Articulus 25
Dubiorum circa hæc orientium propositio.
FRATER. — Hic apertissime dictum est, quod a purgatorio non ascenditur ad paradisum cœlestem nisi per paradisum terrestrem. Cujus oppositum (sicut et tu certius nosti) dicunt doctores communiter, qui et multipliciter probant, quod satisfactione in purgatorio persoluta, animæ mox volent in cœlum empyreum: quod et rationabile esse videtur, quum nulla sit causa dilationis a gloria quam culpæ reatus. Denique, sicut præhabitum est, sola dilatio gloriæ, quæ et pœna damni vocatur, excedit in animabus separatis non condemnatis omnem pœnam vitæ præsentis.1 Si ergo animæ in paradiso terrestri nondum Deo beatifice perfruuntur, ergo sunt ibi in pœna gravissima. — Insuper, qualiter potuit miles ille intra diem naturalem pertingere usque ad paradisum, atque reverti ad portam per quam fuit primam fossam ingressus? Iterum dubitatur qualiter tot animæ in purgatorio exsistentes apparuerunt militi huic visibiliter in humanis corporibus, quomodo etiam animæ in paradiso terrestri (ut dicitur) constitutæ, apparuerunt et occurrerunt militi in humana effigie. Et quidquid de visionibus præmemoratis dicatur, visio ista dici non potest imaginaria exstitisse, sed exterior et in plena vigilia: sicque taliter visa realiter ita se habuerunt ut videbantur; et juxta hæc dici non poterit quod soli Elias et Enoch sunt in paradiso terrestri, quum ibi sint et innumerabiles alii.2345
DIONYSIUS. — Fortia sunt quæ moves, et difficilia ad solvendum; mallemque super his instrui quam docere: unde nec de ista materia volo quid dicere cum assertione incauta. Porro, si et aliquot alias vis tangere visiones, et ex eis proponere quæstiones, hoc facito antequam ad horum solutionem progrediar.
FRATER. — Possem et alia quædam referre ac sciscitari, præsertim ex Revelationibus Brigittæ sanctæ, cujus revelationes prædictis satis consonare videntur. Verum, ut arbitror, ex horum solutione, illorum quoque satis elucescet solutio, imo et infra opportune poterunt tangi: idcirco, si placet, ad præinducta discutienda, declaranda ac solvenda te modo accinge.
Footnotes
Chapter 26 of 41