Skip to the text

Articulus 9

De dilectione proximi, et quomodo hoc præceptum intelligatur.

DOMINUS. — Quia cognoscis te ipsum, docebo te quid ultra pertineat ad meum de diligendo præceptum. Non enim mihi sufficit ut diligas me, nisi etiam proximum tuum diligas in me aut propter me.

DISCIPULUS. — O bone Domine, loquere, quia audit servus tuus.

DOMINUS. — Qui perfecte diligere vult Deum, necesse est ut diligat et proximum sicut se ipsum. Hoc præceptum dilectionis innuit. Hoc rectæ rationis dictamen requirit. Quomodo namque quis prudens credet te diligere talem dominum cujus contemnis servum? Constat etenim, quoniam qui quempiam vere diligit dominum, diligit non tantum et ejus servum, imo et ipsius canem, et quidquid pertinet ad ipsum. Itaque, si vis ut credatur tibi, quum dicis, Diligo Deum; ostende hoc erga tuum conservum propter Dominum: alioqui dicetur quod mentita sit iniquitas sibi. Si enim proximum quem vides, non diligis, Deum quem non vides, quomodo potes diligere? Quis etiam diligit regem, et ejus contemnit imaginem?

DISCIPULUS. — Bone Domine, libenter volo tui amore meum diligere proximum; sed, rogo, doce me diligendi modum, et quis per vocabulum proximi accipiendus sit.

DOMINUS. — Accipe per vocabulum proximi omnem hominem, sit ille inimicus vel amicus, justus vel peccator, Judæus vel paganus; imo omne quod est beatum aut beatificabile, qualis est omnis homo viator, quales et sunt omnes Sancti in cœlo, necnon omnes animæ in purgatorio, quales etiam omnes angeli boni sunt: quia tales omnes sunt beati, aut beatitudinis capaces, et ideo tibi sunt diligendi, tanquam tui proximi. Sicque exclusos a dilectione hujusmodi intellige solum spiritus malignos et homines jam damnatos:1

Quia hi tales non sunt perpetuæ beatitudinis capaces.

Debes autem diligere proximum tuum sicut te ipsum. Intellige dictionem « sicut » sane, videlicet non secundum æqualitatem, sed secundum similitudinem, id est, dilige proximum simili modo quo te diligis, si recte te diligis, non tamen tantum quantum te diligis. Hoc est dicere: In eo in quo te diligis, illum dilige, hoc quod tibi cupis, etiam illi cupiendo. Vide igitur ut diligas proximum tuum propter Deum, in Deo et secundum Deum, ex ejusdem caritatis sinceritate qua te ipsum diligis, quando te recte et bene diligis, exclusa omnis sinistræ affectionis corruptela, puta carnis, cognationis, beneficentiæ, aut alterius hujusmodi. Tunc autem recte diligis te ipsum, quum te diligis propter Deum et ad Dei honorem, ut Deus sit finis hujus dilectionis, non tu ipse. Sic dilige et proximum spiritualiter, videlicet hoc servato ordine: primum, ut diligas animam tuam; secundo, animam proximi tui; tertio, corpus tuum; quarto, corpus proximi tui. Ex his poteris elicere, quod plus diligere teneris animam proximi quam corpus tuum, et plus proximi corpus quam bona tua temporalia.

Et adverte diligenter, quod ordinata dilectione diligere debes et te ipsum et proximum ad triplicia bona consequenda, scilicet: ad bona suprema et maxima, quæ consistunt in felicitate æterna; et ad bona media et magna, quæ consistunt in Dei gratia, in virtutibus et in bonis operibus, quibus mediantibus mereri potest perpetua beatitudo; et ad bona infima et temporalia, quæ consistunt in donis naturæ et fortunæ bonis, mediantibus quibus homo potest (si his bene usus fuerit) pervenire ad bona media, et tandem quoque ad suprema. Verum contingit quandoque talibus abuti, et sic melius foret homini his carere quam ea habere: ut patet de potentia, divitiis et honoribus, de sapientia, fortitudine, pulchritudine, sanitate, eloquentia, et ceteris transitoriis prærogativis, quibus (licet hæc Dei sint dona, et in se bona) multi male utuntur, in Dei injuriam, proximorum gravamen et propriam perditionem. Hæc bona ultima debes sub differentia, sub conditione et sub certo moderamine, et non simpliciter, tibi et proximo velle et optare, videlicet, si et in quantum prodesse poterunt ad Dei honorem animarumque salutem. Et si quando in bonis hujusmodi proximum damnificasti, age pœnitentiam, et labora ad restitutionem possibilem: alioqui non credas te secundum caritatis legem ambulare.

DISCIPULUS. — Domine mi, o quam salutarem mihi tradidisti doctrinam! Da ut eam implere queam. Adhuc tamen unum me movet, Domine, super quo peto responsum. Præcipis namque ut diligam te et proximum. Cur non etiam præcipis ut diligam me ipsum?

DOMINUS. — Non fuit hoc necessarium, sed foret superfluum. Naturale namque est ut homo se ipsum diligat. Sed et si recte sapis de dilectione Dei, tunc etiam intelliges quomodo dilectio tui includitur in dilectione Dei. Diligendo quippe recte Deum, diligis tuum verum, unicum et summum bonum; diligendo autem tuum bonum, utique diligis te ipsum.

DISCIPULUS. — Gratias tibi, dulcis Domine, quod tam benigne audisti me. Intelligo namque jam ex Propheta, quoniam qui te non diligit, sed iniquitatem diligit, ille non se ipsum diligit, sed odit animam suam.2

Footnotes

  1. I Jo. iv, 20. ↩

  2. Ps. x, 6. ↩

Chapter 10 of 52