Skip to the text

Articulus 27

Amoris operationes variæ, et cor offertur.

DISCIPULUS.1 — Superius audivi, Domine, quid sit caritas, dilectio seu amor, unum capiendo pro reliquo, tam causaliter quam effectualiter: adhuc tamen de ipsius quidditate non parum moveor propter ejus varias, imo et sibi invicem quasi contrarias operationes, et nescio quid inde sentire debeam. Utinam placeret, Domine dulcissime, adhuc aliquid de hoc tangere.

DOMINUS. — Putabam quod superiora deberent tibi sufficere: quia tamen adhuc dubitas, audi pro quo postulas. Amor meus est quoddam sentimentum internum ex dulci et amaro confectum; et est vinum novum, odoriferum et saporosum, non depuratum. Suavitas mentis est ineffabilis, non ad accipientis nutum perseverabilis; jucunditas mentem exhilarans, quæ cum teneri putatur, non comparet; cibus super omnia delectans, sed non ad nutum satians, mentem sic cibans, ut post refectionem plus sit esuriens. Estque manna cœleste, omne in se delectamentum continens, non tamen omnifarie palatum cordis oblectans;2 et est gaudium mœrore mixtum, mœrorque gaudio annexum habens effectum. Est consolatio producens lacrimas nunc tristes, nunc lætas. Et est tale quid, ut non satis possit depingi calamo, neque satis explicari verbo; et verbis si exprimeretur, non tamen intellectu plene caperetur; in intimis cordium potest quidem sentiri, sed ratione nequit comprehendi, neque voce enuntiari. Et ut breviter multa expediam, verus amor meus est tale quid quod nemo novit nisi qui accipit, quod nemo accipit nisi qui sollicite quærit, quodque nemo quærit nisi qui prius aliquid inde gustavit.3 De quo et dubitatur per nonnullos, an amor ipse sit, vel an potius sit ipsa res amata. Sed de hoc nullum manet dubium, imo et est certissimum, sit quidquid velit, quod hoc ipsum amando quæritur, amando invenitur, et non nisi amando possidetur.

DISCIPULUS. — O Domine, quam dulcia me docuisti de quidditate amoris! Tibi laus, honor et gloria pro omni bonitate tua. Utinam, bone Domine, digneris hæc scribere in corde servi tui, quatenus per hæc in contrariarum qualitatum tui amoris vicissitudinibus semper æquanimis possim perseverare usque in finem.

DOMINUS. — Quomodo vis ut in corde tuo scribam amorem meum, nisi tu ipse cor tuum mihi primum donaveris? Alioqui perderem quidquid tibi impenderem.

DISCIPULUS. — O Domine, intelligo (ut puto) quid velis. Sum memor verborum tuorum, o æterna Sapientia, quæ per Sapientis dixisti oraculum, inquiens:4 Præbe mihi cor tuum, fili mi. O quam libenter, Domine, hoc faciam! Sed doce, obsecro, formam.

DOMINUS. — Intellige id faciendum per cordialem, ferventem affectionem, qua omnibus ceteris amoribus exclusis, semper mihi intendas, ita ut veraciter dicere queas: Ego dilecto meo (supple, intendo), et ad me conversio ejus.5

DISCIPULUS. — O Domine, de ferventi affectione me expedire nescio. Tu enim meum nosti torporem. Sed utinam istud tibi placeat, Domine, sacrificium. Offero ecce me tibi totum. Tunc etiam, Domine, habebis cor meum. Volo namque, Domine, libenter esse sine corde, si tu digneris cor meum habere. Imo, si haberem cor ita magnum ut corda simul sunt omnium hominum, et hoc ipsum cor esset castissimo, sincerissimo et delicatissimo amore plenissimum, nulli, Domine, hoc cor vellem favere nisi tibi, sciens quod neque sic tuo dulcissimo quo me diligis amori possem pro minimo respondere. Nunc itaque, quia nihil possum ultra, accipe, obsecro, bone Domine, tuæ pauperculæ facturæ gratanter oblationem; et sicut tibi placet, da mihi cor illud, ne forte absque corde incidam in mortis discrimen.

DOMINUS. — Rem grandem fecisti, meque ad dandum tibi cor novum obligasti. Quod et facere volo, si tamen te mihi servare fidem invenero.

DISCIPULUS. — Eia, Domine, parce mihi, quia tuo amore quasi ebrius, nescio quid feci aut dixi. Si tibi placet, bene; sin autem, ignosce.

Footnotes

  1. art. vi. ↩

  2. Sap. XVI, 20. ↩

  3. Apoc. II, 17. ↩

  4. Prov. XXIII, 26. ↩

  5. Cant. VII, 10. ↩

Chapter 28 of 52