Skip to the text

Articulus 4

Ex dictis domini Bonaventuræ, Alexandri de Hales et aliorum doctorum de eadem materia, et præsertim de modo, forma ac duratione particularis judicii.

DIONYSIUS. — Devotus doctor Bonaventura super quartum Sententiarum, distinctione vicesima: Credendum est, ait, quod in egressu animæ a corpore adsistunt spiritus bonus et spiritus malus, vel unus vel plures, et tunc secundum veritatem ferri sententiam:1 et si bona est anima, per ministerium angeli boni adduci eam in cœlum, aut in purgatorium, quousque purgata, per ejus ministerium educatur; si vero sit mala, per ministerium angeli mali deduci ad infernum. Hoc, inquam, tanquam magis probabile, magis est concedendum, quamvis in hac parte nihil sit temere asserendum.

FRATER. — Ex his apparet quod anima judicetur in ejus egressu a corpore, non post egressum, quum dicat, « tunc ».

DIONYSIUS. — Quod ait, « tunc », intelligendum videtur, id est tempore illo, utputa mox post egressum: nam ultimum instans quo anima est in corpore, pertinere censetur ad tempus quo in corpore mansit, tanquam illius temporis finis. Denique, juxta hunc sensum, idem Doctor asserit super quartum, distinctione vicesima prima:2 Sicut contingit regnum dupliciter obtineri, videlicet, integre et perfecte sive in toto, et alio modo secundum partem sive in anima; sic duplex est judicium et duplex sententia. Nam sicut homo glorificatur secundum partem, ita et particulariter judicatur, et de eo sententia fertur quando anima de corpore egreditur. Judicium autem universale erit quando homo erit glorificandus secundum corpus et animam. Præterea, his concordant quæ irrefragabilis doctor Alexander de Hales scribit in Summa sua et super secundum Sententiarum, et item quæ Thomas de Erfordia de hac ipsa scripsit materia.

FRATER. — Ex præallegatis Bonaventuræ verbis manifeste sequi videtur, quod animæ morientium præsentantur Judici summo non in cœlo, sed infra, in loco qui inter cœlum et infernum ac purgatorium medius perhibetur. Ait enim, quod data sententia, si anima fuerit bona, adducitur ab angelo sancto in purgatorium vel in cœlum; si mala, deducitur per dæmonem ad infernum. Ad Judicem etenim pertinet definire quo deducenda sit anima, et quantum ac qualiter punienda.

DIONYSIUS. — Bene consideras. Nihilo minus observandum quod docet Bonaventura, ut scilicet de his nil temere asseratur.

FRATER. — Qualiter anima Judici præsentatur ?

DIONYSIUS. — Quum anima sit invisibilis et incorporalis substantia, constat quod invisibiliter præsentetur, tamen vere realiter. Judex autem secundum suam deitatem vere ubique est.

FRATER. — Qualiter profert sententiam ?

DIONYSIUS. — Quum anima relicto corpore non utatur auditu corporeo, non profertur de ea judicialis sententia verbis vocalibus, sed intellectuali locutione, qua animæ notificatur spiritualiterque exprimitur et intus ostenditur quid promeruit, quo ducetur, quid pro mercede suscipiet.

FRATER. — Quid de duratione hujus judicii sentis ?

DIONYSIUS. — In momento peragitur et completur, præsertim quum divinæ, omnipotenti infinitæque potestati conveniat agere in instanti.

FRATER. — Quomodo possunt præsentatio, accusatio, disceptatio atque sententiæ prolatio, quæ in particularibus quoque judiciis fieri suo modo creduntur, instantanee fieri et compleri ?

DIONYSIUS. — Quid hoc miraris de particulari judicio, quum de generali quoque judicio dicant doctores quamplures super quartum Sententiarum, quod in momento complebitur ? Ad quod allegant quod ipsemet Judex apud Lucam protestatur : Sicut fulgur coruscans de sub cœlo, in ea quæ sub cœlo sunt fulget, ita erit Filius hominis in die sua. Quod in Matthæo ita exprimitur : Sicut fulgur exit ab oriente et paret usque in occidentem, sic erit adventus Filii hominis. Hinc Thomas super quartum Sententiarum, distinctione quadragesima septima, loquitur : Probabilius æstimatur, quod totum illud judicium, et quoad discussionem, et quoad accusationem malorum ac commendationem bonorum, et quoad sententiam de utrisque, mentaliter perficietur, et per consequens in momento fieri possit. Hinc vicesimo de Civitate Dei loquitur B. Augustinus : Per librum vitæ de quo in Apocalypsi habetur, intelligenda est vis quædam divina, qua fiet ut unicuique opera sua bona aut mala ad memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam, atque sic simul et omnes et singuli judicentur. Porro, si vocaliter singulorum facta narrarentur, inæstimabilis magnitudo temporis ad hoc exigeretur.

FRATER. — Video mihi esse responsum. Sed quum frequenter una hora tot millia hominum moriantur, et quasi in eodem momento, quod et in magnis solet præliis evenire, quomodo possunt tot animæ simul eodem judicari momento ?

DIONYSIUS. — Jam ad hoc data est responsio, quoniam incircumscriptibilis atque omnipotens Judex ita faciliter judicat eodem momento mille animas sicut unam. Numquid difficilius ei est multas animas eodem momento aut instanti judicare quam creare ? Ex his etiam innotescit quam mendosum et fatuum sit quod impiissimus Sarracenorum deceptor Mahometus affirmat, dicendo quod finale illud generale judicium durabit per quinquaginta millia annorum. Omnino enim irrationabile esset, injustum et indecens, Deum justum, sapientem ac omnipotentem, Sanctos et electos tam diu differre a mercede et gloria, aut occupari tam diuturne ad judicandum genus humanum, qui in principio solo imperio condidit mundum.

FRATER. — Ex auctoritate illa et verbis Christi quæ ex Luca et Matthæo jam allegasti, videtur necessario sequi, quod finale illud judicium instar fulguris instantaneum momentaneumve consistet.

DIONYSIUS. — Hoc plane consequeretur,

Apoc. III, 5;3 XIII, 8, etc.

Gen. I.4

Luc. XVII, 24.

Matth. XXIV, 27. nisi verba illa possent et aliter accipi et exponi.

FRATER. — Qualiter exponuntur et aliter?

DIONYSIUS. — Hi qui putant finale judicium per tempus notabile duraturum, dicunt quod Christus præallegata protulit verba non ad insinuandum illius judicii momentaneam durationem, sed ad designandum sui adventus claram et omnibus visibilem manifestationem.

Footnotes

  1. p. 1, a. 1, q. v. ↩

  2. p. 1, a. 3, q. 11 ad 3um. ↩

  3. q. 1, a. 1, qcula II. ↩

  4. dist. XLVII. ↩

Chapter 5 of 41