Skip to the text

Articulus 12

Quod judicium tam particulare quam generale sit valde formidandum.

FRATER. — Utrum horum judiciorum duorum videatur magis horribile ac timendum, particularene an generale?

DIONYSIUS. — De utroque verificatur quod scribit Apostolus:1 Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Porro particulare judicium, quantum ad aliqua, potest horribilius reputari: tum quia propinquius imminet (unde et Jacobus ait apostolus: Ecce Judex ante januam adsistit);2 tum quia pericula singularia ac propria solent amplius formidari quam generalia atque communia; tum quoniam qui in particulari suo judicio sententiam damnationis evaserit, in judicio illo generali erit securus. Verumtamen absolute loquendo, videtur generale illud judicium formidabilius esse, ob multa quæ quisque faciliter potest perpendere: quoniam coram universis rationalibus ac intellectualibus creaturis agetur, singulorumque vitia singulis innotescent, et tam Judex quam angeli tunc visibiliter apparebunt, stabitque mundus in igne conflagrationis, et reprobi, qui nunc quantum ad animam inferno adjudicantur, tunc quoad corpus et animam damnabuntur, tartareum quoque chaos patebit. Hinc sancti Patres de terribilitate illius judicii copiosius sunt locuti. Utrumque tamen ineffabiliter est terribile ac pavendum. Primo, ex parte Judicis summi, cujus omnipotentiæ nullus potest resistere, cujus sapientiam nil valet latere, cujus justitia tunc flecti nequibit, qui et reprobis iratus ac terribilissimus apparebit. Secundo, ex parte judicandorum, qui comparatione Judicis tanti nullius exstant momenti, neque tunc poterunt appellare, nec ullo se modo poterunt excusare, imo et accusabuntur acerrime. Tertio, ex parte sententiæ, quæ impiis acutissima et pœnosissima erit. Quarto, ex parte retributionis, quæ in generali judicio erit vel infernalis damnatio aut sempiterna salvatio. Quinto, ex parte circumadstantium ipsum judicium: quoniam particulare judicium in præsentia fit multorum, generale autem in conspectu universorum, elementis ardentibus, circumstantibus angelis, imo et omnibus Sanctis. Si metuendum est judicium creaturæ mortalis, quam expavendum est judicium Dei omnipotentis? Si sententia temporalis mortis est formidanda, quam formidolosa est æternæ damnationis sententia? Si confusibile est et pœnale, coram paucis hominibus increpari et secretorum vitiorum denudationem audire: quam confusibilissimum pœnalissimumque consistet, coram universis et singulis angelis sanctis civibusque supernis atque dæmonibus ac cunctis hominibus manifestari de omni peccato, quantumlibet parvo et magno, fœdo et turpi, enormi ac erubescendo?

FRATER. — Mirum quod ista non magis veremur.

DIONYSIUS. — Si ea debite et circumstantionaliter ac frequenter consideraremus, ea utique penetrativo horrore metueremus. Affectiones namque, ut timor, amor, spes, desiderium, ex prævia aliqua apprehensione cognitiva nascuntur, quum objectum appetitus sit bonum cognitum.

FRATER. — De terribilitate utriusque judicii plenius aliquid tange, si placet.

DIONYSIUS. — De terribilitate finalis judicii alibi satis multa legisti ac plurima aliunde audisti. Porro de horribilitate particularis judicii, de quo in isto opusculo principalis ac specialis est mentio, aliqua tangam.

FRATER. — Nihilo minus aliquid, precor, tange et de generalis terrore judicii, ut ea tanto tenacius commendem memoriæ, quanto specialius propter me aut mei occasione commemorantur.

DIONYSIUS. — Præter et ultra prætacta quæ illud judicium tam metuendissimum reddunt, id quoque nos debet inducere ad intensissimum ejus timorem, quod viri eximiæ sanctitatis, ut divinissimus Dionysius, gloriosus Hieronymus, illuminatus Gregorius, aliique innumerabiles viri virtutum, illud tam formidolose atque assidue expaverunt. Ait quippe Hieronymus : Quoties diem illum considero, toto corpore contremisco. Sive etenim comedo, sive bibo, sive aliud aliquid facio, semper videtur mihi tuba illa terribilis insonare auribus meis : Surgite, mortui, venite ad judicium. Judicaturo equidem Domino, lugubre mundus immugiet, et tribus ad tribum pectora feriet. Hinc quoque Gregorius : Præsentis (inquit) temporis ita est agenda lætitia, ut nunquam amaritudo sequentis judicii recedat a memoria. Sic namque omnipotens Deus vias nostras considerat et cunctos gressus nostros dinumerat, ut nec minimæ cogitationes, nec minutissima verba quæ apud nos viluerunt, in ejus judicio indiscussa permaneant.3 Tunc plane, ut devotus et subtilis ille Anselmus ait, a dextris erunt peccata accusantia, a sinistris infinita dæmonum turba; subtus horrendum chaos inferni, superius Judex iratus; foris mundus ardens, intus conscientia urens.4 Ibi vix justus salvabitur. Heu ! miser peccator sic deprehensus quo fugiet? Latere erit impossibile, apparere intolerabile.

Insuper, sanctus Dei propheta Daniel, quum angelum in forma quadam visibili conspexisset, ut ipsemet scribit, dixit : Domine, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur, et emarcui.5 Si tantum perterritus, consternatus, dejectus fuit vir justus ex unius intuitu angeli apparentis in forma terribili, qualiter in die novissimo terrebuntur et affligentur reprobi et iniqui, tam innumerabilia angelorum millia intuendo, quæ eis in forma præmetuenda tunc apparebunt? Tunc etenim non solum orbis terrarum, sed et politia tota cœlorum pugnabit pro suo Creatore contra insensatos ac reprobos.

FRATER. — Non inutiliter postulavi hæc tangi, quorum aliqua nondum consideravi. Nempe, si tam metuendus et afflictivus erit iniquis angelorum adspectus, quam intolerabile ipsis erit, Judicem ipsum, cui tam ingrati fuerunt, conspicere? Sed et dæmonum, qui tunc, ut credo, visibiliter apparebunt, adspectus erit impiis inæstimabiliter gravis. Sed quum Joannes dicat apostolus, Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem :6 quomodo verum est quod viri in caritate tam eminenter perfecti, eatenus illud timuerunt judicium ?

DIONYSIUS. — Quemadmodum perfecta caritas foras mittit et expellit timorem servilem, sic parit timorem filialem.

FRATER. — Timor filialis directe respicit malum culpæ, quemadmodum timor servilis malum pœnæ. Timor autem judicii est timor mali pœnalis, non mali culpabilis : filiali ergo timore non timuerunt illud judicium.

DIONYSIUS. — Sicut timor servilis directe et immediate concernit malum pœnale, id est supplicium, atque ex consequenti et secundario malum culpæ, hoc est peccatum, in quantum pro peccato infligitur pœna: sic timor filialis directe et immediate concernit malum culpæ, quam fugit et abominatur ex divino amore, ne separetur a Deo; ex consequenti autem et secundario potest respicere malum pœnæ, secundum quod pœna culpam concomitatur, nec simul cum plena Dilecti fruitiva et amorosa præsentia stare potest. Et quid miraris si viri perfecti in isto exsilio illud formident judicium, quum et tunc cœlorum Virtutes atque angelicæ Potestates movendæ sint, motu utique reverentialis timoris et admirationis cujusdam ingentis?7 Merito igitur unus sanctorum locutus est Patrum: Si possibile esset animas exire de corpore præ timore, in Dei adventu omnis mundus moreretur præ formidine et horrore. Quale enim est cœlos scissos videre et Deum revelatum cum ira et indignatione, atque innumerabiles angelorum militias et totum simul genus humanum intendere? Propter quod vivere sic debemus, tanquam de singulis motibus nostris rationem daturi.

FRATER. — Copiose de isto disseruisti: tamen, si non gravat, expone qualiter cœli tunc scissi erunt.

DIONYSIUS. — Non necesse est opinari quod cœli, qui eminent elementis, substantialiter tunc scindentur, sed secundum apparentiam quamdam, ita quod hiatus quidam et velut apertiones apparebunt in eis ex fulgureis quibusdam luminibus seu coruscationibus quæ erunt in cœlo aerio, quemadmodum et tempore fulgurationis aliqualiter cernimus. Nam et in Evangelio cœli leguntur Domino baptizato aperti.8

FRATER. — Jam juxta promissum, de terribilitate particularis judicii placeat loqui.

Footnotes

  1. Hebr. x, 31. ↩

  2. Jacob. v, 9. ↩

  3. Job xxxi, 4. ↩

  4. I Petr. IV, 18. ↩

  5. Dan. x, 16, 17, 8. ↩

  6. I Joann. IV, 18. ↩

  7. Marc. xiii, 25. ↩

  8. Matth. iii, 16. ↩

Chapter 13 of 41