Articulus 6
Descriptio caritatis varia, et quomodo differt a dilectione et amore.
DISCIPULUS. — Libenter peterem, Domine, si auderem, etiam informari quid sit caritas in se, cujus signa, ut præmisisti, sunt ita ardua. Oportet quod sit aliquid magnum, quod tam magnificum ac varium signorum prærequirit apparatum.
DOMINUS. — Bene sentis, recte loqueris. Jam immediate dixisti, quod Deus sit caritas. Si hanc vocem bene intelligeres, videlicet quomodo Deus sit caritas, tunc posses etiam alia plura de caritate intelligere. Intellige ergo juxta apostoli et evangelistæ mei qui plenus fuit caritate, scilicet juxta Joannis verba, quomodo Deus caritas est, et qui manet in caritate, in Deo manet, videlicet tanquam amans in amato, et tanquam participans in participato, et Deus manet in eo, tanquam habitator in sua domo propria, et tanquam Dominus in templo sancto suo. Nolo tamen putes quod Deus sit illa caritas essentialiter aut formaliter quæ ad diligendum immediate movet absque aliquo caritatis habitu. Hoc enim divinæ derogaret perfectioni : sicuti etiam Deus non potest esse alicujus rei causa formalis aut materialis; sed est bene Deus causa rei efficiens aut finalis. Nota etiam quod habitus caritatis procedit immediate a gratia, veluti a lumine gratiæ infusus.1 Unde apostolus meus Paulus ait : Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Ab hac itaque luce procedit caritas, sicut a lumine naturali virtutes procedunt morales. Deus autem per suam gratiam movet caritatis habitum ad operationes caritatis : non tamen movet animam sine habitibus. Hæc caritas nihil aliud est quam dilectio qua Deus amatur propter se, proximusque in Deo aut propter Deum. Est quoque ipsa caritas quædam vita quæ donatur a Deo, ac virtus virtutum; ceteræ autem virtutes sunt quasi hujus vitæ munitiones, ut non vita ipsa mortem incurrat per aliquod peccatum, videlicet mortale. Nam caritas cum peccato mortali stare non potest: itaque peccato mortali adveniente ipsa recedit.
DISCIPULUS. — Gratias tibi, dulcissime Domine, quia tam dignanter erudis me.
DOMINUS. — Ex quo gratias agis, potiora ut audias dignus eris. Adverte quod caritas adhuc multis aliis modis describitur. Caritas est virtus qua unaquæque res habetur tanti quanti est habenda, qua et Deum videre inardescit animus eoque perfrui desiderat. Estque virtus quæ melius experientia quam doctrina discitur; et est, proprie loquendo, forma habitualis superaddita potentiæ naturali, inclinans ipsam potentiam ad caritatis actus. Estque amicitia hominis ad Deum, eaque Deus homini suam communicat beatitudinem. Est nihilo minus ipsa caritas quoque virtus primam attingens regulam, omnem actum virtuosum regulantem, scilicet Deum. Estque virtutum forma, sine qua nulla vera virtus esse potest neque perfecta, veniens in hominem per Spiritus Sancti infusionem, potentiam excedens naturalem: quæ potest ex Spiritus Sancti gratia simul et ex hominis merito augeri quidem, sed nequaquam minui, quin potius tota per peccatum mortale corrumpitur atque exterminatur. Et est in incipientibus studium a peccato recedendi, tanquam terminus a quo; in proficientibus est studium in bono proficiendi, tanquam terminus ad quem; in perfectis vero est desiderium Deo semper inhærendi, tanquam terminus in quo quies exsistit desiderata et finalis.
DISCIPULUS. — Domine, alta sunt quæ dixisti, et nescio an cuncta sane intelligam. Dic igitur, obsecro, piissime Domine, aliquid inde planius. Præsertim scire vellem an caritas, dilectio et amor sint unum, et quid tandem tibi facio, quum te diligo aut amo.
DOMINUS. — Non possum tibi adversari, quando humiliter cupis informari. Potes non incongrue capere unum pro reliquo, quando de caritate fit sermo. Est tamen caritas, proprie loquendo, gratiæ, dilectio voluntatis, sed amor naturæ. Vel amor importat magnum affectum ad Deum, dilectio majorem, sed caritas maximum. Unde patet quod sunt unum in re, sed differunt aliquo modo in ratione. Ex his potes perpendere consequenter, quid mihi facias, quum me diligis. Ut tamen amplius tuæ condescendam simplicitati, dic mihi, quid est carum? unde caritas nomen accepit? Nonne a pretioso et non vili? Et quid est dilectio, nisi duorum quasi simul ligatio aut collectio? et quid amor, nisi mutua animorum unio?2 Ecce, o parvule, lac tibi exhibui, qui cibum non capis solidioris verbi. Igitur, quum Dominum Deum tuum ex caritate amas aut diligis, tunc eum, et non aliud ab eo, concupiscis, et vis eo frui, ipsumque vis habere et possidere: atque ideo eum præponis cunctis tibi caris, complacentiam habens magnam in ipsius perfectionibus, dolensque valde quod a te et ab omnibus non potest digne satis honorari. Et in his poteris ad tantum delectari, si frequens et constans in talibus fueris, quod spiritus tuus in Deum quasi absorbebitur, unus quasi spiritus cum Deo factus, nihil desiderans, nihil volens nisi quod ipse, cum maxima cordis dulcedine. Nec quidquam videbitur tibi difficile, præ ipsius nimio amore: imo et mortem turpissimam libenter sustinebis propter ipsum, ex maxima dilectione.
DISCIPULUS. — Eia, prædulcissime Domine, laus tibi mille millies et in infinitum pluries, quia tam pie docuisti meam ignorantiam. Bone Domine, quod posuisti in servuli tui utcumque cognitionem, pone, quæso, hoc ipsum etiam in meam affectionem. Nosti namque, Domine, quia sicut ardere parum est, ita et lucere vanum. Nisi igitur utrumque junxeris, unum sine altero nihil mihi proderit. Da ergo ut lux cognitionis in mente etiam ardeat igne amoris in corde.
Footnotes
Chapter 7 of 52