Articulus 11
Ad diligendum Deum quomodo movent beneficia et perfectiones ejus.
DISCIPULUS. — Multum necessaria de proximi dilectione, Domine, docuisti servum tuum: de quo valde regratior. Sed revertamur, obsecro, ad primum et maximum mandatum, scilicet de diligendo Deum. Ibi enim multa adhuc me movent, super quibus melius informari opto. Specialiter tamen libenter haberem aliqua meam tarditatem in tui amorem incitantia. Non enim satis me (proh dolor!) movet, quia tu hoc præcipis, quia facientibus promittis bona, et quia non curantibus minaris mala: ideo adde, quæso, aliqua attractiva.
DOMINUS. — Miror de tua ruditate, quum audieris sæpe de divina potentia, sapientia et bonitate, anne in istis copiosam habeas amoris materiam.
DISCIPULUS. — Verum quidem est, Domine, quod dicis; sed et verum est, prout nosti, quod ego dicere volo. Delectat me, bone Domine, tecum loqui: quare rogo ut mecum habeas patientiam, et non avertas a me indigno tuo servo faciem tuam. Quidquid enim, Domine, tu dicis, hoc magis mihi sapit, citius me illuminat, plus me inflammat, et tenacius memoriæ meæ inhæret.
DOMINUS. — Multa sunt quæ ad diligendum Deum merito hominis mentem movere debent. Beneficia solent facile movere animum; sed oportet te circa talia esse cautum. Non enim Deus est diligendus tantum propter beneficia aut munera, quum sic diligere consueverint etiam ipsi adulatores, avari, inopes, et fatuæ mulieres; sed potius Deum debes diligere propter suas multas et magnas perfectiones, hoc est propter semetipsum. Dilige ergo Deum, non tantum quia tibi bonus et tibi misericors, sed quia ipse in se est bonus, et quia in sæculum misericordia ejus.1 Est tamen nihilo minus Deus propter sua beneficia diligendus, sed non tamen principaliter nec solum propter beneficia, sed principalius et maxime propter ipsius perfectiones: alioqui haberes Deum viliorem, et dona ejus meliora quam ipsum, quia ipsum non diligeres, si tibi non benefaceret. Igitur cum multa gratiarum actione debes ejus recipere beneficia; sed non debent pedes affectionum tuarum illic sistere gradum: quin imo debent pergere ultra, usque ad ipsum benefactorem et in ipsum, per amorem intimum, ita ut in ipso solo principaliter tuus delectetur animus, etiam si nullum tibi conferret beneficium.
DISCIPULUS. — O Domine, jam notabile me docuisti punctum; gratias tibi. Scribe ipsum, rogo, in corde meo, ne oblivioni per me tradatur; et dic, quæso, servo tuo aliquid de tuis perfectionibus.
DOMINUS. — Quamvis cœlum et terra et omnia quæ in eis sunt, dicant intelligentibus de Dei perfectionibus satis, tamen quia de numero simplicium es, cum quibus libenter mea est sermocinatio, audi.2 Quis soli lucem, lunæ splendorem et stellis fulgorem dedit? Quis noctis tenebras et diei claritatem fecit? Per quem facta sunt elementa et elementata? Unde est motus orbium et vicissitudo temporum? Per quem in aere suspenduntur nubes, ut quandoque pluant, quandoque se contineant?3 Unde astris vis influendi in inferioribus istis? Quis spirat aerem? et quis ventorum facit alterationem? Quis volucrum species in aere discernit? Quis in eis pennarum varietatem et modulationum suavitatem posuit? Per quem fit maris fremitus et tranquillitas ejus?4 Quis aquis posuit terminum, ne cooperiant totam superficiem terræ? Quis numerabit piscium et belluarum in mari et undis varietatem? Quis terræ multiplicat fecunditatem? Quis replet eam pecudibus, animantibus, reptilibus et vermiculis? A quo viscera terræ et venæ dotantur auro, argento, aliisque mineralibus ac pretiosis lapidibus? A quo recipiunt arbores fructum, herbæ virorem, flores odorem, gemmæ medendi vim, et radices sanandi effectum? Unde inest melli dulcedo, aceto aciditas, unguentis fragrantia, vino virtus cor lætificandi, cibo vis corpus sustentandi? Unde est in hominibus complexionum varietas, linguarum diversitas, morum singularitas, tantaque in faciebus discrepantia, ut vix duo ita similes inveniantur inter mille, quod in eis non notari aliqua possit differentia?
Hæc sic vel breviter perstricta sint, ut ex his sensibilibus, ejus qui omnia hæc facit, videlicet Dei tui, elicias aliqualiter potentiam, sapientiam et bonitatem atque perfectionem. Sed longe amplius relucet divina potestas in invisibilibus et cœlestibus, puta in spiritibus humanis et angelicis, nobilissimis creaturis suis, et in eorum virtutibus, gratiaque et gloria. Hæc tamen omnia parva sunt respectu perfectionis illius quam habet Deus in se, et quæ per se est ipse. Modo considera anne talis Dominus sit honore et amore dignus.
DISCIPULUS. — O Domine Deus meus, quam magnus et perfectus es in te, qui tam magnificus in tuis reluces creaturis! Eia, quis mihi dabit ut te digne velim, sciam et valeam diligere toto corde, teque honorare, laudare, benedicere et glorificare devotissime? Nosti, Domine, quia nullus præter te hoc mihi potest tribuere. Igitur qui moves affectum, confer etiam in his, obsecro, effectum.
Footnotes
Chapter 12 of 52