me fateor ; sed hoc tuæ est bonitatis, bene sentire de aliis. Verum, ne ex non intellectis progrediar ad ea quæ restant, ad dubitationes mihi occurrentes circa prologum introductum, deprecor mihi responderi in primis.
DIONYSIUS. — Confidenter interroga, quia hoc ipsum studiositatis est signum. Nam, ut ait Scriptura, auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam ;1 atque, ut loquitur Origenes, ex eodem sapientiæ fonte procedit prudenter interrogare et convenienter respondere. Junioribus quoque, quamvis eruditis, potius convenit audire et interrogare, quam velle instruere. Ad quod insinuandum Sapientia Dei Patris, Christus Dominus, quum duodecim erat annorum, in medio sedit doctorum, audiens atque interrogans illos.2
A FRATER. — Quum juxta contenta in prologo, duplex exsistat judicium quo homines judicantur a Deo, videlicet particulare in obitu singulorum, et universale in termino sæculorum : de quo horum judiciorum intelligenda sunt verba Apostoli assumpta pro themate, Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi ?3
DIONYSIUS. — Quamvis hæc verba communius exponantur de generali illo judicio in quo universi et singuli homines corporaliter ac visibiliter apparebunt ante tribunal Christi, tunc corporaliter ac visibiliter apparituri ac judicandi ; nihilo minus possunt hæc verba de judicio quoque particulari intelligi, quemadmodum et id quod ad Romanos idem scribit Apostolus : Omnes (inquiens) stabimus ante tribunal Christi ;4 et item quod ait Hebræis : Statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium.5
FRATER. — Quum tribunal Christi sit ubi et in quo residet Christus omnium judex, si in particulari quoque judicio manifestabimur et stabimus ante tribunal Christi, ergo in particulari suo judicio unusquisque credentium perducetur usque ad personalem Christi præsentiam ; quumque ad dexteram Patris resideat in summo cœli6
¹ Ex editionibus Coloniæ : Joannis Soteris, 1532; Melchioris Novesiani, 1535; Bernardi Gualtheri, 1602. empyrei loco, unusquisque credentium tempore mortis suæ deducetur ac introibit, saltem quantum ad animam suam, cœlum empyreum seu regnum illud usque ad Christi conspectum : quum tamen in Apocalypsi dicatur, quod non intrabit in illud coinquinatum.7
DIONYSIUS. — Dominus et salvator Christus, qui in unitate personæ est verus Deus et verus homo, secundum deitatis suæ naturam vere ubique est. Porro secundum suam assumptam humanitatem nunc plene glorificatam, competit ei esse in cœlo empyreo. Et quamvis ex parte propriæ quantitatis dicatur esse ibi dumtaxat, seu uno in loco, tamen ex vi conversionis panis et vini in corpus et sanguinem ejus, etiam realiter est in Sacramento altaris. Tamen secundum naturam suam assumptam non est ubique realiter, quamvis per potestatem et jurisdictionem sibi concessam possit dici esse ubique, quemadmodum ait : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.8 Qualiter autem et ubi ac quando animæ morientium Christo judici manifestentur, præsententur et coram stent, infra plenius inquiretur, quum istud sit principale hujus intentum opusculi. Idcirco pro nunc responsione hac esto contentus.
FRATER. — Interim sic contentor ; sed quid per tribunal Christi intelligendum sit, quæso, expone.
DIONYSIUS. — Quemadmodum in communi usu loquendi per apostolicam Sedem designatur Pontifex summus, seu pontificii ejus summa auctoritas aut potestas, ita per Christi tribunal datur intelligi Christus omnium judex, seu judiciaria ejus potestas. Propter quod Haymo ait : Stabimus ante tribunal Christi, id est ante judicem Christum. Et dicitur hoc ipsum a simili. Tribunal enim sedes est judicum, quæ in sublimi locatur, ut judex ab omnibus videatur, et judex ipse ex loco eminenti omnes valeat intueri. Ita et Christus quasi in tribunali sedebit, qui et ab universis videbitur, omniumque conscientias cernet et causas dijudicabit.
FRATER. — Quum Christus in quantum homo, sit vere corporalis corporaliterque in loco per proprias sui corporis dimensiones, possetne per Christi tribunal corporalis locus materialeve solium residentiæ suæ intelligi ?
DIONYSIUS. — De loco Christi corporeo exponitur uno modo id quod ipse testatur in Apocalypsi :9 Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus, hoc est in regno cœlesti, in cœlo empyreo. De quo loquitur in Isaia :10 Cœlum mihi sedes est.1112 Apostolus quoque : Adeamus (inquit) cum fiducia ad thronum gratiæ ejus. Denique, juxta hunc sensum, tribunal Christi posset intelligi locus ille in aere, ubi sedebit in die novissimo ad judicandum omne hominum genus.
FRATER. — Allegasti in prologo quod scriptum est in Evangelio :13 Pater omne judicium dedit Filio. Quid ergo est quod ipsemet Filius in Evangelio protestatur, loquens Judæis, Vos secundum carnem judicatis, ego non judico quemquam ?14 Et rursus : Si quis (ait) audierit verba mea et non custodierit ea, ego non judico eum :15 non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum. Quod etiam alibi ita exprimitur : Non misit Deus Filium suum in mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.16
DIONYSIUS. — Harum et consimilium auctoritatum est una solutio. Quemadmodum enim est duplex Christi adventus, videlicet primus in paupertate et humilitate, et secundus in majestate et gloria ; ita est duplex judicium. Unum est judicium discretionis, quo inter bonum et malum, inter verum et falsum, inter electum et non electum discernitur ; atque aliud retributionis seu remunerationis, quo unicuique justa merces rependitur. Itaque Christus in primo suo adventu non venit ut judicaret judicio remunerationis, imo magis ut judicaretur et patientissime omnia ferret ; sed ad exercendum tale judicium veniet in die extremo. Verumtamen in primo suo adventu venit exercere judicium discretionis: quia tunc inter electos reprobosque discrevit, quosdam misericorditer vocando et convertendo, alios juste derelinquendo, impiorum quoque vitia arguendo, et viam instruendo salutis. Propter quod apud Joannem dixit: Nunc judicium est mundi. Quod quasi exponens, adjecit: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.17 Ex tunc etenim misso desuper Spiritu Sancto, cœperunt in toto orbe terrarum innumerabilia millia hominum converti ad Dominum Deum, de quorum cordibus ejiciebatur diabolus.
FRATER. — Si Christus Filius Dei in primo suo adventu non exercuit judicium remunerationis, quis ergo judicavit eos qui obierunt in sæculo isto tempore primi adventus Christi, omnique tempore quo inter homines in hoc mundo conversabatur?
DIONYSIUS. — Ille utique qui ab exordio mundi usque ad primum Christi adventum judicavit morientes in mundo hoc, utputa verus Deus, Pater, Filius et Spiritus Sanctus, unus universorum creator, judex ac Dominus: quia in tribus supergloriosis et superbenedictis Personis est una natura, adorandæque Trinitatis operationes ad extra sunt indivisæ; sicque Christus ut Deus semper exstitit omnium judex per remunerationem. Porro præhabita sunt dicta de ipso secundum naturam assumptam.
FRATER. — Si universi ac singuli judicantur a Christo dum moriuntur, quid necesse est ponere aliud futurum generale judicium, quum teste Nahum propheta, non judicet Dominus bis in id ipsum?18
DIONYSIUS. — Interim singuli judicantur quantum ad animam, tunc quoad corpus et animam. Hujus tamen rei sunt aliæ rationes, quæ ab Alexandro de Hales, S. Thoma et aliis assignantur, et infra forsan tangentur. Sed jam, si placet, ab his et hujuscemodi quæstionibus cessa, quatenus principale aggrediamur propositum: quo completo, incidentalia et occurrentia proponantur.
Footnotes
-
Eccl. III, 31. ↩
-
Luc II, 42, 46. ↩
-
II Cor. v, 10. ↩
-
Rom. XIV, 10. ↩
-
Hebr. IX, 27. ↩
-
Marc. XVI, 19. ↩
-
Apoc. xxi, 27. ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
Apoc. iii, 21. ↩
-
Is. lxvi, 1 ; ↩
-
Hebr. iv, 16. ↩
-
Act. vii, 49. ↩
-
Joann. v, 22. ↩
-
Joann. viii, 15. ↩
-
Joann. xii, 47. ↩
-
Joann. iii, 17. ↩
-
Joann. XII, 31. ↩
-
Nahum I, 9, jv a LXX. ↩
Chapter 2 of 41