Skip to the text

Articulus 11

An Christus quasi in cruce positus appareat singulis ante mortem.

DIONYSIUS. — Quid necesse est incaute et temere definire quod absque periculo ignoratur ? Tamen, quoniam provide sciscitaris quid æstimem, non quid affirmem super hoc sentiendum, seu potius opinandum, tangam breviter quod occurrit. Porro quæ fidei sunt et naturalem rationem prorsus transcendunt, probari possunt vel per miracula, aut per Scripturas, seu per determinationem Ecclesiæ, deinde etiam per doctores authenticos, præsertim si communiter atque concorditer dicunt quid tale. Auctoritates vero ad hujus dicti probationem inductæ, satis sunt solutæ supra, articulo octavo, quo patuit quod auctoritates illæ a doctoribus ad litteram aliter exponuntur communiter.1 Dictum est quoque, quod doctores et sancti Patres non videntur concurrere in hujus rei assertione seu opinione. Insuper, quum multi valde sint resuscitati a morte, qui et exposuerunt viventibus quæ eis in morte et ante et postea contigerunt, non tamen recolo me legisse aut audivisse de aliquo tali resuscitato, quod dixerit se habuisse talem Christi apparitionem tempore mortis. Sed non est ambigendum quin multi Sancti utriusque sexus, tam martyres quam confessores, ex speciali beneficio pietatis divinæ et propter merita sua, Christum ante suum obitum conspexerunt: de quibus tamen non legitur quod apparuerit eis tanquam in cruce distentus. Denique, a sequentibus illam Innocentii positionem esset quærendum quali visione videant omnes Christum ante obitum suum, an scilicet visione corporali et exteriori, an visione imaginaria, an solum intellectuali. Et circa hoc multa occurrerent inquirenda, an etiam Christus in propria persona illis appareat, et qualiter species illa crucifixi exsistat in ipso, an ministerio angeli formetur in vi imaginativa hujusmodi forma Christi taliter repræsentativa. Verum de ista materia tutius arbitror pertransire, quam pro incertis certa inserere.

FRATER. — Quia jam satis locutus es de particulari singulorum judicio, et ubi ac qualiter fiat, jam cupio ut respondere non abnuas ad dubitationes et quæstiones quæ mihi circa prætactam occurrunt materiam.

DIONYSIUS. — Quantum Domino concedente potero, respondebo.

Footnotes

  1. art. II. ↩

Chapter 12 of 41