Articulus 1
Adspirationes ad Deum pro lege caritatis, ut in corde scribatur.
AMATOR meus, amor meus, amantissime, amabilissime Domine Jesu Christe, Deus meus, Salvator meus, qui amore venisti ad homines in incarnatione, factus homo; qui etiam amore venisti in homines in gratiæ collatione; qui et præ nimio amore, mori pro homine dignatus es in cruce; qui vinculis quoque amoris vinci voluisti, licet alias invincibilis sis: o quam digne, quam juste, quam et recte tibi amorem meum totum vindicas! Sed utinam non tantum fervidum, imo superfervidum atque superfervidissimum amorem tibi rependere valerem. O qui me sic amasti et amas, cur vice versa a me non amaris? O miser ego homuncio, quare talem ac tantum amatorem non ex omnibus medullis cordis mei amo? Domine, tu prior dilexisti non diligentem, ut de non diligente diligentem faceres. Gratias tibi, dulcissime Domine. Sed ignosce, obsecro, quod præventus non subsequor, tractus vix sequor. Ad te diligendum, præmiis me invitas, suppliciis terres. Si enim dilexero, perpetuo felix ero; si neglexero, in æternum peribo. Hæc ex tuo dono scio: attamen, heu me miserum! aure surda pertranseo, non satis curans promissam dilectionis mercedem, nec debite metuens, si non dilexero, periculi imminentis magnitudinem.
Nihilo minus, Domine, tu meum nosti desiderium, neque ignoras meum imperfectum. Igitur, o Deus meus, qui caritas es, caritatem infundis, caritate delectaris, miserere mei. Tu qui nihil odisti eorum quæ fecisti;1 qui solem tuum oriri facis super bonos et malos, pluisque super justos et injustos;2 qui et nulli te denegas, nisi soli illi qui te non desiderat; qui etiam caritatis legem verbo et exemplo nos docuisti: scribe, quæso, sanctissimam caritatis legem in corde servi tui infidelis, mei, inquam, miserrimi peccatoris, de tua tamen bonitate multum præsumentis; scribe eam, precor, sacræ lanceæ (quæ latus tuum aperuit) stilo, seu calamo cum pretiosi sanguinis tui (quem pro nostra salute fudisti) atramento seu rubrimento, ut hanc non solum scire, sed et facere atque implere veraciter valeam. Et si, Domine, tibi placuerit, adde adhuc etiam pro efficaciori hujus scripturæ impressione, sanctos clavos qui manus et pedes tuos foderunt, necnon lac quod beata ubera tuæ virgineæ Matris tibi præbuerunt. Et nisi ita feceris, Domine, in vanum quodammodo mihi præcipis lege timoris legeque amoris, in vete-
1 Ex editione Coloniensi Melchioris Novesiani, 1534.3 ri Testamento et in Testamento novo, ut te diligam. Idem sensisse videtur, Domine, ille singularis amicus et amator tuus, quum diceret:4 Da, Domine, quod jubes, et jube quod vis. Nisi enim, Domine, nostrum tu conatum juveris, sibi ipsi relictus remanebit inanis. Sine te quippe nihil validum, nihil sanctum, nec quisquam sanctus viribus suis. Verumtamen novi quoque, Domine, quod tu promptior es ad dandum gratiam, quam nos, heu! simus ad desiderandum et accipiendum. Hoc dico in propriam meam confusionem, Domine, et in tui justificationem.
Footnotes
Chapter 2 of 52