Articulus 37
Qualiter adsistendum sit mox morituris, et quomodo ipsi debeant se habere.
DIONYSIUS. — Hora tantæ necessitatis ac periculositatis instante, debet unusquisque fidelis caritatem suam ad proximum migraturum tanto ferventius abundantiusque monstrare, quanto tunc major est indigentia, et præsertim omnis prælatus seu ejus vicarius ad sibi commissos, ne ex negligentia sua ovis sibi credita, ab infernalibus illis lupis crudelissimisque prædonibus et procacissimis ac fallacissimis hostibus devoretur, decipiatur, ac omnium Creatori Salvatorique animarum æternaliter auferatur. Pastor ergo et custos ac medicus animarum tunc præcipue curet adesse migraturo, pro quo et ipse coram Deo rationem reddere obligatur.1 Quod si personaliter adesse convenienter nequiverit, cum diligentia summa disponat ut devotæ, religiosæ et prudentes personæ adsistant illi quousque exhalaverit spiritum. Providendum est quoque ut sancta crux tunc ante morientis oculos collocetur, et aqua benedicta super ipsum et undique circa lectulum ejus sæpius adspergatur. Insuper aliqua persona ad hoc magis idonea sedeat assidue juxta ægrum mox decessurum, et eum diligenter et opportune, ferventer et devote exhortetur de necessariis ac pertinentibus ad salutem, quamdiu capax esse videtur; specialiter vero admoneatur ut nulli diabolicæ suggestioni, nulli mortiferæ tentationi præstet consensum, imo omnibus illis viriliter reluctetur, in infinita Dei misericordia confidendo, ac viscera pietatis divinæ humiliter invocando. Et si assidens deprehendere poterit qua tentatione moriens impugnetur, debet eum specialiter contra illam tentationem armare, commemorando ei congrua contra illam remedia. Universi demum qui adsunt, debent pro ejus defensione, conductione et salute indesinenter cum omni compunctione et fervore orare, excluso omni carnali et inordinato amore omnique impertinenti occupatione. Admonendus est etiam æger ut Christi passionem attendat, et Christum pro se passum mentaliter amplectatur, atque pro universis beneficiis suis ei pro posse regratietur. Providendum est item ut aliquis passionem Christi tunc legat, et Symbolum fidei alta voce legatur ac sæpius repetatur, præsertim obitu ægri jam de proximo imminente; sed et septem psalmi pœnitentiales cum litaniis cum ingenti devotione legendi sunt.
At vero de interrogationibus quæ proponendæ sunt ægris spiritualibus sæcularibusve personis, Anselmus et Cancellarius Parisiensis aliique satis conscribunt; et ut videtur, sufficit ut breviter a migraturo quæratur: Tu credis quidquid sacra Scriptura et sancta mater Ecclesia docent esse credendum? Quo respondente quod imo, quæratur: Tu doles quod Dominum Deum tuum unquam offendisti, et velles quod magis inde doleres ex vera caritate et zelo justitiæ, non ex solo servili timore? Quo respondente quod imo, quæratur: Tu petis tibi de omnibus tuis peccatis ab infinita Dei misericordia misericordissime indulgeri? Quo respondente quod imo, quæratur: Tu habes propositum integrum nunquam peccandi de cetero, et serviendi Deo perpetue, si contigerit te sanari? Quo respondente quod imo, addatur: Tu in hac hora commendas animam tuam tuo benignissimo ac fidelissimo Creatori, et nunquam vis separari ab eo, et merito passionis Domini nostri Jesu Christi optas salvari, atque a gloriosissima virgine Maria et a sancto angelo tuo et ab omnibus Sanctis Dei postulas in hoc tempore et in omni hac tua necessitate juvari, et in omnium horum de quibus te interrogavi affectione, ac fide cupis separari a corpore ac summo Judici præsentari? Quo respondente quod imo, persona interrogans dicat: Et ego et omnes qui adsumus, commendamus te infinitæ misericordiæ Dei tui, ut ipse te defendere et salvare dignetur, et meritis Domini nostri Jesu Christi, ut tibi succurrant et tuum suppleant imperfectum, ac precibus beatissimæ Genitricis Dei, virginis Mariæ, omniumque Sanctorum et sancti angeli tui, ut te circumdent et incessanter finaliterque conservent.
Præterea, ipse æger satis tempestive est admonendus, præsertim a suo superiore, quatenus dum adhuc bene compos est mentis, plene et integre confiteatur, et omni vana spe convalescentiæ spreta omnia sua disponat, cunctis indulgeat, sibi ab omnibus indulgeri precetur, ablata et cuncta bona injuste adepta seu habita reddat, et debita sua persolvat, et pro sua subventione largiatur Ecclesiæ et egenis pro posse. Instruendus est quoque, quod confessio ex solo timore servili facta non proficiat ad salutem, ideoque de universis peccatis suis studeat pœnitere ac confiteri ex caritate et zelo justitiæ, in quantum fuerunt displicentia Deo et offensiva ac inhonorativa sanctitatis ac majestatis divinæ. Quibus peractis, cum omni posse suo mentem suam convertat ad Dominum, ejus misericordiam invocando, ejus pietati et gratiæ se recommendando; divinæ liberalitati ac beneficentiæ grates præcordiales agendo, divinæ voluntati suam voluntatem humiliter conformando atque subdendo; divinæ quoque æquitatis rigorem sapienter timendo, in sola Dei pietate et gratia confidendo, et omne bonum ac meritum Deo plene ac integre adscribendo; insuper recolendo acerbissimam passionem Domini nostri Jesu Christi, et cetera beneficia ejus, et omnem caritatem ipsius ad homines; invocando quoque ex corde Virginem gloriosam et Sanctos, eos præsertim ad quos majorem habet devotionem, et sanctum angelum suum; omni item pravæ suggestioni prorsus dissentiendo, et patientiam conservando in omnibus, ac summe curando ut in pura ac ferventi affectione ad Deum seu in sincera conversione ad ipsum recedat a corpore, certus quod in tali conversione seu aversione æternaliter permanebit in qua a corpore suo recesserit.2
FRATER. — Quia hæc omnia catholice ac saluberrime descripsisti, restat ut aliquas orationes ferventes, a migraturo, si poterit, alias a præsentibus proferendas, conscribere nunc digneris: quo facto, te ad alia festinantem, de hac materia amplius fatigare non volo.
Footnotes
Chapter 38 of 41