Skip to the text

Articulus 2

De loco ac tempore particularis judicii animarum credentium.

FRATER. — De isto potissime cupio informari, ubi et quando judicentur a Christo animæ morientium singulorum. Nam verba Sanctorum multorum, visiones quoque et revelationes quamplurium videntur prætendere, quod animæ non judicantur a Judice summo nisi post egressum earum de corpore, quod et sanctus Papa Gregorius quarto Dialogorum videtur sentire; et item, quod angeli boni ac mali animas Christo repræsentant ad judicandum, quasi animæ deferrentur in cœlum ad consistorium Dei, ut judicentur ibidem.

DIONYSIUS. — De ista materia non nisi valde caute et sobrie est loquendum, atque ab omni temeraria assertione prorsus est præcavendum. Idque in primis pro certo tenendum, quod animarum remuneratio non differtur usque ad diem generalis judicii, prout quidam hæretici, imo et multi Græcorum dicere præsumpserunt: quorum errorem doctores super quartum Sententiarum, et specialiter S. Thomas in Summa dist. XLVII. contra Græcos, evidenter et plene reprobarunt. Hoc ergo errore abjecto, scrutandum an credentium animæ judicentur a Christo dum adhuc in corpore sunt, an post egressum de corpore. Quocirca sciendum, quod Innocentius Papa III in libro suo de Miseria conditionis humanæ, videtur sentire quod animæ dum adhuc in corpore sunt, judicantur a Domino, ita quod ante egressum de suis corporibus sciunt quo pergent, hoc est, an erunt salvatæ, an condemnatæ. Ait quippe ibidem Innocentius Papa: Quatuor dolores patiuntur mali in morte. Primus est corporalis angustia tam gravis et magna, quod in hac vita non est dolor ei æqualis. Secundus dolor est, quando corpore jam plene defatigato viribusque exhausto, anima clare et subito videt omnia sua peccata præterita. Tertius est, quando anima incipit jam juste dijudicari, et universa ac singula inferni tormenta suis iniquitatibus debita sibi conspicit imminere. Quartus, dum anima impii adhuc in corpore posita, videt spiritus malignos ad rapiendum se paratos. Insuper clarius loquens, ait: Quatuor leguntur adventus Christi: primus ad judicium, secundus in obitu cujuslibet fidelis, tertius in carne, quartus in mentem.

FRATER. — Quid circa hoc sentis?

DIONYSIUS. — De tam ardua et sublimi materia nequaquam volo aliquid ex me ipso asserere, neque de corde proprio vaticinari. Quid vero de his secundum sanctorum Patrum et authenticorum doctorum traditionem, imo et secundum Scripturam canonicam, et juxta revelationes ac visiones desuper (ut pie creditur) factas tenendum sit, diligenter inferius introducam.

FRATER. — Legisti aliquos doctores præfatum dominum Innocentium in materia ista sequentes?

DIONYSIUS. — Hucusque neminem legi, nisi quod quidam venerabilis et devotus Pater Ordinis nostri, frater Ludolphus, in secundo volumine de Vita Domini Salvatoris, capitulo quadragesimo sexto, sic scribit: Qualem Dominus in morte quemquam invenerit, talem illum in die judicii judicabit; qui etiam in morte judicium suum cognoscit. Unusquisque enim Christianus in morte Christum videbit, et tunc cognoscet an de electis vel damnatis sit. Unde Lotharius, qui postea Innocentius III dictus est, in libro de Miseria conditionis humanæ sic ait: Videt tam bonus quam malus, antequam anima egrediatur a corpore, Christum in cruce positum. Malus videt Christum ad suam erubescentiam et confusionem, ut erubescat se non esse redemptum sanguine Christi, sua culpa exigente. Unde de malis dicitur: Videbunt in quem pupugerunt. Quod intelligitur de adventu Christi ad judicium, et de adventu ejus ad diem mortis.1 Bonus vero videt ad exsultationem. Unde et Christus de Joanne evangelista testatur: Sic eum volo manere donec veniam, scilicet ad obitum ejus.2

A Quatuor namque leguntur adventus Christi ad homines, duo videlicet visibiles, et duo invisibiles. Primus adventus visibilis fuit in carne, alter erit in majestate ad judicandum. Primus adventus invisibilis fit in mente justi per gratiam; secundus adventus invisibilis est in obitu cujuslibet fidelis: unde dicitur obitus, quoniam obviam venit Christus. Hos quatuor adventus repræsentat Ecclesia in quatuor Dominicis de Adventu, non solum numero dierum, sed etiam ratione Officiorum. Hæc omnia sumpsit et allegat Ludolphus ex præfato Innocentii libro: aliqua tamen omittit. Nam ad probandum quod Christus in morte appareat singulis, Innocentius addit: Et hoc habemus ex verbis Apostoli, qui ait: Usque ad diem adventus Domini nostri Jesu Christi, id est usque ad diem mortis, quando apparet tam bonis quam malis Christus in cruce positus.3

FRATER. — Videntur tibi præallegatæ auctoritates Scripturæ satis probare propositum?

DIONYSIUS. — Auctoritates istæ ab expositoribus catholicis atque authenticis aliter exponuntur ad litteram: idcirco prætacta earum applicatio non satis probat intentum, prout hoc infra in speciali ostendam articulo.

FRATER. — Quid sentis de hoc quod Innocentius asserit et Ludolphus allegat, Christum in cruce positum singulis credentibus apparere in morte, antequam animæ egrediantur de corpore? An doctores alii communiter id affirmant?

DIONYSIUS. — Quid circa hoc videatur dicendum, infra diligenter scrutabitur. In nullo quoque doctore alio legi hoc, nisi in devoto quodam tractatulo de Arte moriendi, composito a magistro Gerardo Rondelli, doctore theologiæ, decano Leodiensis Ecclesiæ, nuper defuncto, qui ex Innocentio hoc ipsum allegat ac tenet.

FRATER. — Precor, prosequere et describe quid de proposita quæstione atque materia secundum doctores authenticos et famosos potius sit tenendum.

Footnotes

  1. Zach. xii, 10. ↩

  2. Joann. xxi, 22. ↩

  3. 1 Thess. III, 13. ↩

Chapter 3 of 41