Articulus 2
Exponitur præceptum de diligendo Deum, et quid sit « ex toto ».
DISCIPULUS. — Bene sum memor, Domine, tui de diligendo præcepti ad sciendum, sed utinam etiam ad faciendum. Nescio tamen si recte intelligam quæ legi et audivi. Ubi ergo deficio, doce me, obsecro, Domine.1 Præcipis, Domine, ut te diligam ex toto corde, per quod intelligo, ex toto intellectu, sine errore, totum videlicet intellectum in tuum captivando obsequium;23 ex tota mente, per quod accipio, ex tota memoria, sine oblivione, ita ut nihil nisi te, et quæ ad tuum pertinent honorem meamque salutem, cogitem; et ex tota anima, per hoc capio, ex tota voluntate sine contradictione, sic quod mandatis tuis prompte et perfecte obediam, ab eis nec in prosperis neque in adversis declinando. Et tandem addis, ex tota fortitudine, seu ex omnibus viribus: per quod intelligo, ex omnibus potentiis et viribus animæ exsecutivis. Si iste intellectus est secundum te, confirma eum, precor, Domine, in me; si aliter fuerit, doce me, rogo te. Etiam vellem scire libenter, Domine, cur in dilectionis hujusmodi præcepto ad clausulas singulas addideris « totum », dicens: ex toto corde, ex tota mente, etc.
DOMINUS. — Quamvis secundum meorum servorum eruditorumque tuorum traditionem verba hæc varie exponantur et bene, iste tamen quem tetigisti intellectus eorumdem verborum, non est inter ceteros minimus, et ideo digne tuæ memoriæ est commendandus. Si autem vis habere verborum horum brevem sententiam, intellige sic, ut diligas Dominum Deum tuum quantum potes, ita ut posse tuum sit tibi mensura tua: quia quanto plus Deum amas, tanto plenius ipsum habes; et quanto plus eum habes, tanto felicior es. Non tamen tantum diligere ipsum tu potes quantum ipse diligi potest, quum ipse sit infinitus, tu vero finitus. Sufficit igitur tibi, ut tantum diligas eum quantum potes.
DISCIPULUS. — Bona est, Domine, hæc doctrina: pro qua gratias tuæ ago bonitati.
DOMINUS. — Quoniam vero quæstionem moves de totalitate, audi. Si bene esses in scholasticis institutus disciplinis, intelligere posses, quod quantum ad propositum, idem sunt totum et perfectum. Nam etiam secundum mundi sapientes, perfectio est rei integritas consummata, quemadmodum totalitas est partium integralium rei summa multitudo. Quare illud totum seu perfectum meretur dici, cui nihil deest de his quæ ad suum pertinent finem. Et talis totalitas seu perfectio in spiritualibus et inter virtutes, est ipsa caritas: quam ob hoc Apostolus nominat vinculum perfectionis.
DISCIPULUS. — Domine, quia ita est ut tu dicis, territus sum, fateor, ultra modum. Quomodo enim mortalis homo posset totaliter et perfecte te diligere? Puto namque hoc tantum Beatis fore possibile.
DOMINUS. — Non ex toto erras. Audi tamen distinctionem, et sic intelligere poteris quæstionem. Totalitas seu perfectio capitur quandoque simpliciter, absolute, seu proprie: et tunc ponitur pro re cui nihil omnino deest, et in qua est omne quod melius est esse quam non esse. Sicque soli Deo convenit. Etiam capitur quandoque non simpliciter, sed secundum quid et contracte: et sic ponitur pro tali re cui nihil deest de his quæ sibi juxta suæ speciei, vel suæ naturæ, vel etiam gratiæ superadditæ conditionem competunt. Sicque potest convenire creaturis. In præcepto autem dilectionis noveris totalitatem seu perfectionem capi non pro his quæ homini ex natura competunt, sed pro talibus quæ homini competunt per mores et gratiam. Et debes scire, quod totalitas seu perfectio secundo modo accepta, distingui potest in habitualem, quæ est in pueris baptizatis, et adultis dormientibus, et ceteris hujusmodi; necnon in continuam et actualem sine interpolatione, ut in Beatis; atque in discontinuatam et interruptam, qualem ad minus oportet esse in omnibus in gratia gratum faciente exsistentibus, et hæc venialia peccata quandoque secum admittit. Ex his collige, quod quicumque est sine peccato mortali, est in statu totalitatis seu perfectionis catholicæ.
DISCIPULUS. — Bona sunt quæ dixisti, Domine. Sed rogo ut planius aliquid inde dicas.
DOMINUS. — Totum seu perfectum quandoque capitur stricte, pro omnibus quæ haberi possent; et quandoque large, pro his quæ alicui de necessitate competunt. De secundo, non de primo modo totalitatis seu perfectionis præceptum dilectionis intelligendo, potes ipsum bene implere: quod et sufficit ad salutem. Sicque capiendo totum seu perfectum, non solum expedit, sed et necessarium exsistit ut nec contra nec supra Deum, sed et nec æqualiter Deo quidquam diligere præsumas. Et ab hac totalitate seu perfectione diligendi nemo se excusare valet, qui usu rationis saltem non caret.
Footnotes
Chapter 3 of 52