Skip to the text

Articulus 31

Persuasiones ex quibus apparet quod animæ in purgatorio satis purgatæ, primo ingrediantur paradisum terrestrem, deinde cœlestem.

DIONYSIUS. — Ad hoc primo inducitur quod (ut supra, articulo vicesimo, commemoratum est) Gregorius narrat quarto Dialogorum de quodam post visa tormenta reorum ac gaudia electorum ad corpus reducto: qui dixit, quod ponte periculoso transacto, erant amœna atque virentia prata, in quibus dealbatorum hominum conventicula videbantur, et tantus erat ibi odor suavitatis, quod universos illic habitantes ambulantesque satiavit; ubi et mansiones diversorum singulæ magnitudine lucis erant plenæ: quod de paradiso terrestri intelligendum videtur. Quibus concordat quod in visione legitur Tondali, quod scilicet angelus et anima Tondali venerunt ad portam: quam ingressi, viderunt campum pulcherrimum, odoriferum, floribus consitum, lucidum et amœnum, in quo fuit multitudo innumerabilis animarum, et cetera quæ supra, vicesimo primo articulo, sunt conscripta. Porro in visione Anglicana et in historia de purgatorio S. Patritii clarissime dicitur, quod animæ purgatorium exeuntes, primo introeunt paradisum terrestrem, et manent ibidem ad tempus, quousque aptæ reddantur ingredi regnum cœlorum.

In Revelationibus demum sanctæ virginis Mechtildis narratur, quod animam ejus Dominus assumpsit ac duxit in amœnissimum hortum, in quo erat multitudo animarum ad mensam sedentium, quibus Christus pro ferculo apposuit officia atque suffragia quæ a vivis fiebant pro illis. Dixitque Mechtildis: Mi Domine, quid prosunt hæc illis, quum sint in gaudio magno? Tunc aperientibus se cordibus animarum, vidit in corde cujuslibet quasi vermem cor ipsius torquentem, eo quod non meruerit sine impedimento et dilatione post mortem ad Dominum evolare. Et dictum est ei: Hic vermis non moritur nec ab eo anima liberatur donec intret in gaudium Domini. Sicque videtur quod animæ a purgatorio liberatæ, sint in loco amœno et pulchro, puta terrestri paradiso, in quo quamvis multum lætentur quod purgatorii sensibilia supplicia evaserunt, et de æterna beatitudine cito adipiscenda exstent securæ, doleant tamen de gloriæ dilatione, et quod non satis sinceriter in hoc mundo vixerunt.

Amplius, his concordare videtur quod in quarto libro Revelationum S. Brigittæ, capitulo septimo, angelus ad S. Brigittam in spiritu raptam legitur protulisse: Supra infernum est locus quidam, in quo est maxima purgatorii pœna quam animæ possunt sustinere. Et ultra locum hunc est alius locus, in quo minor est pœna, quæ non est alia nisi defectus virium in fortitudine et pulchritudine: sicut per simile tibi dico, quasi si aliquis esset infirmus, et infirmitate cessante ac pœna, nihil haberet de viribus, donec eas paulatim recuperaret. Tertius vero locus superior est, in quo alia nulla est pœna nisi desiderium perveniendi ad Deum. Et ut melius in conscientia tua intelligas, dico tibi per similitudinem, quasi si æs misceretur cum auro, et in igne ardentissimo aurum tamdiu esset purgandum donec æs totum consumeretur et aurum fieret purum. Quanto autem æs fortius esset ac spissius, tanto ardentiori igne egeret, quousque aurum esset quasi aqua currens et totum fulgens. Deinde magister ejus profert aurum in alium locum, in quo obtineat veram sui formam in visu et tactu. Postea mittit aurum in tertium locum, ubi custodiatur et possessori suo repræsentetur. Sic spiritualiter est de locis prædictis. In primo loco est maxima purgatorii pœna. Ibi est dæmonum tactus, et ibi per similitudinem apparent venenosi vermes et similitudo animalium valde ferocium; ibi calor et frigus, tenebræ atque confusio. Deinde magister, id est divina justitia, profert aurum, id est animas, in alium locum, in quo non est nisi defectus virium, ubi animæ morabuntur tamdiu quousque habeant refrigerium per suffragia amicorum suorum aut de continuis sanctæ Ecclesiæ operibus. Nam anima quo majus habebit auxilium, eo citius convalescet ac liberabitur. Post hæc anima fertur in tertium locum, ubi non est pœna nisi desiderium perveniendi ad Dei præsentiam et ejus visionem beatam. In hoc loco morantur multi et nimis diu, præter illos qui dum in mundo vixerunt, non perfectum habuerunt desiderium perveniendi ad Dei beatificam visionem. — Alibi quoque quædam his consonantia asserit Brigitta sancta.

Possent etiam ad hæc aliæ quædam persuasiones adduci. Nam quum divinus Dionysius protestetur quod a distanti non itur in distans nisi per medium, et tanta sit in purgatorio pœna tam damni quam sensus, apparentiam habere videtur quod a purgatorio non perveniatur ad paradisum cœlestem nisi (ut dictum est) per terrestrem, aut a loco in quo non est nisi pœna damni.1 Ambrosius etiam super Lucam: Illuc, inquit, redeundum est nobis, unde ejectus est Adam. Et Gregorius: Quoniam primus homo per vetiti esum ligni perdidit paradisum, illuc reduci non possumus nisi per abstinentiam salutarem.

Denique, in Legenda S. Dorotheæ habetur quemadmodum ipsa de paradiso Sponsi sui misit Theophilo in mense Januarii tria mala et tres rosas: sicque videtur terrestris paradisi spem habuisse ac docuisse. In Legenda demum beatissimi Thomæ apostoli narratur quemadmodum frater regis Indiæ resuscitatus a morte, perhibuit se ab angelis ductum in paradisum, et ibi vidisse formosum palatium ex auro, argento et gemmis constructum, et regem suo demerito perdidisse id ipsum. Unde videtur in paradiso terrestri esse quædam remuneratio hominum, quum in cœlesti paradiso non sint palatia talia.

FRATER. — Quid tibi de horum veritate videtur?

DIONYSIUS. — Horum determinationem aliis magis committo, et si concordari hæc queant, peritis relinquo: quia nec tantis doctoribus neque tot revelationibus contradicere audeo. Determinationi autem Ecclesiæ hæc tutius committuntur.

FRATER. — Convertamur ergo ad alia. Et quia interdum jam tactum est quod in purgatorio exsistentes transferuntur paulatim ad leviora tormenta, non videtur quod minima purgatorii pœna sit major omni vitæ præsentis supplicio.2

Footnotes

  1. Cf. de Cœlest. hier. c. IV, VIII, XIII. ↩

  2. art. xiv, xxii. ↩

Chapter 32 of 41