Articulus 18
Quid verius videatur de modo quo animæ separatæ ac dæmones affliguntur ab igne materiali.
DIONYSIUS. — Ego firmissime atque simpliciter credo, teneo et affirmo, quod ignis ille purgatorii et inferni vere, realiter ac pœnalissime influat, agat et imprimat in animas separatas ac dæmones, immutando et affligendo eosdem suo calore ineffabiliter acrius ac pœnalius quam aliquis in hoc mundo affligi et immutari queat ab ignis calore. Verumtamen modum et qualitatem immutationis illius arbitror comprehendi non posse ab homine viatore, quoniam ignis ille non agit ut agens naturale, sed ut instrumentum divinæ Omnipotentis justitiæ. Et sicut omnipotens Deus supernaturaliter contulit materialibus ac sensibilibus rebus, utputa sacramentis, ut aquæ seu tinctioni in aqua, et unctioni ac sacramentalibus verbis, virtutem agendi salubriter in incorporeas animas adhuc in corpore exsistentes; sic supernaturaliter cruciat, affligit, immutat et urit animas separatas ac dæmones. Rursus, quemadmodum Creator benedictus et gloriosus dedit invisibilibus creaturis, ut angelis sanctis, imo et dæmonibus, virtutem naturaliter influendi ac imprimendi creaturis corporeis, et movendi, transmutandi, puniendi easdem; sic corporalibus ac sensibilibus rebus supernaturaliter dedit virtutem hanc immutandi affligendique animas separatas: quod et justo ac decentissimo egit judicio. Ex quo enim animæ pravæ ac dæmones peccando fecerunt se ipsos sensibilibus, corporalibus inanimatisque entibus viliores per culpam, justum est ut rebus hujusmodi subjiciantur per pœnam, detentionem et immutationem maxime afflictivam. Nam et hujusmodi afflictionibus ac passionibus vult Judex omnipotens spiritus pravos subdi et affici, quamvis ineffabili modo aliter sint in eis quam in rebus hujus mundi corporeis.
FRATER. — Hæc omnia, ut mihi videtur, catholice sonant; sed auctoritatibus Sanctorum et exemplis ea corrobora.
DIONYSIUS. — Quoniam diversi diversimode, imo et truncate ac incomplete verba allegant S. Gregorii, volo verba ejus integre commemorare, ut clarius pateat mens ipsius. Itaque quarto Dialogorum libro disseruit: Si viventis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore, cur non post mortem etiam igne teneatur corporeo? Ad quod Petrus (cum quo disputavit, sicut et ego tecum) respondit: In vivente quolibet idcirco incorporeus spiritus tenetur in corpore, quia vivificat corpus. Ad quod Gregorius: Si incorporeus spiritus in hoc teneri potest quod vivificat, cur non et ibi pœnaliter teneatur ubi mortificatur? Teneri autem spiritum per ignem dicimus, ut in tormento ignis sit videndo ac sentiendo: ignem namque eo ipso patitur quo videt, et quia concremari se adspicit, concrematur. Sicque fit ut res corporea incorpoream rem exurat, dum ex igne visibili ardor ac dolor invisibilis trahitur, ut per ignem corporeum mens incorporea etiam incorporea flamma crucietur: quamvis colligere ex dictis evangelicis valeamus, quod incendium anima non solum videndo, sed etiam experiendo patiatur. Veritatis etenim voce dives mortuus dicitur in inferno sepultus. Qui deprecatus est Abraham, dicens:1 Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.2 Denique, Veritas in fine reprobis dicet: Ite, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus.3 Si ergo diabolus ejusque angeli, quum sint incorporei, corporeo igne sunt cruciandi, quid mirum si et animæ antequam recipiant corpora, corporea tormenta sentire cogantur? Ad hæc Petrus ille respondit: Placet ratio, nec debet animus de hac quæstione ulterius dubitare.
FRATER. — Quomodo ignis ille corporeus dicitur, quum aliqui Sancti videantur ambigere an corporeus incorporeusve exsistat, quemadmodum te legisse ac melius scire non dubito?
DIONYSIUS. — Fateor doctorem egregium, beatissimum Augustinum, de his interdum inquisitive et quasi dubitative locutum. Nam et super Genesim ait: Spiritualem arbitror ignem illum. Et iterum dicit: Cujusmodi sit ignis ille æternus arbitror scire neminem posse, nisi cui Spiritus divinus ostendit. In libris quoque de Civitate Dei, et super verba illa Apostoli, Alii ædificant lignum, fœnum et stipulam, loquitur de his dubitative.4 Et rursus duodecimo super Genesim: Spiritualem, inquit, arbitror esse locum in quem anima defertur post mortem. Insuper Damascenus quarto libro: In fine, inquit, tradetur diabolus et dæmones, et homo ejus, videlicet Antichristus, et impii in ignem æternum, non materialem, qualis est qui apud nos est, sed qualem novit eum Deus. Verum, ut Bonaventura fatetur, ipse B. Augustinus in suis sermonibus manifeste testatur ignem illum esse corporeum.5 Damascenus quoque non negat ignem illum esse materialem, sed dicit quod non sit taliter materialis ut ignis qui apud nos est; vel dicit eum esse immaterialem quantum ad suas proprietates. Verum, ut rursus scribit Bonaventura, talem dubitationem de igne purgatorii ac inferni abstulerunt nobis posteriores sancti Doctores, ut Gregorius, cui Spiritus Sanctus multa revelavit, atque Isidorus in libro de Ordine creaturarum, ac alii Sancti, qui evidenter testati sunt ignem illum esse corporeum.
FRATER. — Quum dives in inferno sepultus, non habuerit ibi linguam corpoream, nec Lazarus in limbo patrum digitum corporalem, videtur quod totum illud de flamma intinctioneque digiti et refrigeratione linguæ, sit spiritualiter intelligendum.
DIONYSIUS. — Verum est verba illa de lingua et ejus refrigeratione intinctioneque extremitatis digiti in aquam, esse spiritualiter accipienda, prout super Lucam poteris invenire. Flamma tamen corporalis ibidem est: quæ qualiter agit in spiritum, jam audisti.
FRATER. — Proposui quærere quid spiritualiter per divitis condemnati (seu potius suæ animæ) linguam, et quid per digitum extremitatemque digiti animæ Lazari, quid etiam per intinctionem ejus in aquam, sit intelligendum. Sed quia ad expositores super Lucam me remisisti, nunc ista interrogare non audeo: nam et super Lucam te ista exposuisse non ambigo. Sed precor ut ex aliorum quoque sanctorum Patrum doctrinis elucides qualiter incorporei spiritus affligantur ab igne corporeo.
Footnotes
Chapter 19 of 41