Skip to the text

Articulus 32

An minima purgatorii pœna sit major quacumque pœna vitæ præsentis.

DIONYSIUS. — Sicut præhabitum est, S. Thomas et alii multi doctores affirmant, quod minima pœna purgatorii, tam pœna damni quam pœna sensus, sit acrior qualibet hujus sæculi pœna: quod etiam multi a morte resuscitati se esse expertos sunt testati, imo multa horribiliora et quasi incredibilia inde locuti sunt. Sed obviare videtur quod circa hoc scribit Bonaventura super quartum Sententiarum, distinctione vicesima: Sane, inquiens, intelligendum est hoc, ut generaliter pœna illa sit major ista, secundum regulam illam Philosophi:1 Si optimum in uno genere est melius optimo alterius generis, et hoc simpliciter illo melius est. Similiter intelligendum est hic, quod illa pœna sit major, non quia minima in illo genere sit major maxima in genere isto, sed quia maxima pœna in genere illo major est maxima pœna generis hujus, seu status ac vitæ præsentis. Nam, ut ait B. Gregorius, quibusdam est revelatum quasdam animas esse punitas in umbra. Hæc Bonaventura.

FRATER. — Quid circa hæc verius puta?

DIONYSIUS. — De incertis mihi nihil definio. Sed quod Thomas fatetur, juxta illorum positionem videtur procedere qui opinantur pœnam in purgatorio pro aliquo peccato inflictam, a principio sui usque ad finem æque intense durare, quousque satisfactum fuerit pro peccato. Porro positio Bonaventuræ videtur secundum illos procedere qui dicunt pœnam purgatorii tanto plus minui, quanto satisfactio magis propinquat ad sufficientiam, seu quanto purgatio pro majori parte fuerit consummata. Cui positioni revelationes prætactæ magis concordant. Sicque exponi posset ostensio illa odoriferorum virentiumque pratorum, quod in eis adhuc restabat aliquid persolvendum de pœna damni, et quod prata hujusmodi significabant amœnitatem paradisi cœlestis. Sancti autem qui insinuare videntur quod ad terrestrem paradisum redeundum sit nobis, utuntur figura pro re figurata: quia sub nomine paradisi terrestris cœlestem intelligunt paradisum, in quo est finalis et plena remuneratio electorum. Esset quoque hæreticum affirmare quod animæ non pertingant ad regnum illud cœleste, completa omni pœna pro culpis inflicta, loquendo tam de pœna damni quam de pœna sensus. Nec aliquo modo negandum est homines in hoc mundo tantæ posse perfectionis consistere, ut sine omni dilatione pertingant eorum animæ ad regnum cœleste post recessum a corpore; nec in visionibus præallegatis alicubi hoc negatur, sed magis asseritur.

Insuper, ad dubia quæ articulo vicesimo quinto movisti circa ea quæ de purgatorio leguntur S. Patritii, potest fortassis se aliquis breviter expedire, dicendo cum Augustino, quod in his quæ sunt super naturam, tota causa seu ratio facti aut operis est omnipotentia ac dispositio Dei agentis: cujus virtute poterant animæ defunctorum illi militi apparere, sicut et dæmones in quibusdam assumptis corporibus aut in quibusdam præstigiis, magis tamen videtur quod in corporibus ad horam assumptis. Conformiter poterat miles iste in spatio tam brevi per tam longa itinera ferri, moveri, trahi, redire: nam per aliqua loca a dæmonibus, quorum velox agilitas est, tractus describitur; et divina virtute atque angelica ope sic rediit. Verumtamen non arbitror expedire talia immoderate aut curiose scrutari, sed divinam vereri justitiam, et nunc taliter conversari, quod tanta evadamus supplicia.

FRATER. — Quantum in tam abdita arduaque materia fieri posse videtur, satis diffuse et clare jam respondisti, atque quam diro et ineffabili modo incorporei spiritus tam in purgatorio quam inferno affligantur, elucidasti, ita ut merito debeam contentari.

DIONYSIUS. — Adhuc ad hoc persuadendum duarum sanctarum testimonia feminarum inducam.

Footnotes

  1. p 1, a. 1, q. 11. ↩

Chapter 33 of 41