Articulus 19
De angelorum dilectione secundum choros.
DISCIPULUS. — In superioribus, Domine, ostendisti servo tuo quomodo operum tuorum perfectio et excellentia possunt cooperari ad tuam dilectionem, si attente considerentur.1 Unde videtur meæ simplicitati, quod spiritus angelici, qui hæc melius norunt, et te etiam absque his clarius vident, in tua dilectione sint ferventiores et perfectiores quam nos mortales simus, aut etiam hic esse possimus. O igitur quam libenter vellem, Domine, audire aliquid de spirituum cœlestium dilectione, si de auditis possem fortassis quidpiam etiam in usum meum trahere!
DOMINUS. — Avidus es satis ad sciendum, utinam et sic ad faciendum.
DISCIPULUS. — Domine, utrumque in tua consistit potestate, parum in mea voluntate.
DOMINUS. — Ne te excusare valeas per ignorantiam, audi quæ tibi pandam.
Noveris igitur, quod spiritus cœlestes qui Angeli nuncupantur, multum me diligunt, ideo quod irrepercussa mentis acie multam judiciorum meorum abyssum intuentur: quorum judiciorum dilectione ipsi sunt beati, gloriantes atque gaudentes hinc, quoniam mediante eorum ministerio eadem judicia mea palam fiunt in creaturis exsecutionique demandantur. Et in hoc specialiter consistit dilectionis eorum materia. Archangelos quia ad mea admitto consilia, hoc mirabiliter eos delectat, gaudentque quia dispensanda hæc eis per me creduntur. Unde et rationem hinc hauriunt specialem me diligendi. Virtutes vero, quia virtutum et prodigiorum singulariter norunt in me occultas causas, et ad exhibendum ea quandoque destinantur, ex hoc mea in dilectione specialem habent provocationem fervendi.
Potestates autem, quoniam crucis meæ specialiter contemplantur potentiam ubique attingentem, delectantur modo miro hanc magnificare, et cum hac hominum et dæmonum (quando opus est) temeritatem humiliare, causam me diligendi specialem hinc colligentes. Principatus quoque, cognoscentes in me quomodo ego sum principium omnium, et primogenitus omnis creaturæ, ineffabiliter in hoc delectantur, me diligentes, unde capiunt a me potestatem principandi, regnaque terræ et principatus moderandi, deponendo videlicet, quum hoc ego voluero, potentes de sede, et exaltando humiles.23 Dominationes, meum speculantes super cuncta dominium, et quomodo, quum voluero, ad nutum meum sunt omnia, et quomodo nihil fit in creaturis sine mea voluntate, sine quacumque tamen mea inquietudine, delectabilissimam hinc sibi assumunt me diligendi causam, jucundantes inæstimabiliter in hac speculatione, cum tanta pace, tranquillitate et securitate, ut cetera spirituum beatorum agmina militare et ministrare videantur, his spiritibus pausantibus, tanquam eorum dominis.
Et quamvis prælibatis spiritibus beatis singulis copiosa sit ratio me diligendi, prout audisti, est tamen altior et major me diligendi causa spiritibus illis beatis qui Throni dicti sunt. Nam hi tanta mihi familiaritate juncti sunt, quod in eis quasi residens, per ipsos tanquam de consistorio immediate doceo angelum et hominem scientiam: ita ut singuli in cœlo infra eos, et in terra universi ab eis recipiant juxta meum beneplacitum, ad meum honorem et ad universitatis conservationem, dignitatum et officiorum suorum moderamen et gubernationem. Cherubim autem spiritus hauriunt de me, qui æterna sum Sapientia, scientiæ plenitudinem. De qua admirantes et lætantes in immensum, me maxime diligunt, sapientiæ donum ad meum quoque nutum, prout mihi visum fuerit, pro universalis Ecclesiæ directione et omnium salute singulis distribuendo. Seraphim vero spiritus beatissimi, præ omnibus enumeratis beatis spiritibus causam habent me diligendi hinc potissimam, quia ego qui caritas sum, eos adeo mihi univi et in amoris mei pelagus absorbui, ut unus spiritus mecum omnino esse videantur: quemadmodum apparet in aere quem ignis inflammat, unde recipit aer ignis calorem et colorem, ita ut aer non tantum ignitus, sed et totus igni factus videatur. Et quoniam horum seraphicorum spirituum dilectio declaratione indiget ampliori, si sane intelligi debeat ideo in consequentibus de hac plus dicendum restat.
DISCIPULUS. — Pulchra dixisti mihi, Domine, de angelicorum spirituum dilectione. Quibus licet assimilari nequeam, largire tamen, Rex angelorum, obsecro, ut et saltem in aliquo imitari valeam: te videlicet ob tuorum æquissimorum judiciorum profunditatem diligendo cum Angelis; propter consiliorum tuorum arcana, cum Archangelis; ob mirabilium tuorum magnificentiam, cum Virtutibus; ob tuam summam potentiam, cum Potestatibus. Diligamque te ut omnium fontalem principalitatem, cum Principatibus; cum Dominationibus, propter tuum imperturbabile dominium; cum Thronis, ob tranquillissimam tuam gubernationem; cum Cherubim, ob scientiæ tuæ profunditatem; et cum Seraphim, propter maximam tuam ad creaturas tuas dilectionem: quia nihil odisti eorum quæ fecisti. Sicut autem (prout, Domine, tu nosti) cœlestium harum virtutum dilectio est continua, et per nihil impediri, averti aut interrumpi potest quin semper feratur in te;4 ita largire mihi tuo pauperculo, ut saltem ad instar eorum te et ego diligam fortius et frequentius absque peccati interruptione.
Footnotes
Chapter 20 of 52