Skip to the text

Articulus 23

De sex gradibus throni Salomonis, cum petitione pro caritate.

DISCIPULUS. — Multa utilia de caritate seu dilectione dixisti, Domine, servo tuo: adhuc tamen occurrunt aliqua mihi de hujusmodi materia, in quibus desidero humiliter informationem ex tua gratia. Præsumo quippe quod tibi non displiceat de caritate tractare.

DOMINUS. — Si non curiose, sed religiose quæsieris, et si non solum ad sciendum, sed etiam ad faciendum intentio tua fuerit, non displicebit tua inquisitio.

DISCIPULUS. — Tu nosti, Domine, cor facturæ tuæ: quod si fuerit rectum in conspectu tuo, laus tibi; si aliter se habuerit, ignosce, precor, mihi. Legi namque de throno regis Salomonis, quem et alii dicunt ferculum Salomonis, alii solium, quomodo ad hunc per sex ascendebatur gradus.123 Et additur ibidem, præsertim in Canticis canticorum, quod hoc fiebat ascensu purpureo media caritate constrato.4 Puto, Domine, hic aliquid mysterii de caritate signatum: quod peto humiliter, Domine, elucidari.

DOMINUS. — Ita est ut dicis. Intellige ergo in primo gradu throni eum amoris caritativi gradum qui in suavitate mentis consistit: quo agitur ut amor meus fiat cordi hominis super mel et favum suavissimus. In gradu throni secundo accipe insatiabiles famem et sitim desiderii: quo fit ut cor hominis ineffabiliter meo amore æstuet, cetera cuncta fastidiendo. In gradu throni tertio suscipe mei amoris incendium, quo cor hominis ita fervet, ut omnes adulterinas affectiones consumat, quemadmodum calor solis nebulas et de terra vapores exhalantes consumit, et exsiccat fontes aquarum. In gradu quarto potes bene accipere mei amoris ebrietatem: quo fit ut mei amoris plenus sis, tanquam ebrius, inter prospera et adversa non discernens, sed ita mecum sis occupatus, quod amara et dulcia, blanda et aspera æqualiter tibi sapiant, absque aliqua dijudicatione et electione. In quinto throni gradu potes intelligere singularem mei amoris familiaritatem, qua mihi ita secretus efficiaris, quod timore servili quasi penitus excluso, pie præsumas de mea dilectione quoniam nunquam a me possis separari, et quod ego nequaquam te a facie mea velim abjicere neque te deserere. Quem ad hunc amoris gradum traxero, hic magna mentis gaudet jucunditate, quanquam cautela sit ei necessaria, ut videlicet sic confidat, ne præsumptuosus fiat. In gradu throni Salomonis sexto et supremo accipe mei amoris soporem, ut videlicet amoris mei gustu suavissimo quasi soporatus, resolvaris in quamdam tranquillissimam mentis quietem, in me solo delectando ineffabiliter, omnium creaturarum strepitu propulso, factus sentiendo quasi non sentiens, neque de exterioribus quidquam intelligens.

DISCIPULUS. — Eia, Domine Deus meus, gratias tuæ caritati, quia tam dignanter me vile tuum figmentum docuisti, non tantum de caritate ejusque utilitate, sed et de ejus necessitate, de ejus quoque gradibus et incitamentis. Sed quid, Domine, prodest hæc scire, nisi tu misericorditer adjicias etiam secundum scientiam operari? O igitur tu, Creator meus, Redemptor meus, Salvator meus, amator indeficiens, amicus supereminens, consiliator prudens, consolator excellens, fortissimus adjutor, fidelissimus protector, lumen oculorum meorum, lætitia cordis mei, gaudium animæ meæ, unica spes salutis meæ, fortitudo mea, refugium meum, consolatio mea tota, felicitas mea vera, dulcedo animæ meæ, jubilus mentis meæ, exsultatio mea, gloria mea, illuminatio mea, misericordia mea, beatitudo mea, meum desiderium, vita mea, portio mea, thesaurus meus, finis meus, bonum meum summum, verum, unicum, perfectum et plenum: quando vis pauperculæ creaturæ tuæ facere gratiam mihique infundere caritatem? O potentissime, sapientissime, clementissime, summe, optime, honorabilissime, reverendissime, invictissime, fortissime, metuendissime, colendissime, piissime, pulcherrime, dilectissime, desiderabilissime, dulcissime, illustrissime, serenissime, nobilissime, gloriosissime, excellentissime, pretiosissime, superamabilissime, dignissime, misericordissime, superlaudabilissime, felicissime, sanctissime, beatissime et perfectissime, Domine Jesu Christe, Deus et homo, mediator Dei et hominum, Fili Dei vivi et Fili dignissimæ virginis Mariæ, infinitam tuam deprecor bonitatem, quæ omnem superat iniquitatem, ego totus peccator et nimis indignus, etiam nec dignus minimo tuo dono, opus tamen manuum tuarum et pretium sanguinis tui, deprecor, inquam, per omnium Sanctorum tuorum merita, fac mecum misericordiam, et da mihi de sancta caritate tantum, quantum noveris mihi prodesse in tui laudem et ad meam salutem.

Footnotes

  1. Cant. III, 9; ↩

  2. III Reg. x, 18, 19; ↩

  3. II Par. IX, 17, 18. ↩

  4. Cant. III, 10. ↩

Chapter 24 of 52