Skip to the text

Articulus 15

Passio Domini summarie pro excitanda dilectione.

DISCIPULUS. — Gratias tibi, bone Domine, quia tam laboriosam et dolorosam mei amore duxisti in terris vitam. Sed gravissimum et crudelissimum habuisti vitæ finem et mortem: unde adhuc amplius tibi obligor. Et quanquam hujus historiam sciam, audirem tamen libenter eam, Domine, a te, ut ex tua collocutione valeam ad ampliorem tecum familiaritatem pervenire. Loquere ergo, dulcissime Domine, ut audiat servus tuus, non solum auribus corporis, sed potius auribus cordis intimis.

DOMINUS.— Memento et diligenter mente pertracta, quomodo tui amore pro tuaque salute in ultima cœna me habui ad meos discipulos, quid eis feci, et quæ eos docui ac qualia eis prædixi, ut et ipsi postmodum alios de his informare possent. Cum eis caritative cœnavi. Traditorem meum a cœna non repuli.1 Agnum paschalem ad terminandum veterem legem cum eis comedi.2 Pedes eorum manibus propriis lavi, atque linteo detersi.3 Cur hoc fecissem, ipsis declaravi.4 Me ipsum eis ex maxima caritate in cibum et potum sub Eucharistiæ mysterio dedi. Sacramentum corporis et sanguinis mei saluberrimum sic institui, et novum Testamentum inchoavi. Sermonem longum, profundum et omni suavitate plenum eis feci.5 Contristatos consolari curavi; Patri meo eos commendavi. Non tantum pro eis, sed et pro credituris per verbum eorum in me oravi.

Post hæc cum eis in montem transii Oliveti.6 Scandalum eis venturum in me, Petro negationem et adventum meorum inimicorum prædixi.7 Orando ter ad Patrem pro calicis imminentis ablatione, in tantam veni sicut verus homo anxietatem, ut sudor meus fieret tanquam guttæ sanguinis in terram decurrentis.89 Interim appropinquabat Judas cum armatis, qui et osculo me tradidit illis, quibus me prius pro triginta argenteis vendidit.10 Fugiunt a me discipuli. Petrus dicit se me non nosse.11 Inimici mei ligant me, derident me, trahunt me hinc inde ut latronem.12 Vix quisquam mihi compatitur. Ex fuga discipulorum et de eorum desolatione tristitia mihi augetur. Velant mihi oculos, supra dorsum meum fabricant, conspuunt faciem meam, alapis et colaphis me fatigant.1314 Subsannationes, blasphemiæ, injuriæ, contumeliæ et vexationes quas sustinui, non sunt omnes scriptæ.15

A pontificibus, rege, præside, Scribis, Pharisæis et eorum ministris contemptus sum.16 A falsis testibus sum accusatus, ab injustis judicibus sum condemnatus.17 Nemo pro me fuit, nullus mihi adstitit. Ego tanquam mutus os non aperui, me excusare nolui. Tanquam fatuum in alba me veste deriserunt, et velut culpabilem flagellis et virgis absque aliqua pietate corripuerunt. Veste purpurea abjecta ut fictum regem me induerunt, spinis coronaverunt, arundinibus caput meum percusserunt, et arundinem pro sceptro mihi in manum dederunt; irrisorie genua coram me flectebant, et, Ave, rex Judæorum, dixerunt; alapas mihi dederunt, et faciem meam conspuerunt. Sine cessatione, Crucifige, crucifige, contra me clamaverunt. Tandemque optione eis data per Pilatum eligendi, elegerunt latronem, et me tanquam pejorem damnari ad mortem crucis sua importunitate obtinuerunt.

Supplicium crucis propriis portavi humeris ad montem Calvariæ inter latrones, quasi unus essem ex eis, cum fatigatione maxima. Vino myrrhato cum felle mixto me potaverunt. Vestibus me spoliaverunt. In terram me projecerunt.18 Funibus in cruce sic me extenderunt, ut ossa mea omnia possent dinumerari.19 Violenter nimis me clavis cruci confixerunt, et crucifixum inter duos latrones erexerunt.20 Illudentes capita movebant; ut de cruce descenderem, si rex Israel et Filius Dei essem, suggesserunt.21 Unus latronum etiam me blasphemavit.22 Sed et nimium auxit meam afflictionem dolor Matris meæ hæc videntis, cujus cor novi;23 quam et pro aliquali consolatione Joanni commendavi. Ad tantam veni angustiam, quod ad Patrem meum clamavi: Deus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?24 Quum, Sitio, dixissem, aceto cum hyssopo me potabant. Milites inter se vestimenta mea sibi diviserunt, et super tunicam inconsutilem sortem miserunt.2526 Causam mortis meæ super caput meum Pilatus posuit litteris Hebraicis, Græcis et Latinis, scribens:27 Hic est Jesus Nazarenus, rex Judæorum.

Post hæc omnia dixi:28 Consummatum est. Et non diu post subjunxi:29 Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Hoc dicto, capite inclinato tradidi spiritum, cum multis mirabilibus quæ per totum mundum fiebant in detestationem tanti sceleris quod in me perpetrabatur. Quo facto, latus meum lancea militis aperuit, unde sanguis et aqua veraciter exivit. Deinde fui de cruce depositus ac sepulturæ traditus, et quamvis reverenter, tamen multum propter Matrem meam et secum exsistentes dolenter.

Hæc omnia tui amore et pro tua sustinui salute. Nunc igitur vide bene an meruerim vel non ut diligas me, atque vice versa patiaris saltem aliquid propter me.

DISCIPULUS. — O Domine Deus meus, confundor nimis in me ipso, quod nunquam, heu me miserum! te dilexi ut debui; et nescio si quidquam tui amore patienter tuli. Domine, da gratiam, obsecro, ut emendare velim, sciam et valeam me veraciter.

Footnotes

  1. Matth. xxvi, 17 et seq. ↩

  2. Joann. xiii, 5. ↩

  3. Ibid. 12-15. ↩

  4. Matth. xxvi, 26-28. ↩

  5. Joann. xiii, 31 et seq. ↩

  6. Matth. xxvi, 30. ↩

  7. Ibid. 31, 34, 46. ↩

  8. Luc. xxii, 44. ↩

  9. Ibid. 39-44. ↩

  10. Matth. xxvi, 47-49, 15. ↩

  11. Ibid. 56. ↩

  12. Ibid. 70, 72, 74. ↩

  13. Ps. cxxviii, 3. ↩

  14. Marc. xiv, 65. ↩

  15. Luc. xxiii, 10, 11. ↩

  16. Matth. xxvi, 60, 61; ↩

  17. Luc. xxiii, 2. ↩

  18. Matth. 23; xxvi ↩

  19. Ps. 18. ↩

  20. Joann. 18. ↩

  21. Matth. xxvi, 40. ↩

  22. Luc. 39. ↩

  23. Joann. 26, 27. ↩

  24. Matth. xxvi, 28. ↩

  25. Matth. xxvi, 38. ↩

  26. Joann. 28. ↩

  27. Joann. xix, 12, 13, 24. ↩

  28. Joann. 30. ↩

  29. Luc. 46. ↩

Chapter 16 of 52