Articulus 38
Orationes a migraturo dicendæ, vel ab his qui adfuerint ei.
DIONYSIUS. — Diversis hominibus diversæ orationes conveniunt. Porro inter omnes orationes sententiosissima, excellentissima et communissima est Oratio illa dominica, quam Dominus et Salvator proprio ore edocuit, dicens: Sic orabitis, Pater noster qui es in cœlis.1 Hanc ergo orationem sanctissimam tam infirmus quam qui ei adsistunt possunt frequentius Deo offerre ac iterare. Unde de S. Hugone
A Gratianopolitano episcopo legitur, quod in extremis laborans, una nocte trecentis vicibus Orationem istam dominicam devotissime iteravit.
Aliquibus autem infirmis magis sapiunt psalmi, et eos libentius legunt et faciunt coram se legi quousque spiritum tradunt. Unde et S. Augustinus agens in extremis, septem psalmos pœnitentiales fecit in pariete scribi et oculis suis opponi: quos legens ac intuens, flevit uberrime. Aliqui vero in quibusdam psalmorum versiculis amplius delectantur, ut in illis: Domine, dilexi decorem domus tuæ, etc.;2 Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! etc.;3 Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, etc., et in quibusdam sequentibus psalmi illius versiculis.4 Et isti atque consimiles versus magis deserviunt hominibus in caritate ferventibus ac perfectis. Sunt autem et alii versus, imperfectis et pœnitentibus magis deservientes, videlicet: Domine, ne in furore tuo arguas me, etc.;5 Domine, ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum, etc., cum versu et semiversu sequentibus;6 Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te;7 Miserere mei, Deus, cum multis versibus psalmi illius; et multi consimiles versus. Sunt insuper alii devotissimi versus, tam perfectis quam imperfectis morientibus convenientes, ut isti et consimiles versus: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in mortem, nequando dicat, etc.;8 Ne derelinquas me, Domine Deus meus, ne discesseris a me;9 intende in adjutorium meum, Domine, Deus salutis meæ; A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum protege me, etc.;1011 Cor mundum crea in me, Deus, etc.; ne projicias me a facie tua, etc.;12 Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo, etc.;13 Illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericordia tua, etc.; Clamavi ad te, Domine, dixi, Tu es spes mea, portio mea, etc.; educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo, etc.14 Præterea versus iste dignissimus a Christo in cruce prolatus, In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum, est agonizanti ac morienti, etiam quamvis advertere nequeat, sæpissime ingerendus ac insonandus, quoniam grandem et specialem vim habet.1516
Præfati itaque et consimiles versus a morituro sunt proferendi, vel si eos proferre non valet, ab aliquo ei præsenti sunt ipso audiente pronuntiandi, et qui morientis dispositioni magis conveniunt, sunt ei specialiter proponendi; laicis quoque in Teutonico possunt proponi. Potest etiam dici hic hymnus: Maria, Mater gratiæ, Mater misericordiæ, etc.
Footnotes
Chapter 39 of 41