Articulus 14
De redemptione et vita Redemptoris.
DISCIPULUS. — Nondum satis dixisti, Domine, de reparatione seu redemptione mea per tuam facta passionem, qualiter illa facit ad tui dilectionem.
DOMINUS. — Non possunt omnia simul dici, neque multa simul capi. Audi igitur nunc consequenter quod postulas, propter tuam de imagine et similitudine quæstionem dilatum. Magnum est quia te creavi, magnum similiter est quia te redemi. Sed dic mihi in simplicitate tua, quid horum tibi videtur majus, et quid te in his permovet amplius ?
DISCIPULUS. — Domine, ut verum fatear, utrumque beneficium, creationis videlicet et redemptionis, valde magnum est; me tamen magis movet ipsa redemptio quam creatio.
DOMINUS. — Et quare hoc ?
DISCIPULUS. — Domine, in mea et omnis creaturæ formatione videtur quod tua magis resplendeat potentia, quæ ut placuit omnia fecit; sed in mea et totius generis humani redemptione plus videtur tua relucere caritas, quæ se continere non potuit quin redimeret per te quod perierat ex se. Etiam, Domine, sine labore cuncta creasti, sed maximo cum labore et dolore nos redemisti. Nam per verbum, Fiat, omnia facta sunt; sed per Verbum incarnatum, crucifixum et mortuum, quæ lapsa erant, reformata fuerunt. Nosti quoque, Domine, quod nihil nasci profuit, nisi redimi profuisset.1 Ergo, piissime Domine, plus mihi capit, magisque me tibi afficit, et obligatiorem me tibi reddit, quia per te redemptus sum, quam quod per te creatus sum.2 Domine, si erro, doce me et ignosce, peto.
DOMINUS. — Non erras, sed recte judicas. Habes etiam tecum concordantes in hoc C Patrum sententias. Vide igitur quomodo sis gratus, gratitudinem ostendendo dilectione, et dilectionem probando operis exhibitione.
DISCIPULUS. — Habeo, bone Domine, voluntatem, sed tribue, precor, facultatem complendi quæ dicis, agendi quæ vis. Meum est, Domine, applicare vasculum, sed tuum est infundere oleum. Da ergo, piissime Domine, ut nunquam obliviscar quomodo ut nequam servum redimeres, te ipsum tradidisti; ut reum mortis absolveres, mortem sponte subiisti; ut mortem nostram occideres, vitam libenter posuisti; ut exsules tuos ad cœlestem revocares patriam per te, exsilium triginta tribus annis voluntarie pertulisti; ut ovem centesimam et drachmam decimam recuperare posses, proprios humeros spontaneos supponere, et domum totam evertere, factus homo, manens Deus, non distulisti. Beneficia innumera nobis terræ vermiculis conversando nobiscum exhibuisti, docendo, consolando, sanando, obsecrando, increpando, propter nos quoque vigilando, orando, jejunando, discurrendo, et labores innumeros sustinendo. Et licet nostri amore hæc nostra infirma, Domine, pertuleris, non tamen divinitatis tuæ virtus interim latere mortales potuit: quin imo in naturæ mutatione, in spirituum immundorum expulsione et mortuorum suscitatione mirifice resplenduit.
Et quid pro his talibus ac tantis recepisti, Domine, beneficiis a nobis miseris ? Certe modicam gratitudinem, imo (quod pejus est) injurias, blasphemias, contumelias, irrisiones, in dictis et factis tuis observatores, insidiatores, detractores, calumniatores, et tandem persecutiones manifestas. Nam dixerunt tibi Judæi : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Vorax et potator vini est, amicus publicanorum.3 Homo peccator est. Samaritanus es, et dæmonium habes.4
O Domine Deus meus, quanta est tua patientia, quia tam humiliter sustinuisti talia ! Gratias, dulcissime Domine, tibi ago, utinam acceptissimas ; et desidero ut omnes Sancti tui id suppleant quod miseriæ meæ non valent. Omnia enim hæc pertulisti mei amore. Heu ! quare ergo te non cordialissime diligo, ego nequam servus tuus, quem tu tamen ita vehementer diligis ?
Footnotes
Chapter 15 of 52