Skip to the text

Articulus 15

Solutio objectionum præcedentis articuli.

DIONYSIUS. — Ad id quod allegasti, quod secundum mensuram delicti erit et plagarum modus, dicendum quod verum est in eodem statu et ceteris paribus. Status autem animarum in purgatorio et inferno, est alius a statu vitæ præsentis. Ideo peccata ibi gravius puniuntur quam hic: præsertim quoniam in punitione culparum Deus magis adspicit voluntatem patientis quam pœnam in se; qui autem in hac vita pro suis peccatis pœnas assumunt ac sustinent, sponte et libere eas assumunt et sufferunt; non sic in purgatorio. Hinc super quartum Sententiarum, distinctione vicesima, ait Bonaventura (et concordat dominus Alexander de Hales in Summa):1 Duplex est pœna, videlicet assumpta et inflicta. In pœna assumpta non solum complacet Deo ordinatio pœnæ ad culpam, sed etiam ordo et rectitudo voluntatis pœnam assumentis. In pœna vero inflicta placet Deo ordo pœnæ ad culpam. Quoniam ergo pœna pœnitentium in præsenti est pœna assumpta, pœna autem exsistentium in purgatorio est pœna inflicta, quia in eis est tempus recipiendi, non promerendi; ideo modica pœna in præsenti plus satisfacit, et de ea magis contenta est divina justitia quam de magna in futuro. Hinc quasi improportionaliter majorem exigit pœnam Deus in purgatorio quam in sæculo isto, ut suæ satisfiat justitiæ. Cujus exemplum accipi potest in materialibus debitis. Creditor namque magis acceptat unam marcam auri quam decem marcas argenti. Pœna autem hic sponte assumpta plus pretiosior est pœna purgatorii quam aurum argento.

FRATER. — Placet responsio, et veritas ejus delectat; sed dubitatio oriens auget et incitat ad quærendum. Videtur quippe ex ista responsione, quod pœna purgatorii non sit voluntaria, sed coacta, et per consequens Deo non placita, nec satisfactoria. Quæritur ergo an sit voluntaria. Et videtur quod imo: quoniam exsistentes in purgatorio sine hujusmodi pœna nequeunt beatitudinem adipisci; et rursus, quia in caritate consistunt et justi, nec Deo rebelles: idcirco quod Deus eis juste inflixit, voluntarie, non involuntarie patiuntur. Porro quod involuntaria sit, hinc apparet, quoniam cupiunt et precantur liberari ab ea.

DIONYSIUS. — Ex præhabita responsione magis accendi debemus ad faciendum pœnitentiam in hac vita condignam et plene satisfactoriam, quam ad quærendum non necessaria ad salutem. Verumtamen quæstio tua est utilis. Ad quam breviter dico, quod pœna purgatorii dicitur voluntaria, non absolute, sed conditionate, quoniam aliter salvari non valent: quemadmodum æger vult incidi aut uri. Unde, secundum Alexandrum, et idem tangit Bonaventura super quartum, pœna dicitur voluntaria tribus modis.2 Primo, quia a voluntate imperante assumitur: et talis est pœna pœnitentialis. Secundo, quia a voluntate acceptante æquanimiter toleratur: ut est martyrum pœna, quæ in tantum placuit eis, quod ab ea erui noluerunt. Tertio, quia a voluntate tolerante suffertur: sicut dum cupiens sanitatem infirmatur, sustinet quidem infirmitatem tanquam pœnam divinitus inflictam, et tamen ab ea liberari procurat. Et talis est purgatorii pœna; talisque pœna minus habet de ratione voluntarii quam prædictæ.

FRATER. — Bona solutio. Responde ad alia.

DIONYSIUS. — Ad id quod dicis comprehendere te non posse, qualiter desiderium seu dilatio beatificæ fruitionis gignat majorem pœnam in animabus purgatorio deputatis quam sit aliqua pœna sæculi hujus, respondeo tibi per verba Bonaventuræ, dicentis quod quum Magister in littera et multi Sancti affirment pœnam purgatorii esse omni pœna hujus vitæ majorem, oportet nos ita tenere, etiam si non appareat nobis ratio ad hoc.3 In hujusmodi enim magis est adhærendum auctoritati quam rationi, quoniam totum illud est potius supra naturam et rationem quam secundum naturam et rationem. Verumtamen præallegatis verbis Thomæ, dicentis quod desiderium illud propter dilationem atque carentiam beatificæ fruitionis inducat tam gravem dolorem et pœnam, doctores aliqui contradicunt, quemadmodum et ipse dominus Bonaventura, qui super quartum, distinctione vicesima, scribit:4 Aliqui voluerunt assignare rationem partim naturalem et partim supernaturalem de acerbitate pœnæ purgatorii.5 Dixerunt namque quod animæ exutæ habent potentias suas expeditas, habentque naturale desiderium pertingendi ad summum bonum, ad quod creatæ sunt; et ultra hoc gratia est in eis, quæ istud desiderium magis inclinat: idcirco, quum sitiant hoc ultimum bonum, et retrahantur ab eo quasi in carcere positæ, modica pœna sensibilis cum ista tristitia est maxima eis; et pro tanto dicunt purgatorii pœnam maximam esse. Nam sicut delectationes spirituales sunt multum intensæ et corporales excedunt, sic tristitia de absentia summi boni excedit omnem corporalem dolorem. His verbis addit Bonaventura: Sed certe nec ista ratio bene manuducit, si quis bene adspiciat. Primo, quoniam desiderium summi boni necessario habet adjunctam fruitionem quamdam et aliquam boni illius possessionem: ideo parit gaudium. Unde qui magis desiderat summum bonum, magis delectatur in eo: quia in hoc differt desiderium corporalium ac temporalium a desiderio spiritualium rerum, ut Augustinus ostendit in libro LXXXIII Quæstionum. Et hoc veritatem maxime habet, quum Deus per caritatem inhabitat animam. Imo secundum istam rationem pœna limbi maxima fuisset in patribus sanctis, in quo tamen creditur fuisse requies sancta, non pœnalis.

FRATER. — Quid tibi circa ista probabilius esse videtur ?

DIONYSIUS. — Inter tantos judicare doctores non est meæ jam parvitatis : tamen quia interrogas quid mihi probabilius videatur, sine incauta assertione respondeo, quod positio Thomæ prætacta rationabilior esse apparet, quoniam et sacra Scriptura in Proverbiis protestatur :6 Spes quæ differtur, affligit animam ; lignum vitæ desiderium veniens. Et experientia docet dilationem boni optati et ejus carentiam tanto esse pœnaliorem quanto bonum illud magis amatur. Inter ceteros quoque caritatis effectus sunt, vulnerare et languidum facere diligentem. Concedendum est etiam, quod in purgatorio exsistentes aliquo modo habeant summum bonum, utputa in spe. Unde et aliquam habent consolationem, in quantum certam spem obtinendi habent bonum tam infinitum. An tamen fruantur aliquo modo hoc bono per spem, fruendoque gaudeant actualiter in eodem, certum non reor. Forsitan enim magnitudo supplicii ita absorbet in eis rationem et voluntatem, quod a tali aliquantula fruitione et gaudio impediuntur, nisi fortasis aliquando habeant aliqua lucida intervalla.

FRATER. — Si summi boni carentia et dilatio beatificæ fruitionis tanto plus affligit quanto bonum illud magis diligitur, sequi videbitur quod animæ in purgatorio exsistentes habeant pœnam damni tanto dolorosiorem quanto sunt magis perfectæ in caritate : sicque animæ meliores ibi plus affliguntur.

DIONYSIUS. — Quantum est ex parte dilationis atque carentiæ et ex caritatis radice, posset sic esse ; sed aliunde creditur fieri recompensatio dolorisque hujus mitigatio in animabus in caritate perfectioribus, puta ex majori fiducia cito obtinendæ felicitatis, imo et felicitatis majoris, et forsan interdum ex qualicumque fruitione boni summe amati aliquantique gaudii consequentis.

FRATER. — Quid dicis de animabus patrum sanctorum in limbo ? An carentia beatificæ fruitionis fuit in eis pœnosa ?

DIONYSIUS. — Communiter dicunt doctores, quod in limbo patrum ante Christi descensum ad illum, non erat pœna sensus, sed pœna dumtaxat damni ex dilatione atque carentia gloriæ. Unde in tertia parte Summæ suæ, quæstione quinquagesima secunda, loquitur Thomas :7 Christus ad limbum patrum descendendo contulit eis quantum ad gloriæ adeptionem, et per consequens solvit eorum dolorem quem patiebantur ex dilatione gloriæ, ex cujus tamen spe gaudium magnum habebant. Denique, Bonaventura super quartum, distinctione quadragesima quinta :8 Sancti patres, inquit, quia in superiori parte inferni erant et Dei visionem exspectabant, non solum in limbo, sed etiam in sinu Abrahæ dicuntur fuisse. Ille igitur locus patrum dicebatur infernus, et quia inferior et quia aliquo modo fuit locus miseriæ. Dicebatur etiam limbus, quoniam erat ibi pœna carentiæ ; sed sinus Abrahæ vocabatur, quoniam ibi erat exspectatio gloriæ. His concordant scripta Petri de Tarantasia, Richardi de Mediavilla et Thomæ de Erfordia.

FRATER. — Prædictis obviare videtur, quod in Zacharia fertur de Christo : Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.9 Quod de eductione patrum ex limbo tu ipse super Zachariam exposuisti : ubi et per aquam refrigerium designatur. Non ergo erat ibi gaudium aliquod.

DIONYSIUS. — Glossa ibidem aliquid plus inducit : Tu, inquiens, liberasti eos qui tenebantur vincti carceribus, ubi nulla misericordia eos refrigerabat. Verum ad hæc et similia est una, secundum S. Thomam, solutio : quia intelliguntur quantum ad refrigerium perfectæ liberationis, quam ante descensum Christi ad eos consequi non valebant.10 Porro per vectes seu carceres quibus sancti patres detinebantur inclusi, intelliguntur impedimenta quibus prohibebantur exire reatu originalis peccati.

FRATER. — Cupio edoceri an pœna damni erat animabus patrum sanctorum in limbo tam pœnalis ut exsistentibus in purgatorio, in quibus, secundum B. Thomam, excedit omnem præsentis vitæ dolorem. Et videtur quod sic: imo apparet quod exstitit major in patribus sanctis, tum quoniam magis dispositi erant ad gloriam quam in purgatorio exsistentes, tum quoniam clarius consideraverunt quantum bonum esset beatifica illa fruitio, et quantum damnum ex ejus dilatione incurrebant.

DIONYSIUS. — Non puto quod dilatio gloriæ fuit eis ita pœnosa ut exsistentibus in purgatorio pœna damni: quia non sustinebant dilationem gloriæ pro personali et propria culpa, sed reatu originalis peccati. Porro ad argumenta tua reor dicendum, sicut tactum est paulo ante, quod quamvis illa dilatio potuerit sanctis patribus esse valde pœnosa, quantum fuit ex parte carentiæ ac dilationis atque ex radice caritatis, tamen aliunde relevatio et recompensatio fuit ex consolatione et gaudio spei certissimæ liberationis, et quoniam Deum per fidem formatam et per donum sapientiæ aliquo modo contemplabantur, imo et per caritatem aliqualiter fruebantur. Omnipotens quoque, justus et pius Deus pœnam damni in diversis diversimode moderabatur, secundum quod diversimode erant dispositi per merita sive demerita. Etenim aliter erat et est pœna damni in condemnatis, aliter in parvulis in solo originali peccato defunctis, aliter in purgatorio, et tunc aliter in patrum sanctorum limbo.

FRATER. — Istud optarem mihi clarius explanari, sed vereor te nimium fatigari. Nempe quum exsistentes in inferno nullatenus diligant Deum, sed maxime odiant, non video quod carentia visionis divinæ sit eis molesta: quia non cupiunt Deo uniri, nec eo frui, sed rebus caducis, in quarum affectione migraverunt a corpore.

DIONYSIUS. — Subtiliter tangis; sed breviter dico, quod quamvis non cupiant gloriam electorum per respectum ad Dei honorem ejusque laudem, attamen in quantum gloria illa esset eis accommoda atque a tantis miseriis ereptiva, sic gloriæ hujus carentia est eis pœnosa. Et ita non cupiunt Deo frui, sed uti: quemadmodum et hi qui diligunt Deum solum propter beneficia sua; qui utique plus amant se ipsos quam Deum, cupiuntque se ipsis et rebus transitoriis frui, et per consequens Deo uti, quod est mere præposterum ac summa perversitas.

FRATER. — Placet responsio. Idcirco, si placet, ad residua responde objecta.

DIONYSIUS. — Sequentium objectorum solutio præcipue stat in hoc, ut ostendatur qualiter animæ a corporibus separatæ et etiam dæmones pati valeant et affligi ab igne corporali. Et quia de hoc est præcipua difficultas, quæ paucis verbis expediri non potest, idcirco objectorum residuorum solutio in sequenti ponetur articulo.

Footnotes

  1. p. 1, a. 1, q. 11. ↩

  2. p. 1, a. 1, q. 11. ↩

  3. Sent. IV, dist. xx A. ↩

  4. art. præced. ↩

  5. p. 1, a. 1, q. 11. ↩

  6. Prov. xiii, 12. ↩

  7. art. 5 ad 1um. ↩

  8. a. 1, q. 1. ↩

  9. Zach. ix, 11. ↩

  10. Summ. th. 3ª part. q. lli, a. 6 ad 2um. ↩

Chapter 16 of 41