Skip to the text

Articulus 12

Beneficia particularia quomodo ad dilectionem provocant.

DISCIPULUS. — Piissime Domine, dixisti superius, quod beneficia habeant efficaciam provocandi ad dilectionem, quanquam cautelam adjeceris de non sistendo tibi. Vellem ergo libenter audire a te quo modo me habere debeam in recogitando specialia beneficia tua illa quæ mihi indigno tam misericorditer et largiter concessisti. Nosti enim quod grossus sum.

DOMINUS. — Cogita, si quis tibi oculum erutum, vel nasum, manum aut pedem amputatum, restitueret, quam dilectum talem haberes. Igitur multo fortius utique diligere debes eum qui te totum fecit secundum corpus et animam, deditque tibi esse et vivere; qui te non bestiam, non terræ vermiculum, non insensatam rem fecit, sed creaturam rationalem, æternæ beatitudinis cum sanctis angelis capacem; qui secundum corpus te fecit sanum, integrum, robustum, non claudum, non cæcum, non monstruosum, non defectuosum; qui non permisit te in utero matris, in infantia in igne, aqua, aut alias in periculis diversis, prout multis contingit, ante legitimam ætatem interire; quique a multis periculis animæ et corporis te, ut nosti, per totam vitam tuam præservavit, imo et a talibus nonnunquam miraculose liberavit; qui te multis donis naturalibus, fortuitis et gratuitis honoravit; parentes, etsi simplices et pauperes, honestos tamen et catholicos, tibi providit (si enim habuisses parentes infideles, puta paganos vel Judæos, etiam possibile est te fecisse ut ipsi); quique tibi secundum animam contulit ingenium bonum, memoriam tenacem, rationem perspicacem, litterarum scientiam competentem, virtutesque naturales et morales; et (quod his amplius est) qui tibi post nativitatem carnis, concessit renasci per sacri Baptismatis gratiam secundum spiritum; qui animam tuam sibi desponsavit per sanctam catholicam fidem; qui etiam te non solum inter suum clerum suosque ministros, levitas et sacerdotes, sed et inter domesticos suos, scilicet inter religiosos tam solennis religionis Cartusiensium, annumerare dignatus est; quique cetera bona omnia, si qua habes, tibi gratis, absque tuo merito contulit, et plura alia contulisset, si te ad ejus gratiam aptasses, atque adhuc paratus est alia plurima beneficia conferre, si tu idoneum te ad ea faceres. Nunc itaque cogita diligenter anne talis benefactor sit tua dignus dilectione, ut eum super omnia diligas.

DISCIPULUS. — O Domine Deus meus, quanta dignus sum confusione, et quanta demerui supplicia, quia nunquam pro tot, tantis et talibus beneficiis tanto benefactori fui unquam gratus, neque te Dominum Deum meum pro his ut debuissem dilexi, sed et (quod pejus est) te ad iracundiam meis peccatis provocare non erubui, mala tibi pro bonis reddendo! Et ut verum tibi fatear, Domine, quando tua dona in me recogito, meaque mala quæ feci contra te, mente pertracto (quod utinam frequentius facerem), mirum est quod cor meum præ dolore non rumpitur, et quod non totus in lacrimas amarissimas resolvor, quia tam pium, magnum et potentem Dominum tam graviter offendi ego nequam servus, stercus et vermiculus, pulvis et cinis, ad nihil valens, Domine, nec in aliquo utilis sine tua specialissima gratia. O Domine Deus meus, misericordia mea, ignosce, et emendationem, quæso, largire.

Chapter 13 of 52