Skip to the text

Articulus 20

Demonstratio per exempla quam acerbissime patiantur animæ defunctorum ab igne purgatorii et inferni.

DIONYSIUS. — De hac re recitat multa exempla Gregorius Papa quarto Dialogorum, quæ te puto legisse, videlicet qualiter vir nomine Reparatus, eductus de corpore vidit rogum ingentem paratum, cui superimpositus fuit Tiburtius, presbyter lubricus, et igne supposito est crematus; eademque hora obiit ille Tiburtius, cujus anima fuit incendio deputata. Alium quoque vidit rogum parari, cujus cacumen videbatur a terra usque ad cœlum extendi. Vidit autem rogos parari, non quod in inferno ignis construatur ex lignis, sed per ea ex quibus apud nos ignis nutritur ostensa sunt ei supplicia impiorum, ut ea viventibus per solita aptius recitaret.

Insuper, refert de quodam curiali repente defuncto, eo quod puellam quam de fonte levavit Baptismatis, violavit: de cujus sepulcro, cunctis cernentibus, diu flamma erupit, quousque omnia ejus ossa combussit, imo et totum ejus sepulcrum consumpsit. Quod, ut ait Gregorius, ideo fecit omnipotens Deus, ut ostenderet quid anima ejus pertulit in occulto, cujus corpus sic combustum est in sepulcro, atque ut hinc pensemus quid anima vivens ac sentiens pro suo patiatur excessu, cujus insensibilia ossa tanto sunt concremata supplicio.

Amplius, scribit de eremita monacho nomine Petro, qui antequam eremiticam vitam assumpsit, defunctus fuit, sed corpori protinus restitutus, testabatur se vidisse inferni supplicia, atque innumera loca pœnarum, quosdam quoque sæculi hujus potentes in eisdem flammis suspensos; quumque et ipse jam demergendus esset in ignem, angelus mox apparens eripuit eum, et dixit: Egredere, et qualiter tibi deinceps vivendum sit, attende cautissime. Qui resuscitatus tantis deinde vigiliis se jejuniisque constrinxit, ut eum inferni tormenta vidisse ac timuisse conversatio loqueretur, etiam si id lingua non fateretur.

Præterea recitat de milite nomine Stephano, qui defunctus jacuit inhumatus usque ad diem sequentem, et tunc resuscitatus, perhibuit se vidisse inferni supplicia, quæ non credidit prius audita. Refert quoque de alio milite educto de corpore, qui reductus ad corpus retulit se pontem vidisse, sub quo ponte decurrebat niger caliginosusque fluvius, nebulam intolerabilis fœtoris exhalans. Transacto ponte, erant amœna atque virentia prata, odoriferis herbarum floribus decorata, in quibus dealbatorum hominum conventicula videbantur; et tantus erat ibi odor suavitatis, quod universos illic habitantes ambulantesque satiavit. Ibi mansiones diversorum singulæ magnitudine lucis fuerunt plenæ. Ibi quoque ædificabatur domus miræ potentiæ, quæ aureis videbatur laterculis construi; sed cujus esset, nequivit agnosci. Erant etiam super ripam prædicti fluminis nonnulla habitacula, quorum aliqua ab exsurgente fœtoris nebula tangebantur, alia vero exsurgens fœtor non tangebat. Porro hæc erat in ponte illo probatio, ut quisque injustorum vellet per eum procedere, in tenebrosum et fœtidum flumen delaberetur; justi vero quibus culpa non obstitit, securo per eum ac libero gressu ad prata amœna pertingerent. Ibi quoque vidisse se dixit Petrum quemdam ecclesiasticæ familiæ majorem, ante quatuor annos defunctum, deorsum in locis illis teterrimis positum, magno pondere ferri religatum atque depressum, quoniam reos magis ex crudelitate quam ex obedientia et æquitate punivit. Asseruit item se vidisse in ponte illo Stephanum quemdam, quo volente transire per pontem, lapsus est pes ipsius, atque ex media corporis parte fuit extra pontem dejectus, et a quibusdam viris teterrimis ex flumine surgentibus, per coxas deorsum, et a quibusdam albatis ac speciosissimis viris cœpit trahi per brachia sursum : per quod dabatur intelligi, quod in Stephano illo erant eleemosynarum largitio et carnis lascivia.

FRATER. — Diu te de his recitantem libenter audivi, et quamvis circa narrata multæ mihi dubitationes et quæstiones occurrerent, has tamen proponere distuli, quia perpendi ex tua relatione mihi dari occasionem diligentissime inquirendi quod diu ac sæpe inquirere concupivi, utputa quid æstimes sentiendum de visionibus revelationibusque nonnullis, quibus quidam modicam adhibent fidem, quæ tamen ex præinducta Magni Gregorii relatione roborari videntur atque credibiles fieri.

DIONYSIUS. — Quænam sunt visiones revelationesque illæ?

FRATER. — Visio Tondali, visio cujusdam monachi quæ Anglicana vocatur, visio facta de purgatorio Patritii, et visio Christinæ Mirabilis.

DIONYSIUS. — Quid tibi in visionibus illis videtur amplius inquirendum, et mirum seu magis ambiguum?

Chapter 21 of 41