Skip to the text

Proœmium

DE PERFECTIONE CARITATIS

DIALOGUS

SUPER omnia caritatem habete, quod est vinculum perfectionis. Coloss. III, 14. Caritatis excellentia in divino Eloquio, in sanctorum Patrum Doctorumque scriptis uberrime commendatur. Unde Joannes ait apostolus :1 Deus caritas est ; et, Qui non diligit, manet in morte.2 Et B. Paulus : Qui diligit (inquit), legem implevit. Denique doctor quidam sic scribit :3 Caritas est virtutum virtus, et quodammodo omnis virtus, etsi non actu, tamen habitu. Item Gregorius ait : Non habet aliquid viriditatis ramus boni operis, si non manserit in radice caritatis. Et Augustinus : Sola, inquit, caritas discernit inter filios regni et filios gehennæ.

Unde consultum et utile videtur de caritate tractare, scribendo, legendo, conferendo et meditando, et maxime secundum eam operando. Ideoque ea quæ sequitur materia, ex diversis sanctorum Patrum et aliorum catholicorum virorum, puta Dionysii, Augustini, Anselmi, Bernardi, Hugonis, Richardi, Vercellensis, Lincolniensis, Bonaventuræ, Gersonis ac ceterorum contemplativorum scriptis comportata est, non quidem quantum ad verborum formam, sed quantum ad sententiam. Intentionis quippe hujusmodi fuit ipse collector, non quod nova vellet cudere, sed ab aliis majoribus dudum fabricata, pro sua devotione propriis suis verbis in unum sententialiter congerere : quatenus ita promptius habere posset ad manum de caritate materiam, qua subinde suam posset mentem torpentem excitare commodius, et occupare salubrius, atque in Deum elevare frequentius. Et quamvis materia hæc originem ducat ex theologia mystica, innitendo videlicet jam purgativæ, jam illuminativæ et jam unitivæ seu perfectivæ viis ; principalius tamen viæ intendit unitivæ, quæ in dilectionis perfectione consistit.

Modus autem procedendi in subsequentibus non est directe scholasticus, sed potius monasticus, qui decet religiosos, eo quod hic agitur de his quæ magis et principalius ad devotionis affectum quam ad inquisitionis intellectum pertinere videntur, prout ea colligentis memoriæ ex prius quandoque lectis occurrebant.

Notandum quoque est, quod hic nonnunquam ponitur effectus pro causa, et econtra. Illique termini, amor, dilectio et caritas, hic pro uno capiuntur. Et licet principaliter hic intendatur de theologia mystica, interdum tamen aliqua etiam intrant de theologia scholastica. Et proceditur nunc practice, nunc theorice, scilicet modo discendo a Domino, modo orando ad Dominum, quemadmodum scribenti Dominus dabat. Potissimum vero quod hic quæritur, est impetrare a Domino et consequi caritatis donum per devotionis exercitium, et Deo uniri per amoris affectum intimum : quo nihil homini exstat melius in hac vita.

Per modum quoque dialogi, discipulo videlicet interrogante et Domino respondente, hic proceditur : et hoc ideo, ut scilicet homo sit Deo magis intentus, fiatque magis familiaris ei, cum quo tanquam corporaliter sibi præsente loquitur, et ita assuescat ceterorum omnium interim oblivisci.

MUMMORDS

In the end, the question was, what was the purpose of the book? To inform? To entertain? To provide a guide? To inspire? To inform, perhaps, but the tone of the book is more like that of a guide, a companion, a friend. The author, a former teacher, writes with a warm, personal touch. She talks about her experiences as a teacher, her life, her family, and her thoughts on education. She also discusses the importance of teacher training, the challenges of teaching, and the impact of the education system. The book is a collection of stories, both true and fictional, that illustrate the various aspects of teaching and learning. It is a testament to the author's passion for education and her commitment to making teaching more effective and engaging.

DE

PERFECTIONE CARITATIS DIALOGUS¹

Footnotes

  1. I Joann. IV, 8, 16. ↩

  2. I Joann. III, 14. ↩

  3. Rom. XIII, 8. ↩

Chapter 1 of 52