Skip to the text

Articulus 10

Confirmatio prædictorum ex his quæ in libro de Obitu S. Hieronymi recitantur.

DIONYSIUS. — Refert (ut creditur) S. Cyrillus Hierosolymitanus episcopus, quemadmodum defuncto glorioso Hieronymo, quædam inter Græcos orta sit hæresis, negans purgatorium esse, et asserens animas Sanctorum ac electorum ante futuram generalem resurrectionem non posse ad beatificam Deitatis pertingere visionem, nec animas impiorum interim sensibilem pati pœnam. Ad cujus impiissimæ hæresis exstinctionem S. Hieronymus tunc defunctus, procuravit a Christo tres mortuos suscitari: qui resuscitati, retulerunt universis qui aderant, supplicia purgatorii ac inferni atque sanctarum gaudia animarum. Quumque B. Cyrillus ad unum trium illorum acerbissime et inconsolabiliter lacrimantem venisset, interrogavit eumdem obnixe ut sibi referret quid circa se gestum exstitit hora mortis. At ille: Adveniente, inquit, exitus mei hora, tanta immundorum spirituum adfuit multitudo in loco quo jacui, ut præ multitudine dinumerari non possent: quorum forma erat talis, quod ea nil pœnalius, nil formidabilius potest excogitari. Potius namque quilibet hominum flammis ardentibus exponeret se arsurum, quam ictu oculi potiretur visione formæ eorum. Tandem apparente glorioso Hieronymo aufugerunt, et jubente eodem anima mea recessit a corpore tam graviter et acerbe, quod certe quantæ fuerunt illæ angustiæ et pressuræ non caperet humana mens, nisi ut ego per experientiam didicisset. Itaque anima mea cum tam ineffabilibus pœnis atque doloribus separata, subito in ictu oculi fuit ante Dei judicantis præsentiam ineffabiliter deportata; sed qualiter, non agnosco. Nec inde mireris: quia nunc carnis aggravor mole, tunc autem anima fuit sine carne. Universa et singula peccata nostra Judici clarissime patuerunt, imo et cunctis adstantibus. Dæmonum quoque adstitit multitudo accusans, locum, modum, tempus numerumque mearum declarans culparum, et contradicere non valebam. Heu! quid dicam? qualem præstolabor sententiam? Quum igitur nil restaret nisi damnationis sententiam promulgari, gloriosus Hieronymus impetravit a Judice nostram differri sententiam. Deinde me et duos mecum resuscitatos assumens, ostendit nobis locum et beatitudinem animarum sanctarum ; deinde ad infernum et purgatorium nos deducens, non solum quæ ibi gerebantur ostendit, sed etiam voluit ut ea experiremur. Quibus peractis, jussit ut rediremus ad corpora, et ea quæ vidimus ac sustinuimus, aliis denuntiaremus : sicque animæ nostræ nostris corporibus subito sunt conjunctæ.

Insuper, inter miracula S. Hieronymi legitur, quod quidam Andreas nomine cardinalis, quum esset defunctus et Judici præsentatus, fuerat æternis suppliciis deputandus ob suam in vestimentis et cibis ac potibus superfluitatem, nisi gloriosus Hieronymus subvenisset, qui meritis suis ac precibus impetravit a Judice animam illius restitui corpori : sicque anima illa fuit in ictu oculi corpori restituta.

Præterea, in vita sancti narratur Martini, qualiter ipse magnus S. Martinus quemdam qui se ipsum suspenderat laqueo, suscitavit a mortuis, et alium quemdam catechumenum qui nondum consecutus fuerat Baptismum. Qui resuscitatus, sæpius retulit qualiter anima sua a corpore separata, fuit a Judice locis tenebrosis adjudicata. Quo quum a malignis duceretur spiritibus, duo angeli Judici suggesserunt hunc esse pro quo sanctus oraret Martinus : quo audito, precibus tanti pontificis reddita est anima illa ad corpus.

Amplius, in vita Christinæ Mirabilis, quam descripsit venerabilis vir qui et librum Apum composuit, ipsamet admirabilis virgo Christina narrat qualiter anima sua exuta a corpore ac Judici præsentata, fuit ab eo benigne recepta.1 Quumque et pœnas inferni purgatoriique vidisset, data est optio ei manere cum Christo, vel redire ad corpus et diversa pati supplicia pro liberatione animarum in purgatorio detentarum. Quæ quum ex ardentissima caritate et pietate petisset ad corpus reverti, repente revixit.

Et breviter, hujusmodi quasi innumerabilia leguntur miracula, in quibus resuscitati testati sunt se post recessum a corpore fuisse Judici præsentatos ac judicatos. Nec recolo me de aliquo resuscitato legisse quod dixerit se judicatum, anima sua adhuc in corpore exsistente.

FRATER. — Sufficienter, ut reor, istud per exempla monstratum est. Precor autem ut exprimas quid æstimes sentiendum de hoc quod (ut prætactum est) Innocentius scribit in libro de Miseria conditionis humanæ, Christum in cruce positum unilecuique fidelium apparere ante exitum animæ suæ de corpore, bonis ad consolationem, malis ad confusionem.2

Footnotes

  1. Thom. Cantimpratensis. ↩

  2. art. II. ↩

Chapter 11 of 41