Skip to the text

Articulus 24

De caritatis aliquibus effectibus.

DOMINUS. — Verbis multis ostendisti tuum de caritate desiderium; sed non expressisti quem velis diligendi ex caritate modum seu effectum.

DISCIPULUS. — Domine, parce meæ, quæso, stoliditati. Tu enim nosti quod ignoramus quid petamus, nisi Spiritus tuus, qui postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, nos postulare doceat.1 Supple ergo, peto, bone Domine, per te sponte quod ego neglexi petere ex simplicitate.

DOMINUS. — Fac tu quod in te est, et ego faciam quod in me est;2 aperi os tuum, et ego implebo illud; pete cum fiducia, et non deerit gratia.

DISCIPULUS. — Gratias tibi, dulcissime Domine, quia audaciam postulandi præstas facturæ tuæ. O Deus meus, qui caritas es, da mihi terræ vermiculo caritatem de peccatis dolentem, da caritatem a peccatis cavere volentem pariter et valentem, et da caritatem tua in lege tuisque in sermonibus delectantem. Da etiam caritatem sic de proximi malo ut de proprio dolentem, atque de ejus bono sicuti de proprio gaudentem. Et ut mihi ipsi cautius, proximo exemplarius et tibi acceptius vivere valeam, ac per hoc tibi familiarior fieri merear, da, Domine, obsecro, caritatem quæ conscientiam meam semper discutiat stricte, venialia cavere studeat non ficte, et mortalia ignoret peccata ex animi puritate. Dare etiam digneris caritatem quæ carnis illecebras et mundi concupiscentias abhorreat, ac toto corde ad spirituales consolationes cœlestesque delicias jugiter adspiret. Peto etiam caritatem, Domine, quæ nullo metu mortis nec spe temporalis mercedis a tuis declinet mandatis; quæ et in tuis ubique delectetur judiciis; quæ nullum in tuo servitio admittat torporem, sed et de die in diem inardescat se totam expendere ad tuum honorem; quæ etiam ab omni vanitate cor meum revocet, atque in omnibus me tuam voluntatem scire et adimplere faciat. Addere etiam, opto, Domine, non recuses, caritatem illam qua speciales et magnos tuos honorare consuevisti amicos, videlicet ut quum tibi visum fuerit opportunum, non dubitem animam pro fratribus meis ponere: qua caritate etiam queam meos inimicos diligere, eisque bona pro malis reddere; qua et valeam quæcumque adversa, imo et mortem tui amore non solum patienter, sed et libenter et gaudenter sustinere; qua et nihil in mundo mihi libeat nisi tu solus, cuncta mihi sint oneri præter te, omnibusque libenter caream, ut te solum habeam. Adhuc ultro precor, Domine clementissime, placeat addere caritatem post te et ad te ex intimo cordis affectu suspirantem, requiem nullibi nisi in te solo quærentem: cujus caritatis fortitudine sursum semper agatur meus spiritus; cui caritati sint semper familiares tui amoris scintillæ superfervidissimæ; quam et nulla creatura consolari valeat; et qua mediante spiritus meus unum tecum fiat, ut et ego pro modulo meo cum apostolo tuo Paulo possim dicere: Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus.3 Hæc sunt, Domine, quæ mihi in simplicitate mea videntur caritatis effectum concernere, pro quo, ut puto, voluisti me petere te. Si erravi, ignosce, bone Domine, et doce me aliter orare.

DOMINUS. — Non errasti, sed pene quidquid ad caritatem in effectu pertinet, verbis paucis pro tua capacitate perstrinxisti. Nunc sis igitur (si non semper, tamen sæpe) memor quid postulaveris, et ab hujusmodi postulatione vide ne contrarium agendo cessaveris: quemadmodum nonnulli faciunt, quorum devotio est horaria, non autem frequens aut continua; qui cito compunguntur, et cito ad levitates revertuntur.

DISCIPULUS. — O Deus meus, quam bene tetigisti me! Vere unus sum ex illis. Sed ignosce, bone Domine, quia tua ope libenter me emendare volo.

Footnotes

  1. Rom. VIII, 26. ↩

  2. Ps. LXXX, 11. ↩

  3. Galat. II, 20. ↩

Chapter 25 of 52