Articulus 26
Ignorantia Dei quomodo dilectionem impediat.
DISCIPULUS. — Reserasti servulo tuo indigno dignanter, dignissime Domine, causas aliquas de difficultate in tui dilectione; sed si non displiceret, vellem adhuc addere alias, sub tua paterna tamen correctione, quæ non parum videntur facere ad hujusmodi difficultatem.
DOMINUS. — Loquere, audiam te.
DISCIPULUS. — Tecum disputare, Domine, ad instar servi tui Job, non præsumo;1 sed hoc quod occurrit, cum tui licentia, causa informationis humiliter proponere volo. Intellexi, Domine, quod amoris negotium magis ad affectum quam intellectum pertineat: ita tamen ut intellectus non ex toto excludatur, sed tanquam captivus affectui se quodammodo submittat. Nihilo minus tamen videtur mihi, Domine, in fatuitate mea, quod non parum impedimenti nobis mortalibus præstet, quod minus de te intelligimus quam angelici spiritus et animæ beatæ exutæ corporibus, quum utique ita sit naturaliter ut nihil a nobis sit volitum neque amatum, nisi prius sit cognitum. Nam quod nemo novit, quando hoc diligit? O igitur quam felices sunt Beatorum spiritus, et quam miseri sumus nos! Quod enim de tui cognitione ipsis est facie ad faciem continue, hoc est nobis per speculum in ænigmate.2 Puto namque, Domine, si plus de te intelligerem, quod etiam amplius te amarem.
DOMINUS. — Si memoriter retineres quæ superius commemorata sunt, non modo sic argueres de ignorantia.3 Et utinam in tantum me diligeres, quantum de me intelligis: non enim ex toto me ignoras. Triplici quippe lumine illuxi tibi, si bene adverteres. Habes namque a me lumen naturæ, lumen Scripturæ, et lumen fidei catholicæ. Per quæ lumina tria potes, si volueris, me utique invenire: imo non poteris me ignorare, etiam clausis (ut ita dicam) oculis, nisi omnino privatus esses usu rationis. Ex natura etenim intelligere vales ductu rationis, quod ego sim, et sim tui causa, quum ex te ipso non sis. Similiter ex Scriptura intelligis, si vis, qualiter ego sum ex me, et cuncta non ex se, sed per me, sic et tu per me.45 Sic etiam per fidem invenis quomodo ego sum auctor salutis tuæ, te proprio meo redimendo sanguine.67 Insuper, si quas speciales in te noveris gratias, recole, quæso, unde eas habeas. Mirum igitur est cur ignorantiam mei in argumentum quasi excusationis propter difficultatem de diligendo me, prætendere audeas. Verius namque posses tuam allegare ignaviam quam ignorantiam.
DISCIPULUS. — Parce mihi, Domine, quia locutus sum incaute. Præsumebam bene quod tali responso meam velles fatuitatem retundere: tamen conceptum sermonem non potui retinere. Nihilo minus etiam audivi libenter quæ disseruisti dignanter. Et addo ego, Domine, quod non est quisquam peccator tam magnus, sit ille Judæus, paganus aut malus Christianus, qui non plus quam ego te diligeret, si tantum quantum ego te cognosceret, etiam si vix medietatem a te recepisset beneficiorum quæ ego miser de tua bonitate paterna tam copiose recepi. Hoc dico, Domine, in propriam meam confusionem, et ad tuam dignissimam laudem. Sed ignosce peccatis meis, obsecro, Domine Deus meus; parce meis negligentiis, remitte meam ingratitudinem, tolle meam iniquitatem, da mihi vitæ emendationem; transeant vetera in oblivionem, nova sint omnia per amoris tui vivifici infusionem. Tu enim nosti, Domine, quod nihil boni est in me, nisi dilectione tua operante; nihilque meriti, nisi virtute amoris tui. Caritas igitur est omnia. Quam qui habet, illi omnia cooperantur in bonum;8 qui autem ea caret, nullum verum de suis operibus exspectet præmium, etiam si qua habere videatur de genere bonorum. O igitur sancta caritas, quam necessaria es nobis miseris!
Footnotes
Chapter 27 of 52