Skip to the text

Articulus 28

De cordis instabilitate, ejusque causa et remedio.

DISCIPULUS. — Cor meum, imo et me totum, Domine, tibi obtuli; sed, proh dolor! conditionem fidelitatis quam tu apposuisti, non servavi. Cor namque meum, heu! post, ut ante, in diversa rapitur; non tibi et tuo amori soli intendit, sed pene cum omnibus quæ sunt in mundo se occupat; et te tuumque amorem quasi pro nihilo reputat, quia non est res aliqua tam vana, inutilis aut turpis, quin cordi meo illabatur citius quam tu aut amor tuus. Et quamvis ipsum revocare coner quandoque, nihil tamen possum proficere. Unde puto fuisse mihi utilius, si cordis tibi non fecissem oblationem, quam offerre et oblatum repetere; aut non donasse, quam donationem infringere. Væ mihi misero. Sperabam amoris perfectioni appropinquare, et in eo proficere; sed remotior factus sum, et magis incipio, heu! deficere.

DOMINUS. — Si quid boni egisti, non te pœniteat. Novi enim tuam intentionem, nec ignoro tuam infirmitatem. Supra satis tactum est de operationum varietate in amore meo. Noli igitur quærere in via quod promittitur in patria. Hic contrarias oportet sustinere vicissitudines, ibi erit solida res.

DISCIPULUS. — Scio, Domine, quod ita est ut tu dicis. Attamen multum miror super inquietudine mei cordis, quia vix ad momentum possum ipsum in aliquo stabiliter retinere. Unde est hoc, bone Domine? Dic, obsecro, unde, si forsitan possem remedium invenire.

DOMINUS. — Scias hujus instabilitatis causam esse peccatum. Quia enim homo noluit in primis parentibus suo obedire superiori, sed mandatum Dei transgressus est, ideo in pœnam peccati originalis, sensualitas rebellis est rationi, ut homo, etiam quum vult, non sciat nec valeat absque speciali Dei gratia salutem suam operari, nec cor suum ad salutaria facile absque contentione revocare, salva semper tamen libertate liberi arbitrii. Sponte enim homo deseruit bonum suum incommutabile, scilicet Deum, et declinavit ad commutabile, post suas concupiscentias eundo: quare et in pœnam peccati, quum conatur, regredi nequit, nisi divinitus adjuvetur. Remedium ergo retinendi cor, de quo quæris, noveris esse Dei gratiam principaliter, prout scriptum est: Optimum est gratia stabiliri cor.1 Verum multum huic gratiæ cooperari potest hominis diligentia, si videlicet homo studeat cum divino auxilio, quando cordis sentit distractiones, cor ipsum sæpius revocare, et ad spiritualia et utilia quasi violenter cogere. Etiam vera et profunda humilitas facit hominem multum internum, et excludit ab eo pene omne externum. Humilitatis quippe est cor hominis congregare, quemadmodum superbiæ est ipsum pene in omnem ventum dispergere.

Igitur noveris non tibi imputari damnabiliter in culpam hujusmodi cordis instabilitatem, præsertim quum per te non præstiteris tibi causam notabiliter aut occasionem, neque habueris in hac inquietudine cordis complacentiam, sed magis gravamen et detestationem. Imo potest tibi cedere in meritum, propter laborem quem sustines nitendo in contrarium, et propter tuam humiliationem quam hinc consequeris, considerando hanc in te miseriam, et confitendo hujusmodi tuæ infirmitatis exercitium. Non enim tibi esset bonum, si cuncta succederent etiam in spiritualibus ad nutum tuum, propter præsumptionis maxime periculum cavendum.

DISCIPULUS. — Gratias tibi, dulcissime

Domine, quia utiliter instruxisti me. Convalescat, oro, tua doctrina in me; et parce cordis mei instabilitati, quam tu solus, quum placuerit, potes in melius commutare.2 Tuus sum ego, salvum me fac.

Footnotes

  1. Hebr. xiii, 9. ↩

  2. Ps. cxviii, 94. ↩

Chapter 29 of 52