Skip to the text

Articulus 5

Signa quibus conjecturatur si quis sit in caritate.

DISCIPULUS. — Ex quo, bone Domine, tam dignanter meam ignorantiam docuisti de signis et instrumentis tendendi ad perfectionem dilectionis, valde desidero etiam audire de signis (si qua sint) unde intelligere valeam an sim in caritate.

DOMINUS. — Nisi parcerem tuæ simplicitati, darem tibi responsum minus gratum. Cur non ad mentem tibi venit quod scriptum est, quia nemo scit utrum amore an odio dignus habeatur?1 Verumtamen quia non curiose, sed studiose inquiris, non præsumptuose, sed pie cupis, accipe quod petis.

De lege communi noveris hæc signa neminem satis scire posse, præsertim quibus habeatur de hoc certitudo: sunt tamen nonnulla spiritualia exercitia ex quibus conjecturative spes concipi potest, si quis in his frequens fuerit, atque in talibus usque in finem perseveraverit, quod hic in caritate sit. Verbi gratia, perpende bene in te si Deum semper, aut saltem frequenter, in cunctis tuis cogitationibus, verbis et factis habeas præ oculis, ipsum ubique præsentem sentiendo, et quomodo ipse scrutatur cunctorum renes et corda pensando, ac ipsum propterea in omni loco humiliter reverendo.2 Hoc est bonum signum quod non sis sine caritate. Item bonum est signum quod habeas aliquid de caritate et quod non sis absque gratia, si libenter cum Deo in orationibus aut meditationibus et de Deo cum hominibus loqueris, atque loqui de Deo libenter in prædicationibus aut lectionibus audieris; item si Deum libenter videris in suis operibus mirificis, et in venerabili altaris Sacramento, inde gratias agendo; item si delectaris visitare loca in quibus frequentius Deus invenitur, puta ecclesias, Sanctorum limina, et alia loca sacrata. Item si (prout proprium est amicorum) Domino Deo tuo miseris sæpius munuscula devotorum suspiriorum, piorum gemituum, devotarum lacrimarum et ferventium orationum, ab eoque gratanter vice versa receperis sua quibus suos honorare consuevit amicos xenia, puta opprobria, injurias, irrisiones, labores, dolores, infirmitates, gravitates, et quæcumque adversa, corporalia et spiritualia, quum magnum non sit pro beneficiis et in prosperis gratias agere, nam etiam ethnici norunt pro bonis gratitudinem reddere : si sic feceris, confidere poteris te non totaliter sine caritatis gratia exsistere. Item si valde lætaris quum Deum laudari a suis fidelibus audis, et maxime contristaris quum ipsum a peccatoribus inhonorari cernis; bonum signum est quod aliquid de caritate habeas. Item si ex corde congaudes proximi tui prosperitati, tanquam tuæ felicitati propriæ, atque ex animo condoles aliorum miseriis, tam corporalibus quam spiritualibus, puta infirmitatibus et tentationibus, tanquam tuis propriis adversis; hoc sit tibi signum in bonum quod non ex toto a caritate sis vacuus. Item si habueris animarum zelum, trahendo quoscumque potes ad Deum, orando, verbo, exemplo, increpando, obsecrando ut Deus in omnibus laudetur; argumentum est alicujus in te caritatis. Item si conatus fueris pro posse sequi me in virtutibus, maxime quas verbo et exemplo te docui, scilicet mititate et humilitate;3 signum est quod meus sis filius, quum filiorum sit patribus assimilari, et hoc non fiat sine notabili caritatis gratia. Et si post hæc signa, hoc unum adhuc adjectum signum in te senseris, scilicet ut propter Deum veraciter et non ficte diligas tuum inimicum, non dolens de injuriis per eum tibi illatis, sed magis condolens suo (quia in te deliquit) periculo, pro peccatorum illius remissione cordialiter orando; spem magnam habere poteris quod non ex toto sine caritate sis.

DISCIPULUS. — O Domine Deus meus, quæ caritas es, da mihi hæc caritatis signa. Tu nosti, Domine, quia nullus præter te sufficit hoc facere.

Footnotes

  1. Eccle. IX, 1. ↩

  2. Ps. VII, 10. ↩

  3. Matth. xi, 29. ↩

Chapter 6 of 52