Skip to the text

Articulus 7

De figuris caritatis in sacris Litteris, ejusque laudibus.

DISCIPULUS. — Video, Domine, quod non inconvenienter dixerim caritatem esse aliquod magnum, in simplicitate mea; et ut mihi videtur, non potest satis laudari. Unde desidero valde, bone Domine, ut non dedigneris pauperculo tuo aliquid de ejus commendatione reserare.

DOMINUS. — Quamvis esset utilius caritatis nosse experimentaliter operationem, quam ejus scire magistraliter commendationem; tamen, ut eo amplius desideres eam habere quo magis intellexeris ipsam pluribus laudum titulis fulgere, audi quæ dico.

Caritas figurata est in illa arbore evangelica quæ fructus bonos facit.1 Item figurata est per Psalmistam in umbra alarum in qua ipse speravit;23 in aquila Ezechielis, cujus facies desuper ipsorum quatuor;45 in arca Noe, in qua nullus periit, et extra quam nullus salvatus fuit; per auroram consurgentem, diei æternitatis prænuntiam;67 per aurum terræ Hevilath, supra cuncta mineralia optimum; per non mixtum balsamum, quia non admittit peccati mortalis consortium;8 per clavem regni cœlorum, quia nemo sine caritate habebit illic introitum. Item currui Eliæ assimilatur, quia per ipsam in cœlum homo vehitur.9 Ipsa quoque comparatur evangelicæ margaritæ, pro qua emenda res ceteræ sunt distrahendæ; comparatur melli de petra, quo gustato, Jonathæ oculi illuminabantur;10 comparatur vestitui deaurato quo cœlestem sponsam Psalmista vidit indutam. Item designatur per solem, in quo Deus sumum posuit tabernaculum.11 Vestis nuptialis ipsa verissime accipitur, sine qua nemo ad cœlestes nuptias intromittitur. Denique ipsa etiam per velum templi quod in morte mea ruptum est, proprie figuratur: quia per peccati mortem seu mortale peccatum et ipsa rumpitur. Hæc si non tibi sufficiunt figurative, audi adhuc alia de caritatis laude.

Caritas est virtus virtutum, inter omnes virtutes tenens principatum. Ipsa namque ceteris virtutibus tribuit vigorem, et cunctis bonis operibus præstat valorem. Quare et recte dicitur pondus sanctuarii, qua cuncta bona ponderantur in conspectu Dei. Ipsa adveniente, omnia sunt sana; ipsa abscedente, omnia sunt inania. Sine ipsa nihil validum, cum ipsa totum sanctum et meritorium. Sicuti liquoribus cunctis supernatat oleum, ita super virtutes omnes ipsa tenet dominium. Ut inter metalla præfulget aurum, sic inter virtutes ipsa omne excellit meritorium. Ipsa multitudinem cooperit peccatorum, et stolæ primæ reddit ornatum. Ipsa omnium bonorum est mater, cuncta reddens pacata; et ideo merito inter fructus spiritus per apostolum meum Paulum in capite locata.

Caritas est gratia gratiarum, caritas est summa summarum omnium meritoriorum. Qui eam habet, nihil illi deest; qui eam nescit, omni bono deficit. Cum quo ipsa habitat, hic et aliorum bonis communicat; et quo amplius ipse se aliis impenderit, tanto plus dives fit. Hæc est etiam illa quæ sola inter regni et perditionis filios discernit; in qua sola quoque lex pendet et Prophetæ. Hæc est insuper summum sacrificium ad placandum Deum, sine quo nec martyrium aut quodcumque aliud bonum potest Deo esse acceptum.

Hæc quoque est illa virtus quam diabolus maxime persequitur in homine: quia valde eam odit, quum noverit quod Deus ipsam plurimum diligat. Contra hanc virtutem nulla prævalet fortitudo, nulla potentia, nulla violentia: quia ipsa cunctis est fortior, non metuens mortem, neque omnia mundi et inferni tormenta. Igitur qui eam habet, facile cuncta despicit, nihil est quod ipsum terrere possit. Qui eam habet, testimonium habet quod sit filius Dei. Qui eam habet, perire non potest, etiam si totus mundus contrarius illi esset. Sic namque ipsa hominem Deo et Deum homini conglutinat inseparabiliter, quamdiu adest, quod mortalis fit quasi immortalis, infirmus fit insuperabilis, et terrestris fit cœlestis: imo fit quasi divinus, ex participativa unione qua in caritate jungitur Deo.

Audistine satis de laudibus caritatis, et placetne talis virtus?

DISCIPULUS. — O clementissime Domine, gratias tuæ clementiæ agant, oro, omnes Sancti tui, quia docuisti me tam bona, cordi meo super mel et favum suavia. O quam felix essem, si quidpiam de tam nobilis et magnæ virtutis donariis adipisci possem! Eia, bone Domine, qui nosti servuli tui desiderium, ne patiaris, quæso, mendicum tuum a te abire vacuum. Tu enim solus es, piissime Deus, qui largiris caritatem.

Footnotes

  1. Matth. VII, 17. ↩

  2. Ps. LVI, 2. ↩

  3. Gen. VII, 21-23. ↩

  4. Ezech. I, 10. ↩

  5. Cant. VI, 9. ↩

  6. Eccl. XXIV, 21. ↩

  7. Gen. II, 11, 12. ↩

  8. IV Reg. II, 11. ↩

  9. Matth. XIII, 46. ↩

  10. 1 Reg. XIV, 27. ↩

  11. Ps. XVIII, 6. ↩

Chapter 8 of 52