Skip to the text

Articulus 22

Introductio dubiorum quæ circa hæc oriuntur.

FRATER. — Primo me movet, an anima Tondali ista videndo fuerit realiter in corpore illud vivificando, an separata a corpore et substantialiter extra illud, ita quod corpus vere mortuum fuerit. Et quidem visionis hujus descriptor manifeste testatur et asserit, quod Tondalus per triduum quo anima ejus conspexit hæc, erat defunctus. Sed oppositum hujus videtur ex multis. Nam animæ separatæ non competit videre dæmones in forma corporali sensibili, neque localiter ambulare, nec pedes corporales qui sanguine cruententur habere. Nec realiter in inferno aut purgatorio sunt bestiæ; nec animabus separatis competere potest excoriari, decollari, scindi, liquefieri aut secari. Nec in illis tormentis sunt canes, ursi, leones, serpentes, et similes feræ. Nec rursus anima separata potuit sic ducere realiter indomitam vaccam per pontem. Nec videtur quod ista possint animæ separatæ per formas imaginarias aut per similitudines corporales ostendi, quum in ea non maneant nisi potentiæ intellectuales: propter quod omnia jam prætacta aptius ostenderentur ei per intelligibiles species.

Præterea, secundum sanctorum Patrum doctrinam, omnes animæ sanctæ separatæ a corpore et sufficienter purgatæ in purgatorii igne, mox evolant in regnum cœleste; et quamvis in inferno diversa genera sint pœnarum, in purgatorio tamen non est nisi supplicium ignis, loquendo de pœna sensus. Dicunt item doctores, quod animæ in purgatorio non puniuntur per dæmones. Quomodo ergo quidam defuncti non sustinebant nisi ventum et pluvias, quod non videtur omnem hujus vitæ excedere pœnam? Et quomodo anima ista vidit defunctos puniri per dæmones, antequam ad inferni loca pervenit?

Insuper, secundum fidei veritatem, omnes Beati sunt in uno paradiso cœlesti, non in pratis virentibus; nec in regno cœlesti aut mansionibus Beatorum sunt muri aurei sive argentei, nec castra aut papiliones: ergo nullum horum ostensum est animæ huic secundum veritatem seu exsistentiam rei, sed solum per imaginariam repræsentationem; et ita videtur in tota hac visione fuisse in corpore, et rapta fuisse in spiritu, ac alienata prorsus ab omni actu atque officio exteriorum sensuum ac membrorum.

Postremo, quamvis angelici spiritus sint altioris naturæ et dignioris speciei quam animæ separatæ aut homines, nihilo minus ex electis et sanctis animabus ac angelis gloriosis constat una triumphans Ecclesia, ita quod ad singulos ordines angelorum aliquæ animæ sanctæ perveniunt, quemadmodum et ex singulis angelorum ordinibus aliqui corruisse creduntur. Quomodo ergo hæc anima vidit in loco altissimo, infra aureum murum novem choros angelorum, quasi ibi sint universi angeli gloriosi, et ipsi dumtaxat?

Porro, si anima ista videndo hæc omnia fuit realiter separata a corpore, atque localiter ducebatur, et universa prætacta veraciter vidit: precor ut mihi exponas quo et quali visu ac qualiter vidit hæc, et qualiter a dæmonibus trahebatur in bestiæ ventrem, et qualiter ivit per pontem; an etiam in re fuerunt aut sunt talia prata, castra, papiliones, muri ac musica instrumenta, et si non sunt, qualiter ostensa sunt animæ separatæ.

DIONYSIUS. — Multa ardua et profunda compendiose sententioseque tetigisti; sed quia hæc eadem circa alias quoque visiones de quibus dixisti te velle inquirere, possunt moveri et objici, idcirco (si placet) de aliis etiam visionibus tange quæ movent te, ut ad omnia simul respondeatur.

Chapter 23 of 41