Skip to the text

Articulus 8

Quantum humilitas valeat ad obtinendum caritatem.

DOMINUS. — Audivi tuum intentum: quod quidem approbarem, si non videretur præsumptuosum. Tu namque præsumis te dignum ad recipiendum tam pretiosum caritatis donarium, et non satis attendis an habeas aptum ad hoc in quo ipsum recipias vasculum. Vasculum loquor cor tuum, quod (ut nosti) est adhuc peccatorum et vitiosarum passionum spurcitiis plenum. Vide igitur si sit justum ut tanta puritas in tam fœtentem projiciatur cloacam.

DISCIPULUS. — O Domine Deus meus, parce, obsecro, parce meæ temeritati, ignosce iniquitati, miserere infirmitati, succurre meæ cæcitati. Peccatorem me confiteor, beneficiis tuis me indignum fateor. Caritatem petere tamen præsumpsi, quia eam peccatorum multitudinem operire intellexi.1

DOMINUS. — Verum dicis, quod caritas peccatorum multitudinem operit; sed intellige de his qui peccata sua per contritionem et confessionem humiliter aperiunt, non de illis qui sua peccata ex timore aut tumore dissimulant aut abscondunt.

DISCIPULUS. — O Domine, modo intelligo quid vis. Puto enim quod velis ut prius exhibeam humilitatem, antequam accedam ad caritatem; prius debeo fundamentum humilitatis in me fodere, et post ad caritatis fastigium adspirare. Novi, Domine, quod hæc est via regia et hic ordo rationis est, ut primo purgationem recipiam, antequam quæram salutis medelam.

O sancta humilitas, mater, custos et ornamentum ceterarum virtutum, veni ad me amore ejus qui te nos verbo et exemplo docuit, atque ab hora suæ nativitatis usque ad mortem crucis te in omnibus suis gestis comitem habuit; qui et Matri suæ cunctisque majoribus suis amicis te tam familiarem fecit, ut in eis ubique reluceres. Veni, obsecro, in cor meum; veni, et dic mihi quis ego sim, ut per hoc Domino Deo meo valeam placere et ad caritatem aptus fieri. O veneranda humilitas, ope tua adjutus cognosco me peccatorem vilissimum, omni miseria plenum, attamen vane adhuc præsumptuosum, nullo Dei beneficio dignum, damnationi perpetuæ ultra quam millesies (ut timeo) obnoxium. Peccavi namque innumerabiliter contra Dominum Deum meum et in Sanctos ejus, contra me ipsum et in proximum meum, non tantum ex infirmitate et insipientia, sed ex mera malitia. De quibus, ut timeo, nunquam satis contritus sum, nunquam sufficienter confessus; nec unquam digne pro his, ut debui, satisfeci. Et nescio pro certo si in conspectu districti Judicis, Domini Dei mei, sint mihi dimissa peccata, aut forsan in futurum reservata.

O misericordia mea, Domine Deus meus, ne intres in judicium, obsecro, cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.2 Tibi namque proprium est misereri semper et parcere. Non autem dubito, Domine, quin multi sint in inferno perpetuo damnati qui minus te offenderunt quam ego. Attamen illos perdidisti, mihi pepercisti. Locum pœnitentiæ et spatium vitæ mihi misericorditer indulsisti; illos e medio ad moriendum indispositos tulisti. O Deus meus, ad quantam tibi proinde obligor gratiarum actionem! Non tamen, proh dolor! sic facio; sed peccata peccatis quotidie accumulo, offensiones, heu! multiplico, et emendo me in nullo. Væ tibi, duritia cordis mei, quod nec timore horribilis gehennæ nec amore cœlestis gloriæ ad compunctionem emolliris. Non propter accepta beneficia nec ob imminentia supplicia concuteris, silicem superans frigiditate et adamantem duritia, tuo torpore et obstinatione. Non tibi blandiaris nimium de Dei misericordia, strictissima ejus neglecta justitia. Est enim et justus et misericors, ita nullum relinquens malum impunitum, sicut nullum bonum dimittit irremuneratum: quanquam unum citra condignum, et ultra condignum reliquum exhibeat.3 O Deus meus, qui non vis mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat, fac cum me perdito peccatore ut fecisti cum latrone in cruce, cum Magdalena, Petro, Paulo, Zachæo, Matthæo, et aliis peccatoribus, de quibus magnos fecisti Sanctos. Hoc enim, Domine, magis erit ad gloriam nominis tui, quum videlicet vasa iræ commutas ex mera tua bonitate in vasa misericordiæ, et quum ea quæ apta erant in interitum, assumis ad gloriæ cœlestis complementum.4

O sancta humilitas, gratias tibi, quia tetigisti utcumque cor meum. Rogo, mane semper mecum, et para iter dominæ tuæ et meæ in me, sanctæ videlicet caritati. Scio quippe, quia qui major est in humilitate, hic est et aptior ad proficiendum in caritate.

Footnotes

  1. 1 Petr. IV, 8. ↩

  2. Ps. cxlii, 2. ↩

  3. Ezech. xviii, 23. ↩

  4. Rom. ix, 22, 23. ↩

Chapter 9 of 52