Articulus 17
De amore violento, ejusque conditionibus.
DISCIPULUS. — Si bene memini, Domine dixisti superius, quod amor, dilectio et caritas pene unum sint. Vellem ergo libenter informari de aliquibus quæ de amore dici solent: quia fortassis etiam valere poterunt ad nostrum de caritate propositum. Præsertim, quoniam nonnulli loquuntur quandoque de amore violento, ideo desidero, piissime Domine, ut de hoc digneris meam simplicitatem erudire.
DOMINUS. — Materia de qua tangis, erit ad propositum non inutilis, si ea bene uti quis noverit, gratia mea cooperante. Noveris igitur amorem violentum fore tantæ efficaciæ, ut amantis cor ardoris sui flamma ita valeat concremare, alienare, transfigere et captivare, quod amans non videatur sui ipsius compos, sed quasi totus in amati potestatem redactus, animam videlicet amantis præ amati nimio desiderio vulnerando, ligando, languidam faciendo, et ei defectum inducendo.
DISCIPULUS. — Videtur mihi quod aliquando de hac materia legerim aliquid, Domine.
DOMINUS. — Dic ergo quid legisti.
DISCIPULUS. — Magis vellem, Domine, quod tu diceres et ego audirem. Plus enim me delectat magisque ædificat vox tua. Verumtamen, quoniam vis ut loquar, dicam in insipientia mea quod memoriæ occurrit. Dicam autem orando, ut tu intendas exaudiendo.
O amor vulnerans, o amor ligans, o amor languorem inducens, o amor defectum faciens, quando venies ad me, ut secundum te diligam Dominum Deum meum. O Domine, nunquam hoc fiet in me, nisi per te. Vulnera igitur, obsecro,
Domine Deus meus, et medullitus transverbera omnia interiora animæ meæ aculeo supermelliflui amoris tui tam valide, et ipsa anima dicere valeat veraciter, Vulnerata caritate ego sum : ita ut abscondere intus nequeat vulnus amoris quod portat, quin certis foras prodeat indiciis, scilicet pallore vultus, maceratione corporis, profundis gemitibus et altis suspiriis. Alliga etiam, rogo, Domine, tam stricte cunctas mentis meæ vires vinculis beneficiorum quorum, quibus me tam gratuito prævenisti, naturam bonam donando, virtutes infundendo, et gloriam promittendo, ut quasi impotens mei et tuus totus, nihil cogitare, nihil mentis oculis intueri valeam nisi te unicum animæ meæ dilectum, sive dormiam, sive vigilem, sive quidquam aliud faciam, ceteris omnibus tanquam nihili contemptis. Langueat quoque tota animæ meæ substantia post te et ad te, tuo salutifero liquefacta amore, ita fortiter, ut nihil desiderem, nihil requiram et nihil sentiam nisi unum, nihil mihi sapiat, nihil libeat nihilque æstuanti animæ meæ refrigerium præstare queat nisi unum. Sint cetera omnia mihi oneri, imo et ego mihi ipsi, ut hoc solum unum apprehendere valeam quod tantum sufficit quietare animam meam, cum quo uno et ego unum fiam : quod unum utique tu es, Domine Deus meus benedictus. Deficiat etiam, Domine, in salutare tuum anima mea, hoc est, in te et ad te ipsum, qui es Salvator meus, deficiat. Sic autem a se in teque et ad te deficere, est proficere. Deficiat ergo anima mea ferventissimi amoris tui igne totaliter concremata : ita ut quodammodo extra se facta et supra se rapta, videatur non subsistere in se, sed in te, in amoris tui abyssum quasi absorpta, sentiendo non sentiens, et velut amens facta, intelligendo non intelligens, nulla naturæ vi hunc defectum prohibere valente.
DOMINUS. — Ardua de amore petisti : quæ si obtineres, non parum profecisses. Verumtamen ego aliqua addam quæ tu non tetigisti.
DISCIPULUS. — O bone Domine, loquere, quia audit servus tuus.
DOMINUS. — Pro adductorum per te confirmatione noveris quod hic amor violentus de quo nunc agitur, tangitur pulchre in Litteris sacris. Nam amor vulnerans innuitur per Prophetam, qui ait : Diligam te, Domine, fortitudo mea ; et per Apostolum, quum ait : Quis nos separabit a caritate Dei? tribulatio? an angustia? etc. Sed amor ligans tangitur per Prophetam, quum ait : Adhæreat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui ; item ibi : Adhæsit anima mea post te. Amor vero languens innuitur per eumdem Prophetam, quum dicit : Renuit consolari anima mea ; memor fui Dei, et delectatus sum. Similiter per Apostolum : Arbitratus sum omnia ut stercora, ut Christum lucrifaciam. Amor autem deficiens tangitur a Propheta dicente : Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi? Item ab Apostolo : Mihi vivere Christus est, et mori lucrum.
DISCIPULUS. — Gratias tibi, bone Domine, quia tu supplesti quod neglexi. O supereminentia caritatis Dei, quæ parentum dilectionem vincis, amorem oblivisceris prolis, affectionem transcendis conjugis, propriam animam homini in odium vertis, et cunctas naturales virtutes transgrederis, quando vis venire ad me, mihique hanc sanctam et salutarem facere violentiam amorosam, ad diligendum Dominum Deum meum amore insuperabili, amore inseparabili, amore irremediabili et amore insatiabili? Hoc enim vult dicere amor vulnerans, ligans, languens et deficiens. O Deus meus, misericordia mea, miserere mei.
Chapter 18 of 52