Skip to the text

Articulus 30

An animæ in purgatorio satis punitæ et igne purgatorio satis purgatæ, mox evulent in paradisum cœlestem.

FRATER. — De isto nunc cupio diligenter tractari, an animæ ex purgatorio liberatæ perducantur ad paradisum terrestrem, et ibi demorentur ad tempus, antequam ad cœlestem patriam deducantur atque ingrediantur.

DIONYSIUS. — Ad hæc videretur protinus respondendum, quod in purgatorio sufficienter punitæ et expurgatæ, immediate introeant regnum cœlorum, nisi prætactæ et etiam quædam aliæ visiones viderentur oppositum affirmare. Sed forsan me aliqui irridebunt, quod in tanta materia non respondeo indilate, absolute et assertive, juxta generalem et concordem doctorum traditionem, propter revelationes quasdam phantasticas et incertas. Verumtamen nec doctoribus contradico propter visiones prætactas, nec propter doctorum traditionem audeo tot sanctorum hominum visiones et revelationes appellare phantasticas aut mendosas, quamdiu Ecclesia super hoc nihil determinat. Nam et qui eas descripserunt et approbaverunt, fuerunt religiosissimi atque doctissimi viri, et quidam eorum fuerunt doctores in theologia.

FRATER. — Si placet, breviter tange quid ad hujus quæstionis utramque partem posset induci et allegari.

DIONYSIUS. — Ad probandum quod animæ de purgatorio immediate pertingant ad gloriam paradisi cœlestis, multa satis authentica et robusta possunt argumenta adduci. Primo, quoniam super quartum Sententiarum, distinctione quadragesima quinta, ubi Magister ex verbis Augustini tractat de abditis receptaculis animarum, scribunt doctores concorditer, quod ante passionem Christi receptacula illa fuerunt limbus patrum, quantum ad justos et sufficienter purgatos; et limbus parvulorum, quantum ad animas in solo originali a corpore separatas; et infernus, quantum ad reprobos; ac purgatorium, quantum ad animas sine mortali, tamen cum obligatione ad pœnam, exeuntes de corpore. Porro post Christi passionem et ascensionem limbus patrum cessavit, et pro eo cœlum empyreum factum est receptaculum animarum sanctarum, atque in purgatorio plenarie purgatarum. Istud est doctrina Alexandri de Hales, S. Thomæ, Alberti Magni, Bonaventuræ et aliorum; nec quisquam sanctorum Patrum aut scholasticorum doctorum videtur paradisum terrestrem inter receptacula ponere animarum. Imo super quartum asserit Thomas: Quemadmodum levia per levitatem statim feruntur sursum, nisi aliunde impediantur;1 sic animæ, soluto vinculo carnis, mox præmium seu beatitudinem consequuntur, nisi aliquid impediat, scilicet veniale peccatum, quod purgari oportet. Et quoniam locus deputatur animabus secundum congruentiam præmii aut pœnæ, statim ut anima a corpore absolvitur, in infernum demergitur, aut ad cœlum evolat, nisi impediatur aliquo reatu quo oporteat evolationem differri, ut anima prius purgetur. Et huic veritati auctoritates Scripturæ canonicæ manifeste attestantur et documenta sanctorum Patrum: unde contrarium pro hæresi est habendum, ut patet quarto Dialogorum et in libro de Ecclesiasticis dogmatibus. Hæc Thomas, qui etiam in Summa contra Græcos istud multipliciter probat.

FRATER. — Si hujus contrarium exstat hæreticum, ergo non licet aliter opinari.

DIONYSIUS. — Hæreticum est dicere animas ante futuram generalem resurrectionem non præmiari, et hoc Gregorius quarto Dialogorum ex Scriptura ostendit canonica. Quid vero ad ea quæ Thomas et alii introducunt valeat responderi, infra habebitur.

FRATER. — Disputationem tuam prosequere.

DIONYSIUS. — Ad hujus partis probationem Thomas de Erfordia breviter multa introducit motiva in suo compendio non parvi pendenda: Animæ, inquiens, quum fuerint sufficienter purgatæ in igne, evolant statim ad gloriam. Quod patet multiplici ratione. Primo, quoniam post purgationem non manet in anima aliqua dissimilitudo ad gloriam: ideo merito debet gloriæ jungi. Secundo, quoniam janua cœli aperta est ei quæ nullum habet introeundi obstaculum. Tertio, quia necesse est illos spiritus in quibus est caritas sursum elevans et nihil retardans, ad gloriam elevari. Quarto, quum Deus pronior sit ad miserendum et beatificandum quam ad puniendum, merito debet purgatos conjungere gloriæ, quos purgandos subjecit pœnæ. Quinto, quia non punit Deus bis in id ipsum:2 idcirco dum quis satisfecit in pœnis ignium, non debet amplius puniri in dilatione præmiorum. Sexto, quia post purgationem non debet talis amplius esse in purgatorio, quum jam sit purgatus, non purgandus; nec debet esse in limbo, quum non sit de numero parvulorum; neque in inferno, quia non habet mortale: ergo oportet quod sit in cœlo, quum non sint alia post mortem receptacula animarum. Septimo, quia efficacior est caritas quam iniquitas; sed iniquitas statim ducit ad supplicium: ergo caritas statim ducet ad præmium. Octavam quoque rationem subjungit, quæ jam ex verbis Thomæ est introducta.

FRATER. — Augustinus in Enchiridio scribit, quod usque ad diem judicii animæ separatæ sunt in abditis receptaculis: ergo nec in inferno, nec in cœlo, quum hæc duo sint omnibus nota. Gregorius quoque quarto Dialogorum refert quasdam animas electorum alibi quam in purgatorio esse punitas: quod et in aliis multis fatetur historiis. Aliquas etiam narrat in paradiso fuisse et inde redisse.

DIONYSIUS. — Ad ista et consimilia claret responsio ex verbis Bonaventuræ, super quartum Sententiarum, distinctione quadragesima quinta, scribentis: Triplex est status animarum. Primus est retributionis; secundus, quietæ exspectationis; tertius, purgationis. Nam anima exuta duplici causa potest impediri a retributione beatæ: primo, propter hoc quod janua clausa est; secundo, quoniam anima non est plene purgata. Itaque statui retributionis correspondet proprius locus receptaculumque determinatum in se et quoad nos, videlicet cœlum empyreum quoad justos, et infernus quantum ad impios. Statui autem quietæ exspectationis correspondet locus determinatus in se, sed non quoad nos, quoniam ex Scripturis non constat ubi sit limbus. Statui vero purgationis correspondet locus indeterminatus et quoad nos et quoad se, quia non omnes in eodem loco purgantur, licet in aliquo uno loco purgentur multi. Et quantum ad hæc loca, in quibus diversi ex divina dispensatione diversimode purgantur, loquitur in Enchiridio Augustinus. Denique limbus debetur peccato originali, infernus mortali, purgatorium veniali. Estque probabile, quod hæc tria loca gradatim se habeant, et circa eamdem terræ partem exsistant. Insuper receptacula aliquibus dantur secundum consilium Dei, quod incommutabile est, et secundum causas superiores; aliquibus vero secundum sententiam Dei, quæ aliquando revocatur, et secundum causas inferiores. Et de animabus hoc secundo modo deputatis alicui receptaculo, intelligenda sunt verba Gregorii in suo Dialogo. Hæc Bonaventura. Porro, secundum Thomam, etiam cœlum et infernus inter abdita receptacula computantur, quia invisa sunt nobis, et sola fide noscuntur.3 Communiter quoque asseritur, quod de lege communi est unus generalis purgatorii locus, sed ex speciali dispositione Judicis summi diversa sunt loca, in quibus animæ quædam purgantur.

FRATER. — Modo, si placet, tange motiva ex quibus apparet quod animæ in paradiso terrestri recipiantur ac demorentur, antequam cœlestem introeant paradisum.

Footnotes

  1. dist. xlv, q. 1, a. 1, qcula II. ↩

  2. Nahum 1, 9, juxta LXX. ↩

  3. Sent. IV, dist. XLV, q. 1, a. 1, q. 11 ad 2um. ↩

Chapter 31 of 41