Articulus 33
De acerbitate pœnarum purgatorii et inferni.
DIONYSIUS. — Quarto libro cœlestium Revelationum S. Brigittæ recitatur qualiter in visione imaginaria vidit hæc Brigitta animam cujusdam defuncti stantem juxta æstuantissimum clibanum, et ignem incendii ascendere usque ad animæ caput, in tantum quod pori stabant sicut venæ currentes cum igne ardenti; aures vero videbantur quasi sufflatoria fusorum, quæ totum cerebrum cum flatu continuo commovebant; oculi autem eversi videbantur et immersi, et apparebant ad occiput intus esse affixi; os quoque erat apertum, et lingua extracta per narium aperturas, dependebat ad labia; dentes etiam erant quasi clavi ferrei per palatum affixi; brachia vero erant tam longa, quod tendebant ad pedes; sed et manus ambæ videbantur habere atque comprimere quamdam pinguedinem cum pice ardenti. At vero cutis quæ super animam apparebat, erat quasi lintea vestis spermate circumfusa; et erat tam frigida, quod omnis qui eam videbat, contremuit: de qua etiam tam gravis et intolerabilis prodiit fœtor, quod nullus fœtor in mundo hoc ei possit assimilari. — Ecce incorporea anima illa in tam miserabili et pœnosa corporali effigie est ostensa, ad designandum quod ipsa in se invisibiliter sustinebat talem angustiam et pressuram, tale incendium et tormentum.
Hinc rursus de alia anima separata et rea ac purgatorio deputata loquitur Brigitta sancta: Videbatur mihi quasi quod vinculum quoddam esset alligatum in capite animæ instar coronæ, et stringebatur tam fortiter, quod frons et occiput pariter jungebantur;1 oculi vero deciderunt a sedibus suis, dependentes per radices suas ad genas; crines quoque quasi ab igne combusti aruerunt; cerebrum autem rumpebatur, defluens per nares et per aures; lingua extendebatur, dentesque comprimebantur; ossa etiam in brachiis confringebantur et contorquebantur ut funes. Porro manus decoriatæ ligabantur ad collum; pectus vero et venter tam fortiter dorso conjungebantur, quod costis confractis cor cum omnibus interioribus eversum crepuit; femora vero pendebant ad latera, ossaque confracta extrahebantur eo modo quo filum tenue solet in globum conglomerari. — Ecce per omnia ista imaginarie visa significabatur, quod qualem pœnam haberet homo, si per possibile sic violentaretur ac torqueretur in corpore, quod universa membra ejus ac intestina taliter dissiparentur, talem, imo inenarrabiliter graviorem in purgatorio pœnam sustinet anima.
Præterea, Mirabilis illa Christina, cujus Legendam conscripsit doctus vir, suffraganeus episcopus, qui et librum Apum composuit, illa, inquam, virtuosa mirabilisque Christina, post primam suam a morte resuscitationem reducta ad corpus, interrogantibus quid sibi post egressum de corpore contigerit, dixit:2 Statim ut defuncta sum, susceperunt animam meam angeli lucis, et deduxerunt eam in locum tenebrosum ac horridum, animabusque hominum plenum. Tormenta quæ ibi vidi, tanta tamque crudelia erant, quod nulla id lingua valet exprimere; et cogitante me quod esset infernus, angeli responderunt purgatorium esse. Inde duxerunt me ad pœnas inferni, et inde in paradisum coram Domino majestatis: qui quum me hilariter accepisset, super omnem modum gavisa sum, putans me ibi æternaliter cum Domino permansuram. Qui ait ad me: Revera, dilectissima mea, hic mecum eris; sed duorum optionem nunc tibi propono, videlicet mecum manere, vel reverti ad corpus, et in eo pati pœnas satisfactorias pro ereptione animarum quas in purgatorii pœnis vidisti. Me autem sine hæsitatione mox eligente reditionem ad corpus, jubente Domino statim revixi.
Præterea, quam verissima fuerit ista mirandæ Christinæ relatio, probant immanissima tormenta quæ post resuscitationem sponte sustinuit, imo sibi ipsi inflixit. Intravit enim frequenter ardentissimos clibanos pro panum decoctione paratos, in quibus tam vehementissime cruciabatur, ut præ angustia clamitaret: nec tamen in ea egrediente ulla apparuit læsio. Sæpe quoque in ignium incendia se projecit, et in cacabos plenos bullientes intravit usque renes vel ubera, ac reliquis membris aquam bullientem propriis manibus superfudit, et præ dolore clamavit velut parturiens: exiens tamen non habuit læsionem. Interdum etiam, imo multoties, in aquas congelatas se præcipitavit, et sub glacie sex diebus aut amplius morabatur. Quandoque inter suspensos ad patibulum se suspendit, et biduo mansit suspensa; deinde illæsa descendit, et mortuorum intravit sepulcra, deflens ibi hominum vitia. Tempore quoque hiemali consuevit sub rotis molendinorum stare erecta, ita quod aqua corruebat super caput ejus et membra, ceciditque interdum super rotarum circuitum: et tamen rediens fuit illæsa.
FRATER. — Numquid et tu qui naturalis rationis viges acumine, atque in philosophicis es eruditus scientiis, credis hæc vera esse?
DIONYSIUS. — Male et nimis male naturali viget acumine atque scientia acquisita, qui ex hoc ea quæ fidei sunt seu fide digna narratione inveniuntur, suo præsumit ingenio mensurare, dijudicare et coarctare. Denique, quæ præfatus auctor Legendæ Christinæ Mirabilis de ea conscribit, et jam partim commemorata sunt, probat idem descriptor testimonio reverendi patris Jacobi Aconensis episcopi, postea cardinalis, qui se eam et ejus mirabilia vidisse testatur. Imo et alia multa prætactis mirabiliora narrant de ea. Ego quoque in loco quo fuit sepulta, fui frequenter; et dum in pueritia in oppido
S. Trudonis scholam frequentavi, scholares ex relatu suorum parentum sæpe loquebantur de ea.
FRATER. — Quia jam de particulari judicio singulorum et pœnis purgatorii ac inferni ac punctis hæc concernentibus tam diligenter et plene locutus es, precor ut in fine hujus dialogi aliqua scribas qualiter debeamus nos quotidie ad mortem et ad mite judicium Dei disponere, ne incidamus rigorem divinæ justitiæ, de tentationibus quoque quæ solent agonizantibus magis esse molestæ, et de remediis contra eas, et qualiter muniendus sit agon et exitus morientis.
DIONYSIUS. — Pia, fructuosa ac sapientialis petitio : ad cujus impletionem utinam essem idoneus. Attamen te orante pro me, tentabo pro viribus adimplere quod postulas.
Footnotes
Chapter 34 of 41