Skip to the text

Articulus 4

Modus ac media tendendi ad perfectionem.

DISCIPULUS. — Sum, Domine, jam bene informatus de totalitate et de perfectione in præcepto de diligendo; sed vellem, bone Domine, libenter aliquid audire etiam de hoc, quia supra dixisti, quod religiosi nihilo minus teneantur ex solennitate professionis ad totalitatem seu perfectionem quamdam dilectionis præ aliis.

DOMINUS. — Et in hoc exaudiam te. Tu non satis observasti verba quæ dixi. Non enim dixi religiosos ad perfectionem obligatos fore simpliciter, sed dixi ipsos ad perfectionem tendere debere. Intellige ergo quod valde felix esset religiosus, si perfectus foret; sed si hoc non potest, sufficit sibi ad salutem, ut intentionem habeat in dilectione semper proficiendi et ad perfectionem veniendi.

DISCIPULUS. — Bone Domine, desidero audire a te si qua hujusmodi tendentiæ sint signa, ex quibus intelligere valeam in me an sim in tali tendentia, an non.

DOMINUS. — Quia cupis proficere, non dedignor te instruere. Signa tendendi ad perfectionem multa sunt: de quibus ista pauca nota. Signum bonum hujus tendentiæ est, si semper steteris humiliter in timore Dei, de meis donis tibi per me collatis te non extollendo, neque de tuis viribus ac de bene per te actis præsumendo, sed totaliter hominem nihili te ex corde reputando, omnemque hominem te meliorem æstimando. Bonum quoque hujus tendentiæ signum est, si pro Dei amore libenter consolationes carnis mundique prospera respueris, atque adversa tam corporalia quam spiritualia libenter sustinueris. Similiter signum bonum tendendi est, si conscientiam tuam sæpe discusseris, si pure et frequenter confessus fueris cum firmo emendandi proposito.

DISCIPULUS. — Heu me miserum, qui pene nihil de his signis tendentiæ in me invenio! Miserere mihi, Domine, et me paterne emenda, obsecro.

DOMINUS. — Si emendare te volueris, dabo tibi etiam doctrinam de mediis seu instrumentis quibus hujusmodi tendentiam ad perfectionem juvare poteris.

DISCIPULUS. — Eia, Domine dulcissime, hoc desidero ex toto corde.

DOMINUS. — Si vis ad dilectionis tendere perfectionem, necesse est ut studeas mentis tuæ vitiosas passiones edomare, puta iræ, invidiæ, acediæ, suspicionum, etc., puritatique et tranquillitati cordis operam dare, occupationes superfluas vitare, verborum et morum levitates fugere, silentium et solitudinem diligere, orationes frequentare, affectum et intellectum spiritualibus occupare, ad Deum sæpius suspirare, corde frequenter dicere: O Deus meus, quando vis mihi dare ut perfecte te possim diligere? Deum in cunctis suis operibus benedicere, a proficiendi studio non tepescere, cogitareque sæpe quam magnam mercedem recipient qui magni fuerunt in perfecta dilectione: sic enim mercatores faciunt, qui cogitantes de lucro laboribus non parcunt, etiam si timeant de periculo.

DISCIPULUS. — O Domine Deus meus, quam utilia instrumenta tendendi ad perfectam dilectionem servum tuum indignum docuisti! sed (ut videtur) satis ardua, et absque tua gratia mihi quodammodo impossibilia.

DOMINUS. — Non audisti aliquando, quod quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum? Habeto proficiendi bonam voluntatem, spera in Deo, et fac quod in te est: sicque cito senties per gratiam facile quod per naturam fuit difficile; et quod videbatur impossibile, senties paulatim multum possibile.

Chapter 5 of 52