Skip to the text

Articulus 3

Perfectio quid sit, et quomodo est duplex.

DISCIPULUS. — Tetigisti aliquid, Domine, de perfectione occasione hujus termini, « totum »: de qua materia opto plenius informari.

DOMINUS. — Intellige quod vera justorum perfectio consistit essentialiter et per se in amplitudine caritatis Dei et proximi, præceptorumque Dei ex caritate observatione; accidentaliter vero seu instrumentaliter consistit in consiliorum Dei ex caritate impletione. Præcepta enim ordinantur ad ea quæ caritati sunt contraria, scilicet contra peccata; sed consilia ordinantur ad removendum ea quæ caritatis perfectionem possent impedire, licet non omnimode sint caritati contraria, ut sunt peccata venialia. Ad caritatis autem perfectionem tendere tenentur religiosi per consiliorum semitas, propter professionis solennitatem. Sæcularibus vero sufficit ad hujusmodi perfectionem caritatis ire per viam mandatorum Dei, licet difficulter et periculose id possit fieri.

DISCIPULUS. — Domine, ex his videtur eliciendum, quod religiosi sint perfectiores et in statu perfectiori quam communiter sæculares, quum illi per arctas consiliorum tuorum incedant semitas, et isti ambulent per vias mandatorum tuorum latas. Attamen constat quod tam in veteri quam in novo Testamento, utriusque sexus fuerunt homines, atque adhuc hodie sunt, qui non secundum consilia tua, sed secundum tua præcepta vixerunt, in conjugio constituti, divitiis abundantes, et ea quæ sunt sæculi nequaquam deserentes: quos tamen magnæ fuisse perfectionis minime dubitamus. Exemplum de Abraham, David, et ceteris.

DOMINUS. — Bene arguis. Sed audi declarationem. Aliud est esse perfectum, et aliud est esse in statu perfectionis. Circa quam materiam multi erraverunt, distinctionem hanc ignorantes. Stat igitur aliquos esse in statu perfectionis, qui tamen sunt imperfecti: quales interdum reperiuntur tepidi religiosi, verbis et moribus dissoluti, habitu religionis quasi contenti. Sic et econtra stat nonnullos fore in statu quasi imperfectionis, qui tamen sunt perfecti, quia perfectorum habent opera: quales nonnulli reperiuntur sæculares, etiam laici, operibus caritatis abundantes, necessitate inevitabili servientes sæculo, sed toto affectu adhærentes Deo. Est tibi quoque notandum, quod perfectionis status est duplex: quorum unus est perfectionis acquirendæ, alter perfectionis exercendæ. Primus judicatur securior, et consistit in exercitiis spiritualibus quibus ad caritatis apicem ascenditur, utpote in votis tribus religiosorum, disciplinis, jejuniis, orationibus, et ceteris hujusmodi. Secundus videtur altero præstantior, licet sit periculosior; et consistit in ponendo animam pro fratribus ex abundantia caritatis. Et quemadmodum iste secundus pertinet ad ovium Christi pastores et rectores Ecclesiarum, puta prælatos, episcopos, abbates, etc.; ita primus spectat ad religiosos et sæculum relinquentes.

DISCIPULUS. — Domine, ex verbis tuis his elicio, quod in sola caritate consistit vera perfectio, et quod hic dicendus est perfectior, qui caritatem habuerit majorem, etiam licet statum teneat inferiorem. Unde videtur et mihi, quod religiosi inaniter quodammodo disputent de superioritate suorum Ordinum, nisi ad caritatis excellentiam habuerint respectum.

DOMINUS. — Recte judicasti; hoc fac, et vives. Debes etiam notare, quod licet innumerabiles possint dici perfectionis gradus (quia in domo Patris mei mansiones multæ sunt), tamen ad certam poteris eos reducere divisionem.1 Dic ergo, quod perfectio seu totalitas caritatis, seu perfecta dilectio, capta secundum totalitatem diligibilis et diligentis, scilicet Creatoris et creaturæ, sit una. Et hæc nulli creaturæ est possibilis. Sed est et alia, capta secundum totalitatem absolutam solius diligentis, qua diligentis affectus totus semper in Deum feratur. Nec ista est alicui viatori possibilis, sed habet tamen locum in patria in Beatis. Insuper est adhuc alia, capta secundum hanc totalitatem qua excluduntur ea quæ dilectionis motui in Deum repugnant. Hæc viatoribus possibilis est, ac ad salutem sufficiens et necessaria.

DISCIPULUS. — Domine, quia docuisti servum tuum saluberrima, gratias tuæ pietati. Lætificat quoque, quod non a me omnem requiris totalitatem seu perfectionem in diligendo, sed contentaris in aliquali. Sed væ misero, quia nescio si in gradu sim infimo aut minimo tuæ dilectionis, vel si inde quidquam habeam. Fac ergo mecum misericordiam, misericordia mea.

Footnotes

  1. Joann. XIV, 2. ↩

Chapter 4 of 52