Skip to the text

Articulus 25

De difficultatis causa in diligendo Deum.

DISCIPULUS. — Non parum miror, Domine, unde hoc sit, quod libenter vellem in tuo fervere amore, attamen retrahor, nescio quomodo, ex difficultatis cujusdam quasi horrore, timendo videlicet quod nihil proficiam, et cogitando quod mihi satis sit ut secundum communem modum cum aliis simpliciter ambulem. Et nescio, Domine, qualiter mecum agis in hujusmodi. Moves enim (ut mihi videtur) in me cordis affectum, attamen amoris tui rore non perfundis meum desiderium; excitas cordis conatum, attamen non tribuis optatum; concupiscentiam tui adspiras, sed tui copiam non præstas; uno et eodem motu, ut videtur, trahis, sed et repellis, contraria ita quasi agendo simul et semel et pro eadem vice.

Quare hoc facis, bone Domine? Si peccata mea, ut timeo, sint in culpa, piissime Domine, tu tolle ea. Non vincat, obsecro, mea malitia pietatis tuæ viscera. Noli etiam apud me quærere innocentiæ meritum, qui gratis justificare consuevisti impium. Nec patiaris obstrui fontem tuæ pietatis torrente meæ iniquitatis. Aufer, oro, Domine, cuncta obstacula, ut libere fluere possint gratiæ tuæ stillicidia. Non tamen, Domine, prætendo in tuo amore sentire tantum suavitatem, et nullam difficultatis gravitatem, quum noverim hoc contra amoris fore conditionem; sed solum hoc me movet, quia mihi in tuo amore est consolatio rarior, et gravedo crebrior: cujus contrarium ego libenter haberem. Sit tamen quidquid sit, Domine, sive fiat per dura, sive per blanda, dummodo amore tuo non ex toto caream, nullam volo ultra de hoc movere querelam. Igitur projicio me totum in tuæ paternæ pietatis sinum, ut fiat semper in me tua benedicta voluntas.

DOMINUS. — Recte sapis, bene loqueris. Quia vero miraris de difficultate in meo amore, audi rationem. Si virtutum est versari circa ardua, prout et mundi sapientes non ignorant, et caritas seu amor Dei, ut constat, est virtutum regina; non mireris ergo de ipsius difficultate. Verum, est et alia hujus difficultatis ratio. Ne enim vilescant in animo ingratorum mea dona, facio ea per laborem expertum ipsis pretiosa. Quod enim laboriose est acquisitum, magis diligitur ac diligentius custoditur. Etiam quoniam in difficultate augetur desiderium, vitaturque præsumptionis periculum, et crescit meritum, ideo pia dispensatione agitur in electis Dei difficultatis hujusmodi negotium.

Noveris quoque quomodo non oportet caritatis eminentiam in hominibus colligere ex magna quam nonnulli habent in suis orationibus devotione. Illam quippe devotionem a me gratis receperunt: quam augere aut minuere ad beneplacitum meum possum. Sed ibi attende, quum videris aliquem infortuniis, infirmitatibus, injuriis, contumeliis aut aliis adversitatibus gravatum, et nihilo minus hunc in divinis laudibus et aliis pietatis operibus pro modulo virium suarum perseverantem manere, mihique cum beato Job benedicere, et bene contentum esse, idque quod præ debilitate et impedimentis legitimis non potuerit perficere, mihi humiliter committere, nec propter hujusmodi gravamina ac gratiæ subtractionem murmurare;1 de tali homine sic se æquanimiter habente potes digne tenere quod caritatis eminentiam possideat, et magnus amicus meus existat.

DISCIPULUS. — Modo intelligo, Domine, quod multi mecum errant, et ego cum ipsis, in judicando de caritatis seu amoris perfectione seu plenitudine, quam putabamus consistere in singulari nonnullorum devotione, non habendo respectum ad id quod tu modo aperuisti verum fundamentum. Gratias tuæ pietati, dulcissime Domine, quia tam dignanter dirigis nos ne erremus, et doces ut nos emendemus. Adhuc tamen, Domine, ut cum tua indulgentia loquar, tenet me admiratio cur te diligere cupientibus reddas te tam difficilem, et quasi præ ceteris duriorem. Patet hoc in sanctis martyribus, et multis aliis sanctis et justis, mortuis et vivis. Attamen quanto plus permittis eos tribulari, tanto amplius ipsi videntur in tuo amore fervescere.

DOMINUS. — Quæstionem moves cujus intelligentia est super tuas adhuc vires: quam melius intelliges quando in contemplatione proficies. Pro nunc autem tibi sufficiat quod dico:2 Quos amo, arguo et castigo. Mihi cariores facio mihi similes.

Footnotes

  1. Job 1, 21. ↩

  2. Apoc. III, 19. ↩

Chapter 26 of 52