Articulus 40
Quam caritativum sit et benignum subvenire defunctis.
DIONYSIUS. — Frequenter præhabitum est, quod tam pœna damni quam pœna sensus in purgatorio exstans, omne vitæ præsentis excedat supplicium:1 nonne ergo ferrea pectora habent, qui exsistentibus in tantis tormentis non compatiuntur, neque pro posse auxiliari conantur? Denique, dum proximos nostros tanquam nos ipsos jubemur diligere, dumque præcipimur facere eis sicut nobis ab ipsis fieri affectamus, per proximos intelliguntur omnes rationales intellectualesque creaturæ quæ beatitudinis sunt capaces, ergo et animæ in purgatorio exsistentes.23 Illis itaque facere ac subvenire tenemur quemadmodum nobis fieri in simili casu vellemus. Præterea, si quis videret quemquam mortalium, quamvis ignotum et alienum, imo et inimicum, in medio æstuantissimæ fornacis jacere, et posset ei ad evadendum succurrere, nec tamen succurreret: nonne ab omnibus durus, immisericors ac crudelissimus reputaretur? Quanta est ergo eorum negligentia, immisericordia atque perversitas, qui detentis in purgatorio animabus non condolent neque auxiliantur, præsertim parentibus, propinquis, notis, benefactoribus et amicis, imo vix semel in die recordantur illorum? Amplius, ut communiter dicitur, exsistentibus in purgatorio in tantum prosunt vivorum suffragia facta pro illis, quantum ipsi in vita hac meruerunt ut talia possent eis prodesse. Idcirco qui tardi et negligentes ac duri sunt ad succurrendum defunctis, sciant quoniam qua mensura metiuntur, eis quoque remetietur, et taliter eis subvenietur quemadmodum meruerunt et subvenerunt.4
Insuper, tales non videntur attendere, quod pro defunctis orando, eleemosynas tribuendo, disciplinas accipiendo, peregrinando et sancta loca visitando, celebrando Missamve audiendo, psalmos et
A Officia defunctorum legendo, non solum defunctis subveniunt, sed etiam sibi ipsis promerentur gratiam in præsenti et gloriam in futuro, dum prædicta agunt ex caritate: nam quidquid ex caritate efficitur, meritorium est gratiæ ac salutis. Exsistentibus autem in purgatorio non potest quis amplius gratiam promereri nec gloriam, sed gloriæ accelerationem, per hoc quod satisfaciendo pro illis, impetrat pœnas ipsorum abbreviari. Etenim idem opus bonum est meritorium et satisfactorium: meritorium, in quantum ex caritate procedit; et satisfactorium, prout defunctis applicatur et communicatur, id est propter annexum laborem ac alias causas. Hinc in quadam visione ostensa B. Brigittæ viduæ, legitur angelus sanctus dixisse:5 Benedictus sit ille qui in mundo juvat animas orationibus et bonis operibus atque labore corporis sui. Deinde de purgatorio audiebantur multæ voces, dicentes: O Domine Jesu Christe, juste judex, mitte caritatem tuam his qui spiritualiter potestatem habent in mundo, quia tunc magis quam nunc adjuvari poterimus de eorum cantu, lectione, oblatione ac precibus. At vero supra spatium de quo clamor vocum illarum audiebatur, apparebat quasi domus, in qua multæ voces audiebantur, dicentes: Merces sit illis qui mittunt nobis auxilium in nostris defectibus. In ipsa quoque domo videbatur quasi aurora consurgere, et subtus auroram apparuit nubes quæ nihil habebat de luce auroræ, de qua processit vox maxima, dicens: O Domine Deus, da de tua incomprehensibili potestate unicuique centesimam remunerationem in mundo, his qui suis suffragiis nos juvant ac elevant in lucem tuæ deitatis et in visionem divini vultus.
FRATER. — Hucusque non perpendi tam clare, quam pium ac justum, imo et debitum sit subvenire defunctis: unde propono deinceps circa hoc sollicitior atque instantior esse.
DIONYSIUS. — Bene agis. Et certum est quod hi qui de vivorum aut defunctorum eleemosynis vivunt, videlicet prælati, sacerdotes, canonici, religiosi ac ceteri, specialissime obligentur per orationes, celebrationes seu actus consimiles succurrere illis quorum sustentantur stipendiis.
FRATER. — Grave est ergo de talibus sustentari, nisi legitima fiat subventio.
DIONYSIUS. — Plane sic est: imo, juxta sanctorum Patrum doctrinam, furtum, rapina ac sacrilegium perhibetur. Restat ergo ut unusquisque secundum exigentiam sui status, gradus aut ordinis, vocationis aut professionis studeat condecenter ac debite conversari. Ad laudem, gloriam et honorem Altissimi, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
FINIS DIALOGI DE PARTICULARI JUDICIO IN OBITU SINGULORUM.
Footnotes
Chapter 41 of 41