Articulus 36
De tentationibus quæ agentibus in extremis accidere solent, et de remediis contra eas.
DIONYSIUS. — In Apocalypsi legitur, quod ascenderit diabolus de abysso habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet:1 quod ad litteram a multis exponitur de principe tenebrarum et ejus impugnationibus quibus instante tempore generalis judicii et termino mundi, invasurus et tentaturus est genus humanum tanto invidiosius, acrius ac multiplicius, quanto brevius tempus tentandi sibi sciet esse residuum. Quemadmodum ergo tunc tam rabidissime adversus genus consurget humanum, ita (ut creditur) dæmones tanto gravius tentant eos qui letali infirmitate laborant, quanto certius vident sibi modicum temporis superesse, quo suis tentationibus poterunt illos ad aversionem a Deo et ad damnationis barathrum trahere.
Verumtamen tunc quoque locum habet quod ait Apostolus:2 Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis. Denique angeli sancti in hora tam extremæ et summæ necessitatis non minus solliciti sunt ad subveniendum, quam angeli tenebrarum ad seducendum.
Præterea, sicut sanctus docet Ambrosius, callidissimi ac impiissimi dæmones tempore mortis specialiter enituntur hominem a fidei veritate avertere, et alicui periculoso errori doctrinæ Ecclesiæ contrario implicare, quoniam fides est totius spiritualis ædificii fundamentum et radix merendi ac oculus mentis. Prima ergo morientium impugnatio solet esse de fide, qui tunc sacramentum accipiunt Eucharistiæ, in quo sola fides præcipue habet locum. Huic maledictæ tentationi non potest homo nec in vita neque in morte melius salubriusque resistere, quam eam tanquam diabolicum quoddam susurrium penitus contemnendo et irridendo, imo nec advertendo, atque simpliciter intra se cogitando: Ego firmissime credo sicut sancti Apostoli, innumerabiles martyres, infiniti et gloriosissimi confessores ac virgines sanctæ et universalis Ecclesiæ Dei Sancti crediderunt et docuerunt: quorum fidem et doctrinam Deus omnipotens, neminem fallens, per innumerabilia miracula sibi soli possibilia confirmavit, et de quorum sanctissima vita nullus potest ambigere; qui omnes per fidem hanc Deo placuerunt, quos et Deus fidelis ac verus mirificavit tam in vita eorum quam in morte atque post mortem.
Secunda tentatio qua impiissimi spiritus solent in extremis aliquos impugnare, est de impietate blasphemiæ, et ut turpe ac indecens cogitent aliquid de Deo aut Sanctis ejus: qua tentatione vehementissime invaserunt S. Eusebium, Hieronymi gloriosi discipulum. A qua tentatione debet se homo omnino avertere, et intra se dicere: Ego sum certus quod Deus est summe et infinite bonus, perfectus et superlaudabilis, et omnes Sancti ejus omni virtute repleti sunt. Tu autem, diabole, omni malitia, falsitate, invidia et vituperabilitate es plenus: ideo ex hoc ipso quod tu suggeris mihi ista, scio quod falsa et prava ac pessima sint. Absit a me in æternum ut de Deo et Sanctis ejus indignum quid sentiam.
Tertia tentatio est de desperatione. Nempe, ut sanctus vir Climacus scribit, dum homo est sanus, persuadet ei diabolus quod Deus vere et infinite misericors sit, et pœnitentiam hominis etiam in fine vitæ acceptet, idcirco interim non esse tam grande ut fertur periculum.3 Sed hora mortis jam imminente, suggerit homini Deum inflexibilem ac prorsus justissimum esse, nullumque peccatum manere inultum, et pœnitentiam ex timore prodeuntem esse inutilem. Tunc quoque reducit infirmo ad memoriam universa peccata quæ fecit, et quanta bona omisit, et ea vehementer exaggerat, et præsertim quæ homo confessus non est; sicque multos ad desperationis pertrahit lacum, quos ante ad præsumptionem, securitatem negligentiamque induxit. Hæc tentatio multos in hora illa tam graviter vexat, sicut et quidam a morte resuscitati testati sunt, quod absque speciali et gratioso Dei auxilio nequeat superari. Contra quam optimum exstat remedium, ut homo intra se dicat: Certus sum quod desperatio maxime displiceat Deo, et quod infinitam Dei bonitatem, pietatem ac veritatem gravius non possim inhonorare atque offendere quam desperando de ea. Absit ut putem majorem esse meam pravitatem quam Dei bonitatem, aut meam impietatem quam Altissimi pietatem. Ipse quoque, qui mentiri non potest nec fallere, omni vere pœnitenti et in se speranti ipsumque invocanti, misericordiam indulgentiamque spopondit. Incomprehensibilis, omnipotens et immensa est bonitas ejus ac pietas, quæ omnem meam iniquitatem infinite excedit. Non igitur desperabo de Deo creatore ac salvatore meo, sed in ipso, etiamsi occiderit me, sperabo.4 In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.5
Quarta est de nimia securitate, seu gloria vana, aut sui ipsius complacentia periculosa ac stulta: quia, ut instruit Cassianus, dum impius ille tentator hominem ad desperationem, pusillanimitatem aut diffidentiam superfluumve timorem non potest allicere, conatur eum ad periculosam securitatem, complacentiam fatuam aut gloriam inanem perducere, persuadendo eidem: Euge, euge, quam bene prævaluisti! quam bene te habuisti! quam prudenter te præparasti ad mortem! quantum habes Deo regratiari! quam secure hinc exies! quanta tibi jam restat felicitas! Contra tentationem istam pestiferam remedium est sapientiale et prorsus salubre, ut homo intra se dicat:67 Nescit homo an amore sit dignus, an odio;8 et, Quid habes quod non accepisti? et item, Qui gloriatur, in Domino glorietur;9 et quia alia sunt judicia Dei, et alia hominum; et quod Pharisæus qui justificavit et magnum reputavit se ipsum, fuit desuper reprobatus. Verumtamen aliqui virtuosi ex inspiratione et consolatione specialique gratia Spiritus Sancti solent in extremis gaudere in Domino, et mortem tanquam amicam imperterrito animo præstolari atque hilariter acceptare. Porro securius est inter timorem et spem mori, hinc ex divina misericordia confidendo, hinc ex propria culpa et insufficientia metuendo.
Quinta tentatio est de impatientia, quæ solet accidere eis qui longa et gravi ægritudine consumuntur. Contra quam verum exstat remedium, ut intra se pensent ac recognoscant hujusmodi ægritudinem esse signum divinæ dilectionis et visitationem Dei paternam, atque culparum purgationem, redemptionem quoque et evasionem majorum suppliciorum quæ hanc vitam sequuntur, et occasionem, imo et præparationem ad gratiam ampliorem et ad protectionem divinam. Consideratio quoque dominicæ passionis intenta valet ad reprimendum impatientiam istam.
Sexta tentatio est stulta spes evadendi infirmitatem ac vivendi diutius: ex qua sequitur dilatio confessionis et impræparatio mortis. Contra quam remedium est partem eligere tutiorem, nec vanis spebus præbere auditum, neque periculo se ipsum committere, nec consolatores carnales advertere.
Septima est immoderata occupatio circa rem familiarem et sobolem ac propinquos, et circa terrena, quæ relinquere mox oportet. De quibus debet se homo expedire, et rebus rite dispositis atque præsentibus salubriter admonitis et instructis, se totum ad Deum convertere, et quæ suam concernunt salutem pensare.
FRATER. — Placent hæc dicta, et bonum est præcognoscere ea: quia, ut fertur, jacula prævisa minus percutiunt; quemadmodum etiam ait Scriptura, frustra jacitur rete ante oculos pennatorum.10 Idcirco peropto ut plenius exsequaris de ista materia, qualiter imminente jam morte adsistendum sit migraturo, et qualiter ipse habere se debeat.
Footnotes
Chapter 37 of 41