Articulus 20
De seraphico amore, ejusque gradibus.
DISCIPULUS. — Promisisti, Domine, de dilectione seraphicorum spirituum plenius velle disserere; exspectat servus tuus promissi impletionem. Multum desidero namque, Domine, audire aliquid de modo diligendi tam nobilis creaturæ, in qua utique electio est perfectior quam in creaturis his rationalibus ceteris.
DOMINUS. — Audi quæ dico, et cura ut aliquid inde in tuum usum trahere possis: alioqui quid prodest multa scire, et ad scientiæ fructum nunquam pervenire ?
Gradus esse noveris in hoc seraphico amore. Quorum primum dicere consueverunt Patres mobile; et non incongrue : quia hic amor seraphicus nullam patitur in amando interruptionem per aliquam causam aut quietem, sed continue et irremissibiliter fertur et movetur semper in suum amatum, suique amoris objectum, hoc est in Deum.
Post hunc gradum sequitur alius seraphici amoris gradus, quem nonnulli dicunt incessabile, id est sine cessatione, hoc est infinibile et interminabile : quia iste amor seraphicus nullum recipit suæ magnitudinis, intensionis vel augmentationis in sua actione terminum, quum ipsius objectum in quod fertur, id est Deus, sit infinitæ potentiæ, sapientiæ et bonitatis, pulchritudinisque, pietatis et justitiæ. Bene ergo dixit, qui ait, verum diligendi Deum modum esse sine modo :1 quia infinitus est Deus.
Deinde ponunt aliqui in amore seraphico pro gradu tertio, calidum; et quidem satis congrue. Sicut enim prima actio ponderosi aut levis, est ad locum sibi connaturalem, scilicet deorsum aut sursum, quemadmodum patet in lapide et plumis, necnon in terra et igne; ita operatio virtutis amativæ ipsius seraphici amoris, quæ bene igni comparatur, semper sursum tendit in suum objectum desideratum, puta in Deum : quia hæc ignea amoris vis nullo modo quiescere valet, nisi in loco sibi connaturali. Et quamvis nondum ad nutum penetret suum amatum, est tamen in quadam continua in ipsum tendentia : in qua quidem dulciter ardet, et ardendo in immensum se dilatat in gaudio ineffabili sibi soli cognito.
Habet hic amor seraphicus etiam in se pro gradu quarto, acutum. Acutum autem in naturalibus dicitur, quod in motu est velox, et in penetrando subtile : per quæ duo in quod tendit pervenit. Sic et iste amor seraphicus beatissimorum horum spirituum a suo cessare nequit motu, quousque amatum suum citissime et subtilissime non solum attingat, sed etiam (quantum possibilitas admittit) usque ad intima tam profunde penetret, ut modo mirabili unum suo cum amato factus videatur.
Est quoque in seraphico amore adhuc gradus altior, videlicet quintus : qui a nonnullis judicatur esse summus, et vocatur, secundum tales, superfervidum. Cui tamen alium supersternunt gradum aliqui, quem dicunt simpliciter fervidum. Et nonnulli huic superponunt gradum adhuc alium tanquam summum, quem dicunt inaccessibile. Qui tamen gradus duo, scilicet fervidum et inaccessibile, secundum alios, in ceteris gradibus satis comprehensi videntur. Bene autem hic summus seraphici amoris gradus superfervidum nominatur : quia habet se secundum aliqualem similitudinem quodammodo ad instar aquæ bullientis, quæ ex nimio fervore extra et supra se saltat continue, licet sua naturali ponderositate relabatur econverso in se. Si vero naturæ virtus ad hoc sufficeret (quod tamen non potest) ut fervor bullientem aquam in sursum elevatione absque relapsu posset retinere, tunc talis aqua dici mereretur proprie superfervescere, id est plusquam fervida fore. Ita et iste seraphici amoris gradus juste dici potest superfervidus : quia sic in suum amatum tendens, se supra se elevat fervore tam ineffabili, quod nunquam in se relabitur, imo (quod amplius est) ut et sui ipsius nescius et extra se factus, totaliter in sui transeat amoris objectum, in eodem irremissibiliter et intimissime continue versando. Et in hoc consistit proprium ac singularissimum ipsius seraphici amoris privilegium. In quo nullus amor alius, quantumcumque fervens, potest eidem comparari. Unde bene dixit ille qui ait: Non perfecte nec vere diligit, qui cum eo quem diligit, etiam adhuc se ipsum aut aliquid aliud diligit. Amor quippe imperfectus est, quamdiu non se totum perdit in amato, sed cogitat adhuc de se ipso.
DISCIPULUS. — Ignosce, piissime Domine, quia tam altam et nobilem materiam indignus audivi, nescio ob quem fructum. Est enim nimis ultra me. Regratior tamen tuæ pietati, quia condescendere non dubitasti desiderio servi tui. Domine, ut fructum parturiat in me lectio tam pretiosa, hoc in tua stat principaliter potestate. Fiat igitur, peto, Domine, misericordia tua super me, quemadmodum speravi in te.2
Footnotes
Chapter 21 of 52