Articulus 17
De alia quorumdam doctorum positione, circa modum quo incorporei spiritus affliguntur ab igne materiali.
DIONYSIUS. — De hac re super quartum, distinctione quadragesima quarta, scribit Bonaventura: Aliqui sumere voluerunt modum actionis istius ex parte naturæ ipsius animæ. Et sumpserunt istud ex verbis Augustini duodecimo super Genesim, ubi ostendit quod anima pati potest, corpore non patiente, etiam acerbissimas passiones, quemadmodum probat ibi per exempla in somnis, et in ægritudine quadam vexationibusque quibusdam. Si ergo anima secum trahit affectiones et imagines corporales, et in illis atque per illas potuit pati in corpore, corpore non patiente, etiam ad ignis absentiam; multo plus, quum separata fuerit a corpore, poterit pati per illas et in illis, igne purgatorii seu inferni præsente: quoniam, quamvis non sit ibi passio corporalis, est tamen passio ibi animalis seu spiritualis, quæ vera est passio et vera afflictio.
His verbis addit Bonaventura: Sed istud non videtur animæ fideli sufficere, quoniam credimus etiam dæmones, qui carent hujusmodi imaginationibus et affectionibus a corpore tractis, pati ab illo igne. Credimus etiam, quod pœna illa infernalis et etiam purgatorii sit per veram ignis actionem, non per phantasticam imaginationem. Amplius, si substantia spiritualis separata certa est quod ab igne lædi non potest, ergo imaginatio illa ignis non generat in ea terrorem, nisi aliud occurrat quam ipsius animæ natura aut dispositio ex corpore contracta. — Et ideo, quum non possit sufficiens ratio sumi ex parte divinæ justitiæ, quæ rationem nostram quietet, nec ex parte solius animæ, quæ fidei per omnia concordet; ideo ratio sumi potest adspiciendo ad utrumque.
Inter plures autem modos persuadendi iste videtur probabilior esse. Nam, secundum Augustinum quartodecimo de Civitate, dolor sive tristitia est dissensus ab his rebus quæ nobis nolentibus accidunt. Ad hoc igitur quod dolor generetur in anima ab aliquo, duo concurrunt ex parte animæ patientis, videlicet perceptio ex parte cognitionis, et detestatio ex parte affectionis. Similiter duo requiruntur ex parte agentis: unum est, quod immutet animæ perceptionem; aliud, quod violenter et inseparabiliter adhæreat contra repugnantiam voluntatis. Ex his quatuor duo sunt secundum ordinem naturæ, et duo secundum ordinem divinæ justitiæ. Quod enim ignis immutet cognitionem animæ, et anima percipiat actionem et calorem ignis, hoc est de naturali potentia utriusque. Quod patet sic. Dum enim ignis agit in compositum ex anima et corpore, duplex ibi est passio: una naturalis, quæ est calefactio corporis; alia animalis, et hæc est immutatio sensus. Et prima est vera naturalisque passio, quoniam est ab igne tanquam a naturali agente; secunda passio est ab anima se ipsam movente, et ab igne occasionem præbente, ut dicit Augustinus sexto Musicæ. Quemadmodum ergo postquam separata est anima a corpore suo, corpus potest pati ab igne passione naturali, quoniam potest calefieri et inflammari, et hoc per naturalem potentiam utriusque; sic spiritus separatus potest pati ab igne passione animali, et ab igne præsenti immutari naturali potentia ignis et animæ. Duo ergo sunt ibi per ordinem naturæ. Alia duo, per ordinem divinæ justitiæ. Quod enim ignis animæ indissolubiliter alligetur, et anima in eo recludatur tanquam in carcere, hoc est divinæ justitiæ, ad quam spectat malefactorem includere carceri. Quod item anima refugiat ignis calorem, qui ei per naturam nocere non potest, et trepidet timore ubi non est timor, hoc est divinæ justitiæ, quæ facit trepidare peccatores, immittendo timorem et horrorem hujus rei qua secundum naturam sunt superiores.1 Et quamvis istud sit opus divinæ justitiæ, non tamen est contra ordinem naturæ, vel spiritum trepidare quod trepidandum non est, vel spiritum corpori alligari. — Hæc Bonaventura.
Cujus positio partim concordat cum præinducta Thomæ positione, et partim ab ea discordare videtur. Nempe cum Thoma dicit spiritus illos igni alligari et detineri in igne velut in carcere. Quod vero subjungit, eos trepidare ubi trepidandum non est, recedit a Thoma. Multaque alia in ista opinione tanguntur quæ impugnationibus patent. Nam quod ait animam movere se ipsam ad sentiendum, et ignem præbere occasionem, sic videtur sonare, quasi sensatio fieret non recipiendo, sed extra mittendo, et quasi sensus sit activa non passiva potentia: quod Platonicum est. Item quod dicit animam separatam pati ab igne passione animali, qua sensus immutatur a suo subjecto: non enim manent in anima separata vires organicæ aut sensus exteriores. Conformiter quod ait spiritus illos trepidare ubi non est timor, non apparet: nisi Deus intellectum illorum spirituum taliter hebetet et obscuret, ut naturam, proprietatem et vim ignis ignorent, qui multa valde altiora et subtiliora intelligunt. Denique, juxta istam opinionem non videtur posse defendi quod etiam post resurrectionem communem dæmones punirentur tam graviter ut homines reprobi, ut præcedenti tangebatur articulo: nam et ibi objecta, contra hanc quoque positionem militare videntur. Tantis tamen Doctoribus non est irreverenter aut temere contradicendum.
FRATER. — Quid de ista materia verius putas ?
DIONYSIUS. — Ad hoc sine aliorum præjudicio in sequenti respondebo articulo.
Footnotes
-
Ps. xiii, 5. ↩
Chapter 18 of 41