Articulus 26
De triplici visione.
DIONYSIUS. — Triplex, secundum Augustinum, est visio. Prima est exterior, qua ad oculum exteriorem aliquid sensibiliter cernitur aut apparet: quemadmodum beatissima Virgo vidit angelum Gabrielem, qui ei multa prædixit futura.1 Sic quoque Zachariæ patri sacratissimi Joannis Baptistæ idem apparuit atque locutus est angelus.2 In veteri etiam Testamento patri Samsonis ac Gedeoni, imo omnibus filiis Israel angeli ita apparuerunt, sicut in libro Judicum scribitur.3 Sic etiam assidue visus ac locutus est angelus Moysi. Et hæc visio non fit nisi in vigilia.4
Secunda est visio imaginaria, qua per similitudines in interiori sensu, puta vi imaginativa, formatas, aliquid conspicitur. Et tales fuerunt communiter visiones Prophetarum: quemadmodum Jeremias vidit virgam vigilantem et ollam succensam, atque Ezechiel ædificium templi ac civitatis in monte.5 Porro hujusmodi visio aliquando fit in somno.6 Unde et in Evangelio legitur angelus apparuisse et locutus esse S. Joseph in somnis.7 In Numeris quoque Dominus protestatur: Si fuerit inter vos Propheta, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad eum.8 Et in libro Job: Per somnium in visione nocturna, quando irruit sopor super homines et dormiunt in lectulo, tunc aperit Deus aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina.9 Aliquando vero imaginaria visio fit in vigilia, exterioribus tamen sensibus alienatis et abstractis ab omni actu et exercitio a suis objectis.10 Sicque Isaias vidit Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Tales fuerunt visiones S. Joannis evangelistæ quæ in Apocalypsi conscriptæ sunt. Unde fatetur: Fui in spiritu in dominica die, et audivi post me vocem magnam.11 Et rursus: Vox (inquit) prima quam audivi, tanquam tubæ loquentis mecum, dicens:12 Ascende huc, et ostendam tibi quæ oportet fieri cito. Et statim fui in spiritu.
Tertia est visio intellectualis et analogica seu sursumductiva, qua per species intelligibiles et mentalem illuminationem purique luminis infusionem aliquid homini demonstratur. Et tales fuerunt visiones et revelationes David prophetæ, secundum quod ipsemet innuit in libris Regum : Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam, sicut lux auroræ, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra.13141516
Præterea scire oportet, quod visio dicitur imaginaria dupliciter. Primo, quoniam solum est imaginaria, et non intellectualis, quando videlicet alicui aliquid demonstratur per imaginarias species, nec tamen agnoscit quid per hujusmodi species seu similitudines designetur.1718 Sic visio Nabuchodonosor qua vidit statuam magnam, et illa qua vidit arborem pulchram in somno, visio quoque qua Pharao vidit in somno septem boves et septem spicas, fuerunt imaginariæ.19 Et tales visiones non merentur dici propheticæ, quia (ut apud Danielem legitur) intelligentia est opus in visione.2021 Hinc præfati reges non fuerunt prophetæ, sed Daniel et Joseph, qui visiones illas exposuerunt.22 Secundo dicitur visio imaginaria, quoniam partim est imaginaria et partim intellectualis, quando videlicet is qui habet imaginariam visionem, intelligit quid designetur per eam. Similiter visio dicitur intellectualis dupliciter. Primo, quoniam est pure et solum intellectualis, quando per solas intelligibiles formas repræsentatur, et per spiritualem illustrationem intelligitur. Secundo, quoniam pro parte est imaginaria atque pro parte intellectiva : propter quod interdum imaginaria et aliquando intellectiva vocatur. Talisque visio intellectualis non differt a visione imaginaria secundo modo
Præterea, sicut ex doctrina divini et magni Dionysii in libris de Angelica et Ecclesiastica hierarchiis manifeste habetur, propheticæ visiones ministerio angelorum sanctorum administrantur et fiunt Prophetis :23 quod etiam Thomas in secunda secundæ, Alexander de Hales super secundum Sententiarum, Albertus quoque ibidem ac alii concorditer tenent;2425 et ex Scriptura probatur canonica, Isaia testante : Volavit ad me unus de Seraphim. Unde et Zacharias frequenter :26 Dixi (inquit) ad angelum qui loquebatur in me.27 Et rursus idem asserit Zacharias : Ecce angelus qui loquebatur in me, egrediebatur, et alius angelus egrediebatur in occursum ejus, et dixit ad eum :28 Curre et loquere ad puerum istum. Hoc ipsum insinuatur in Apocalypsi, ubi ait Joannes apostolus et propheta : Vidi similem Filio hominis, vestitum podere. Non ait, Vidi Filium hominis, sed, Similem Filio hominis, id est angelum in persona Christi apparentem atque loquentem, ut Haymo, Beda, Albertus exponunt.29 Propter quod in Apocalypsi Filius hominis contestatur :30 Ego Jesus misi angelum meum testificari hæc vobis in Ecclesiis.
FRATER. — Placet per omnia ista visionum distinctio; sed instrui cupio qualiter discernatur quod visio sit vera nec fallax.
Footnotes
-
Luc. 1, 20 et seq. ↩
-
Luc. xi, 11 et seq. ↩
-
Judic. xiii, 3 et seq.; vii, 11 et seq. 11, 1-4. ↩
-
Exod. xiv, 19, 20; xxiii, 20-23. ↩
-
Jer. 1, 11, 13. ↩
-
Ezech. x, 1 et seq. ↩
-
Matth. 1, 20. ↩
-
Num. xii, 6. ↩
-
Job xxxiii, 15, 16. ↩
-
Is. vi, 1. ↩
-
Apoc. 1, 10. ↩
-
Apoc. iv, 1, 2. ↩
-
II Reg. xxiii, 2, 4. ↩
-
Judic. xiii, 3 et seq.; vii, 11 et seq. ii, 1-4. ↩
-
Judic. ii et seq. ↩
-
Luc. i, 20 et seq. ↩
-
Luc. IV, 7. 14. ↩
-
Dan. II, 31-35. ↩
-
Gen. XLI, 1-7, 17-24. ↩
-
Dan. X, 1. ↩
-
Gen. II, 36-45; IV, 17-23; ↩
-
Gen. XLI, 25-32. ↩
-
De Cœlest. hier. c. IV, x. ↩
-
q. CLXXII, a. 2. ↩
-
dist. VIII. ↩
-
Is. VI, 6. ↩
-
Zach. I, 19; IV, 4; etc. ↩
-
Zach. II, 3, 4. ↩
-
Apoc. I, 13. ↩
-
Apoc. XXII, 16. ↩
Chapter 27 of 41