Skip to the text

Articulus 21

De imagine et similitudine Dei in anima.

DISCIPULUS. — Recordare, precor, dulcissime Domine, quomodo in superioribus promisisti quod velles me de imagine et similitudine Dei in anima mea informare latius. Præstolor igitur promissum; imple, quæso, pauperculi tui desiderium.

DOMINUS. — Non nego promissionem, sed reservavi ad congruam loci opportunitatem ejus impletionem. Hoc autem scire te volo primum, quoniam non parum tibi prodesset ad cognoscendum Deum ipsumque diligendum, si bene theologie atque scholastice nosceres animæ tuæ quidditatem ejusque nobilitatem. Intellige igitur quod quomodo Deus est, vivit et sapit, ita et anima rationalis pro modulo suo est, vivit et sapit. Et quamvis anima rationalis sit unius naturæ, habet tamen tres in se vires, in quibus consistit, intellectum scilicet, voluntatem et memoriam. Et sicut in divinis ex Patre gignitur Filius, et ex Patre et Filio procedit Spiritus Sanctus; ita suo modo ex intellectu generatur voluntas, et ex his ambobus procedit memoria. Rursum quoque, sicut Deus Pater, et Deus Filius, et Deus Spiritus Sanctus est tantum unus Deus, et non tres Dii attamen tres personæ; ita anima intellectus, et anima voluntas, et anima memoria, tantum una est anima, et non tres animæ in uno corpore, quamvis tres nihil minus sint vires. Ecce habes gloriosæ Trinitatis imaginem. — Accipe etiam ejusdem in rationali anima similitudinem. Deus est caritas, bonitas, justitia, sanctitas, misericordia, gratia et gloria; et sic de ceteris suis intellige perfectionibus prout etiam supra tactum est. Ita Deus imagini suæ, id est animæ rationali, indidit ut si non ad omnimodam, saltem a aliqualem conformitatem, habeat in se Dei similitudinem, scilicet ut homo animal rationale habeat caritatem, sit bonus, justus, sanctus, misericors; et sic intellige quoque de aliis virtutibus, in quibus quanto quis perfectior fuerit, tanto Conditoris sui similitudinem plenius in se ostendit, eique propinquior et acceptior erit.

DISCIPULUS. — Non sum immemor, Domine, quid in principio dixeris, quum declarares mihi quomodo intelligendum sit « ex toto corde », id est intellectu, « ex tota mente », id est memoria, et « ex tota anima », id est voluntate.1 Ideoque recognosco quod mihi bene est necessarium ut de anima rationali aliquid intelligam.

DOMINUS. — Quia sapis hujus scientiæ utilitatem, dicam tibi plus de animæ tuæ nobilitate. Ecce Deus unus est, semper et ubique totus, omnia vivificans, movens et gubernans, prout apostolus meus Paulus loquitur, dicens: In ipso enim vivimus, movemur et sumus.2 Ita anima rationalis suo in corpore ubique tota viget, illud vivificans, movens et gubernans. Et quamvis eadem anima non sit in se diversa, diversa tamen per sensus operatur. Estque anima secundum modulum suum ita in suo corpore, sicuti Deus in universo mundo, interius puta et exterius, superius et inferius. Regendo quippe ipsa est superius, portando est inferius; replendo est interius, sed circumdando est exterius. Sicque anima est interius, ut extra sit, sic circumdat, ut penetret; sic possidet, ut portet, et sic portat, ut tamen præsideat. Et quemadmodum Deus crescentibus creaturis non crescit, nec eis decrescentibus decrescit; ita et anima rationalis minutis corporis sui membris non minuitur, neque membris auctis ipsa augetur. Ecce quamdam rationalis animæ in his habes deiformitatem, et per consequens ipsius excellentiam et maximam nobilitatem. Quam nobilissimam excellentiam animæ suæ si homo diligenter attenderet, mirum si unquam per peccata degenerem et ignobilem se fieri consentiret.

DISCIPULUS. — Domine, gratias (utinam uberes) refero, quia tam utiliter instructus sum sacro tuo eloquio. Et oro, bone Domine, ut nobilitatem reformare hanc in anima mea misericorditer digneris, conservare et consummare, in tui laudem, et mihi in salutem, aliisque (quantum expedit) ad ædificationem. Da etiam, obsecro, piissime Domine, ut pro gratiarum actione anima mea te tam ferventer ex omnibus suis viribus et potentiis diligere velit, sciat et valeat, ut pervenire tandem mereatur illuc ubi fulget quod non capit locus, ubi sonat quod non rapit tempus, ubi redolet quod non spargit flatus, ubi sapit quod non minuit edacitas, ubi inhæret quod non avellit satietas: ut illic, Domine, te videam sine intermissione, cognoscam absque diminutione, te amem sine offensione, teque laudare merear perpetuo absque fatigatione.

Footnotes

  1. art. II. ↩

  2. Act. XVII, 28. ↩

Chapter 22 of 52