Skip to the text

Articulus 18

Quomodo quatuor sunt gradus amoris violenti.

DISCIPULUS. — Quia ultra modum mihi suavia sunt quæ tacta sunt, Domine, de violento amore, supplico non displiceat

Ps. xvii, 2.

Rom. viii, 35.

Ps. cxxxvi, 6.

Ps. lxii, 9.

Ps. lxxvi, 3, 4.

Philipp. iii, 8.

Ps. cxv, 12.

Philipp. i, 21. oblivisci facis de tam nobili materia plus tractare. Præsertim delectat, Domine, audire de hujus sancti amoris violenti gradibus, et graduum conditionibus, si sit distinctio in his.

DOMINUS. — Miror quod in tam alta materia delectaris, quum tamen satis haberes agere, te exercitando adhuc in infimis. Vide igitur ut curiositatis vanitate magis quam discendæ veritatis amore non ducaris et seducaris.

DISCIPULUS. — O bone Domine, parce meæ præsumptioni, si tibi non placuerit mea supplicatio. In tantum enim præsumo de tua pietate, Domine, quod meæ indignitatis non satis sum memor. Igitur, dulcissime Domine, ne irascaris meæ temeritati, sed dic dignanter quæ servus tuus audiret libenter.

DOMINUS. — Vicisti tua importunitate : ideoque audi quod cupis de violento amore. Quando mihi complacet in aliquo ut eum meo amore violento velim honorare et dotare, tunc hunc ad solam recordationem mei meo vulnero amore, et tanta inebrio interius dulcedine, ut etiam foris innotescat in verbis, quasi habeat mel et lac sub lingua, et tanquam favus distillans sint labia sua :1 ita quod ex abundantia cordis os ejus quoque loqui de amoris mei dulcedine sentiatur.2 Qua dulcedine amoris mei prævenire consuevi eos quos quandoque de sæculi vanitatibus ad religionis portum traho, ne videlicet observantiæ austeritate territi, retrorsum abeant, in Ægyptum revertentes. Hæc dulcedo spiritualis designata fuit per manna, quo pavi filios Israel in deserto, quum de Ægypto eos educerem. Et diligenter in similitudine hac advertendum est, quod antequam filii Israel hac dulcedine essent digni, oportuit eos Ægyptum deserere, mare Rubrum transire, Ægyptios in mari perire, et cibos Ægyptiacos deficere. Sic quoque priusquam conversos de sæculo manna hujusmodi consolationis reficiam, necessarium est ut mundum relinquant, non tantum corpore, sed et mente ; amaritudinem maris, id est mundi tristitiam, pertranseant calcando; Ægypti mores, id est opera tenebrarum, cum curribus et equitibus suis demergant in mare contritionis, ac cibo Ægyptiorum, id est carnales consolationes amplius non gustare neque habere curent. Tunc demum manna cœlestis consolationis erunt digni. In hoc statu me amanti ita me exhibeo præsentem, ut tamen faciem meam anima ejus non videat; infundoque ei suavitatem, sed contineo claritatem; accendo ejus affectum, sed nondum illustro intellectum : ideoque ad sequentem adspirat gradum. Et hic potest dici primus gradus amoris violenti.

Pro secundo gradu quod dicam accipere. Et consistit in hoc, quod anima devota sit amans, ita ligatur amati amore ejusque ardet desiderio, ut dicere audeat : Si inveni gratiam coram oculis tuis, ostende mihi te ipsum. Sed scias quod antequam anima diligens et dilecta ad hunc ascendere mereatur gradum, necesse est ut ferventer petat, frequenter pulset et fortiter perseveret, dicendo cum Propheta sæpius : Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? quare avertis faciem tuam a me? Et sic tandem, quando mihi placuerit, misertus animæ talis, elevo intellectum ejus ad contemplandum quæ oculus non vidit, nec auris audivit, ita quod postea poterit dicere cum Propheta : Vidi Dominum facie ad faciem. Et in hac illustratione tanto anima perfunditur gaudio, quod nunquam ejus in posterum valet oblivisci, eodem gaudio tanquam vinculo fortissimo, ut sui impotens, alligata.

In hoc statu cupit anima amans audire quod videt. Sed quoniam ipsum est inaccessibile (quia Deus lucem inhabitat inaccessibilem), nequit hoc ex se perficere : ideoque consequenter ad tertium amoris violenti adspirat gradum. Et sic fit de vulnerata atque ligata, quasi languida prænimia amoris violentia, fatigaturque ineffabiliter, donec per gratiam visitata et confortata, mereatur in divini luminis rapi abyssum : ita ut omnium oblita, etiam se ipsam quasi nesciat, et totaliter in eum transeat, omnium carnalium desideriorum tumultuatione sopita; sicque in cujus animæ cœlo silentium fiat quasi hora dimidia, et quidquid molestiæ prius adfuit, tunc absorbeatur a gloria. Et tunc anima hæc amorosa se ipsam quasi exiens, divinum quemdam induit affectum, isæ divinæ pulchritudini configurata, in aliam translata gloriam, quemadmodum ferrum in igne in aliam transmutatur formam. Hi sic amore meo languentes, propria nihil agere præsumunt voluntate, nihilque proprio reservare volunt arbitrio, sed totaliter se meæ committunt providentiæ, inter prospera et adversa æquanimes, nec occupant se aliis, nisi ad quæ violentus amor meus languens eos impellit: ita ut quasi sine libero essent arbitrio, quum tamen non sit ita; sed manente libero arbitrio, excellentior virtus ipsum per gratiam movet et in eo operatur. Hoc pro tertio sit dictum gradu.

Verum huic animæ amorosæ et jam quasi deiformi, adhuc quartus restat pro sui perfectione gradus amoris violenti, non quidem exaltationis, sed humiliationis. Oportet namque ut anima hæc ad instar mei obediat ad omnia amore Dei, etiam usque ad mortem, ponendo videlicet quandocumque necesse fuerit, animam suam pro fratribus, nullam propter Deum metuens adversitatem, neque mortem quamcumque, sed magis cupiens mecum fieri Deo Patri in holocaustum odoris suavissimi.3 Et sic demum homo erit in mea dilectione consummatus, videlicet in hoc quarto violenti amoris gradu: quia majorem caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.4 Per hunc gradum fit homo Deo maxime similis, quoniam fit cum eo quodammodo impassibilis et immortalis, ex quo pati et mori non metuit.

DISCIPULUS. — O Domine Deus meus, quam magna sunt quæ dixisti! Supra me sunt longe. Timeo quod nunquam te his amoris quatuor gradibus possim diligere. Laus nihilo minus tibi, quia ostendisti mihi perfecti et violenti amoris gradus. Bonum mihi ut saltem desiderem, etiam si non totum apprehendam.

Footnotes

  1. Cant. IV, 11. ↩

  2. Matth. XII, 34. ↩

  3. Philipp. II, 8. ↩

  4. Joann. XV, 13. ↩

Chapter 19 of 52