Skip to the text

Articulus 16

Circa passionem considerationes ad devotionem valentes.

DISCIPULUS. — Copiosam ministrasti mihi, Domine, de tua dilectione tractandi materiam: non tamen sic tangit cor meum ut vellem, heu! culpa mea. Unde videtur quod rebus insensatis sim insensibilior, et lapidibus, heu! durior. Quum enim in cruce mortem sustineres, tenebræ factæ sunt, terræ motus factus est, petræ scissæ sunt, monumenta aperta sunt, mortui surrexerunt, tibi quasi compatiendo, et injurias contra te factas detestando;1 ego autem, proh dolor! parum tibi compatior. O magna perversitas! Tu propter me pateris tam gravia, et vix cor meum tangere vult propter te compassionis affectio aliqua. Si essem tuis ex membris, tuque mihi caput, non possem utique non dolere te dolente. Væ tibi, duritia cordis mei. Si qua pietatis viscera forent in te, et bestiam pati videres talia, posses naturaliter, ut puto, non immerito ad condolendum moveri; et non te movet, heu! quum vides Dominum Deum tuum tam gravia propter te ex nimia sua caritate perpeti.

O anima mea, attende, imo omnia mea interiora et exteriora, considerate et diligenter perpendite quis sit hic qui patitur, qualia sint quæ patitur, et ob quam causam patitur. Certe is qui patitur, est verus Deus, Unigenitus Dei Patris, ac verus homo, primogenitus virginis Matris, nobilissimæ complexionis; et ex consequenti ipse est Rex regum, Dominus dominantium, et Princeps regum terræ.2 Ipse est etiam Judex vivorum et mortuorum, unicuique secundum opera sua redditurus.34 Hinc vide, o anima mea, qualia sunt quæ talis ac tantus pati dignatur. Talia certe sunt et tam immania, quod per os Prophetæ conqueri cogitur et dicere: O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor similis sicut dolor meus.5 Responde ei, o anima mea, et dic: O Domine, vere non est dolor similis. Tu namque habuisti dolorem super dolorem propter multiplicem passionem quam passus es in inferiori portione rationis animæ, cui potentiæ sensitivæ conjunctæ sunt. Ideo ex sola terribilium imaginatione tristis facta fuit, te ipso teste, anima tua usque ad mortem.6 Passus es etiam toto corpore et in omnibus membris tuis: quia a planta pedis usque ad capitis verticem non mansit in te sanitas.7 Passus quoque es non solum in te ipso, sed et in tuis tibi conjunctis, videlicet in Matre tua tuisque discipulis, quorum afflictionem propter tuam passionem optime novisti. Sed et augebat tuam, Domine, miseriam ingratitudo illorum peccatorum in quibus prævidisti tuam passionem non fructificare posse. Jam etiam vide, o anima mea, causam propter quam hic talis ac tantus talia ac tanta patitur. Ecce tu et ego sumus ei nostris cum peccatis causa tanti doloris. Ut enim pro nostris peccatis Deo Patri satisfacere et ei nos reconciliare, nosque de diabolica potestate et a perpetua damnatione eruere valeat, tam crudelia tormenta amore nostri sponte tolerat. Non pepercit sibi Dominus Deus noster, ut parcere possit tibi et mihi. O caritas Domini Dei mei, o perversitas nequam servi, quam estis distantes !

DOMINUS. — Quia bene arguis, docebo te unde amplius moveri poteris. Vide oculis tuæ mentis diligenter meam in cruce dispositionem. Sto namque in cruce extentis brachiis, ut quoties venire volueris ad me, in amplexibus suscipere queam te. Pedibus strictissime affixus sum cruci, ut intelligas quod recedere non possim neque velim a te. Manibus sto confossis, ut scias quod nihil continere velim de his quæ desiderantur a me, et scias quod clavi non retinent me in cruce, sed caritas qua ab æterno dilexi te, si tamen in mea perseveraveris et tu dilectione. Propterea namque, ut nunquam obliviscerer tui, in manibus et pedibus meis descripsi te tam fortiter, studiose et caritative. Imo et adhuc aliud quod his est majus propter te feci. Nam omnibus his quasi non contentus, lancea militis feci tibi aperiri latus meum, ut tibi liberum darem introitum ad cor meum, ut hinc quoque intelligeres ex quanta caritate mortuus sum pro te.8 Et tandem, ut citius te ad me possem allicere, et ut obligatius valerem adstringere te mihi vinculo perfectæ dilectionis, propinavi tibi de latere meo post mortem meam veraciter sanguinem et aquam: sanguinem quidem in redemptionis pretium, et aquam in ablutionem criminum, sic te sacramentorum hinc emanantium efficacia libertati restituendo et innocentiæ redonando.

DISCIPULUS. — O caritas Dei mei, imo caritas Deus meus, nimis est ultra modum quod pro me fecisti. Mirum est valde quod cor meum præ amore tui non rumpitur, quando tanta signa amoris in te ad se experitur. Vere tu es summus amicorum, cujus amor modum nescit, cuncta transcendit, nullamque comparationem admittit. Quis mihi tribuet ut aliqualem tibi vicissitudinem rependere queam? Scis,

Domine, quia nullus ad hoc sufficit nisi tu ipse. Igitur, bone Domine, rogo transeam quandoque cum effectu in affectum quod de tui dilectione capio per intellectum.

Footnotes

  1. th. 45, 51, ↩

  2. Apoc. xix, 16; 1, 5. ↩

  3. Apoc. xxii, 12. ↩

  4. Act. x, 42. ↩

  5. Thren. 1, 12. ↩

  6. Matth. xxvi, 38. ↩

  7. Is. 1, 6. ↩

  8. Joann.xix, 34. ↩

Chapter 17 of 52