Skip to the text

Articulus 8

Responsio ad auctoritates quibus aliqui probare conati sunt, quod animæ judicentur a Christo antequam egrediantur a corpore.

FRATER. — Quia hucusque probasti quod animæ judicantur finita hac vita, restat ut ad auctoritates alterius positionis respondeas.

DIONYSIUS.1 — Ad primam illam auctoritatem, Videbunt in quem pupugerunt, dicendum quod ad litteram loquitur de Judæis qui Christi crucifixionem procuraverunt, et de Pilato ac ejus ministris qui impleverunt. Unde ad hunc sensum allegatur ista auctoritas a Joanne, qui dicit: Videbunt in quem transfixerunt. Similiter in Apocalypsi, ubi legitur:2 Videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.3 Sicque Augustinus, Beda, Albertus et alii eam exponunt. Loquitur quoque auctoritas ista ad litteram de finali et generali judicio. Siquidem in Apocalypsi immediate ante hæc verba præmittitur:4 Ecce venit cum nubibus. Et hoc dicunt ibi expositores. Sumpta est quoque ista auctoritas ex Zacharia propheta, ubi legitur:5 Adspicient ad me, quem confixerunt.

Secunda auctoritas, utputa, Usque ad diem adventus Domini nostri Jesu Christi, habetur in prima ad Thessalonicenses, et in Glossa exponitur, Usque ad finem vitæ præsentis.6 Sic etiam Gorra exponit. Verumtamen confitendum est, quod Christus veniat ad quemlibet morientem: non quod ad singulos personaliter veniat et descendat, sed per effectum suæ pietatis seu æquitatis venire asseritur, visitando atque judicium exercendo, quemadmodum in

Apocalypsi comminatur quibusdam:7 Alioqui veniam ad te tanquam fur;8 et, Veniam tibi cito. — Sic etiam potest exponi quod dixit Dominus de Joanne:9 Sic eum volo manere, id est in hac vita exspectare ac perseverare, et in vita contemplativa quiescere, donec veniam tempore mortis suæ, eum ad me gratiose vocando et assumendo. Denique, quamvis Christus visibiliter apparuerit Joanni apostolo, et eum de beatitudine sua assecuraverit ante obitum ejus, ex hoc non sequitur quod aliis omnibus ita appareat: quia, ut S. Augustinus exponit, quod Christus voluit Joannem ita manere donec veniret, fuit privilegium speciale. Privilegium autem dicitur quasi lex privata, ut Gratianus fatetur. Idcirco ex hoc non sequitur lex communis.

Footnotes

  1. art. II. ↩

  2. Joann. xix, 37. ↩

  3. Apoc. i, 7. ↩

  4. Ibidem. ↩

  5. Zach. xii, 10. ↩

  6. 1 Thess. iii, 13. ↩

  7. Apoc. iii, 3. ↩

  8. Apoc. ii, 16. ↩

  9. Joann. xxi, 22. ↩

Chapter 9 of 41