Skip to the text

Articulus 13

Creatio et redemptio quomodo ad dilectionem faciunt.

DISCIPULUS. — Misericordissime Domine, dic (rogo) mihi figmento tuo, si qua sint adhuc alia in tui amorem incitantia. Nosti namque mei tarditatem intellectus, et frigiditatem mei affectus.

DOMINUS. — Satis es tardus et frigidus, si te non movent quæ supra commemorata sunt.

DISCIPULUS. — O dulcis Domine, movent quidem; sed libenter haberem copiosam materiam pro fastidii propellenda miseria, et ad excitandam meam pigritiam. Igitur ne irascaris, quæso, meæ importunitati.

DOMINUS. — Quia piis desideriis consuevi promptus intendere, accipe quod petis. Tactum est immediate supra aliquid de hoc per quem factus sis. Audi nunc quomodo sis factus atque post perditionem reparatus, id est, qualiter sis creatus et redemptus. Quæ duo si bene pensares, sufficientem diligendi Dominum Deum tuum materiam haberes. Considera diligenter quia factus a Domino Deo tuo es (quantum ad animam) ad ejus imaginem et similitudinem.1 Ecce quanta nobilitas, habere in se imaginem et similitudinem Dei ! Et quum in Adam per originale peccatum perieras, factus filius mortis perpetuæ ; antequam esses natus in hac luce, ego propter te fieri homo non dubitavi. Mortalem me feci tui amore, ut a morte te liberarem et ad vitam reducerem.2 Nolui te redimere auro vel argento, neque per angelum vel ullam creaturam ; sed placuit magis mihi hoc facere meo proprio sanguine, nimio tui victus amore. Ecce quanta pietas, servum redimi domini sanguine! Ideoque pensa bene si ego dignus sim vice versa amari.

DISCIPULUS. — Fateor, Domine dulcissime, quod superdignissimus es omni amore qui possibilis est creaturæ tuæ; et parce quod nunquam digne te dilexi. Utinam adhuc hoc possim facere, Domine, tuo ex speciali munere. Sed quoniam dixisti, Domine, me ad Dei factum imaginem et similitudinem, obsecro, doce meam simplicitatem quid sit in anima mea Dei mei imago et ejus similitudo.

DOMINUS. — Multa de hac materia dici utiliter possent; sed accipe pro nunc parum inde pro tui informatione, quia inferius loquendum erit inde latius. Imago Dei in anima tua relucet, si tuo pro modulo infatigabiliter memor Dei fueris, Deum intellexeris et Deum amaveris. Tunc enim facis hoc quod semper facit Deus : quia ipse semper meminit sui, intelligit se et amat se. Ideoque totum quod vivis, debes referre ad memorandum, intelligendum, amandum atque laudandum summum bonum, quod est Deus. Hoc si feceris, creationis tuæ dignitatem qua ad Dei tui imaginem secundum animam factus es, in te salubriter exprimis. Similitudinem vero Dei in anima tua ita intellige : si Deum tuum consideraveris esse bonum, justum, misericordem, et sic de ceteris ejus virtutibus, et eum imitari conatus fueris, ut etiam pro tuo modulo contendas esse bonus, justus et misericors ; Dei tui similitudinem utiliter in te ostendis. Vides ergo quoniam dignior est imago quam similitudo. Nam similitudinem quamdam habent cum homine etiam pecora : quia moventur, comedunt, bibunt et sentiunt, sicut homo. Imaginem autem hominis nihil veraciter habet nisi alter homo, ejusdem cum ipso naturæ cujus est imago. Pro his ergo dilige Dominum Deum tuum, et diligendo lauda, laudandoque persevera, quia ad hoc tam nobiliter creatus es. Quod si feceris indeficienter, eris beatus perenniter.

DISCIPULUS. — Eia, Domine Deus meus, gratias tibi, quia tam dignanter meam illuminasti cæcitatem. Da, quæso, servo tuo in his profectum efficacem. Hoc mihi, Domine, ut nosti, est valde necessarium. Tua factura sum, opus manuum tuarum.

Footnotes

  1. Gen. 1, 26, 27. ↩

  2. 1 Petr. 1, 18, 19. ↩

Chapter 14 of 52