Skip to the text

Articulus 35

Qualem debeat homo imaginationem de morte ac moriente suo cordi imprimere atque assidue diligenter revolvere.

DIONYSIUS. — Sicut is qui vult de passione et morte Domini nostri Jesu Christi fructuose et optime cogitare, ita debet imaginari ac si jam ipso cernente Christus comprehendatur, conspuatur, et omnia illa sustineat quæ eum evangelica historia pertulisse testatur, hoc est, quasi propriis corporalibus oculis videat innocentissimum ac mansuetissimum Filium Dei nudari, alligari columnæ et atrocissime flagellari, spinis coronari, cruci affigi, diris clavis per sacratissimos pedes et manus tenerrimas transforari atque violentissime in cruce distendi, et in tam vehementissimo dolore ibi pendere; ita qui cupit compunctam et saluberrimam mortis considerationem assumere, imprimat cordi qualiter qui infirmatur usque ad mortis extremum perducatur articulum, et quasi præsentialiter videat aliquem morientem.

Imaginare ergo et corde recollecto diligentissime cogita qualiter homo dum morti propinquat, jacet in lecto miserabilis, viribus destitutus, relicturus omnia quæ in hoc mundo habuit et male amavit, et aliud sæculum ingressurus, moxque metuendissimo Judici præsentandus, et se ipsum amplius juvare non valens, qui paulo ante tam fortis et agilis, tam jucundus, liber ac imperterritus videbatur. Perpende qualiter tunc frons obduretur, corpus rigescat et cadant capilli, labiaque pallescant et oculi errent ac evertantur, manus nigrescant, vultus pallescat, pulsus caprizet habitusque deficiat, et amarissimæ mortis puncturæ interiora circumdent et ipsum cor premant ac penetrent, mox quoque adsit sudor mortis, naturam esse victam demonstrans ac membra pertransiens. Tunc certe commoventur custodes domus et nutant viri fortissimi, et otiosæ exsistunt molentes et tenebrescunt videntes per foramina. Tunc rumpitur funis argenteus et recurrit aurea vitta, atque conteritur hydria super fontem ac rota confringitur super cisternam: quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, reverteturque pulvis in terram, et redibit spiritus ad Deum qui dedit illum.1 Quumque naturalia ista sint ita pœnosa, tamen aliunde instant graviora et magis horrenda, videlicet teterrimi et larvales dæmonum vultus, acerbissimæ etiam impugnationes eorum et metuendissimum Dei judicium. Intuere quibus et qualibus angustiis, doloribus atque terroribus misera anima concutiatur, dum exterioribus sensibus a suo actu cessantibus ad se ipsam revertitur, et universa sua peccata subito ac clarissime intuetur, imminentes sibi malignissimos ac procacissimos spiritus cernit, et super omnia pavendum præstolatur judicium. Insuper ipsa mors ineffabiliter est amara, in tantum quod quidam precibus S. Hieronymi resuscitatus a mortuis dixit Cyrillo: Anima mea corpus reliquit tam graviter et amare, quod certe quantæ fuerunt illæ angustiæ et pressuræ non caperet mens humana, nisi ut ego experientia didicisset. Si enim omnis hominum intelligentia universas quas vellet angustias et dolores excogitaret, omnia reputarentur pro nihilo respectu dissolutionis animæ a corpore.

Si hanc morientis effigiem cum universis circumstantiis nunc prætactis nostræ memoriæ imprimeremus firmissime, et recogitaremus assidue ac profunde, puto quod nec ridere nec jocari nec levitatibus aut vanitatibus locum tribuere delectaret.

FRATER. — Vere salubris doctrina suavissimumque consilium; atque (ut puto) istud est scire mori et vera ars moriendi.

DIONYSIUS. — Scire mori, est adimplere id quod in Evangelio ait Salvator:2 Vigilate, omni tempore orantes, quia nescitis diem neque horam.34 Hoc est digne Deo conversari juxta exigentiam propriæ vocationis aut professionis, et cum metu, timore ac tremore propriam operari salutem, sicque paratum esse ad mortem:5 quod est omni die ita se coram Deo habere, ac si in eo tollendi essemus de vita præsenti.

FRATER. — Ut video, hucusque nimis negligens fui ac dissolutus.

DIONYSIUS. — Bonum est se ipsum humiliter accusare, superest ut nos pariter et efficaciter emendemus.

FRATER. — Restat ut de tentationibus quæ morituris et agonizantibus solent contingere et de remediis contra eas loquaris.

Footnotes

  1. Eccle. xii, 3, 5-7. ↩

  2. Luc. xxi, 36; ↩

  3. Ephes. iv, 1. ↩

  4. Matth. xxv, 13. ↩

  5. Philipp. ii, 12. ↩

Chapter 36 of 41